장음표시 사용
281쪽
etiam rogo. Quamquam enim nobis tam integrum non est, eodem ut posthac tecto utamur, ea tamen locorum Vicinitas
futura est, ut totos dies iuncti simul esse possimus. Quid etiam 3 quid Θ quod scilicet in mediis istis curis ridere vobis
liceat. Ego certe rideo, non ea quidem ipsa quae nobis p ponuntur - Sunt enim magnae deliberationis- sed quod ad me aliquando tandem ventum sit. Sollicitor crebris ex Germanialiteris, ut M. Lutheri causam suscipiam : ab urbe Roma nunciis , ut hominem stylo persequar. Missi sunt utrimque ad me commentarii pleniores, pollicitationesque eiusmodi, ut Omnino scripturus sim, si id sine institutae studiorum nostrorum rationis incommodo praestare possim. Causa me interdum movet, qua quidem neque illustrior, neque graVior alia um- luam reperiri queat: contra me deterret negotii magnitudo.
Nec enim dissicilius quicquam esse puto, quam, non dico tantis de rebus copiose graviterque dicere, sed eas Vel Latinis literis illustrare. Quod a nobis tamen perfici posse nondum' plane despero. Commentabimur quidem aliquid, ne soli cessasse videamur; in utram partem Τ Ιn utramque scilicet , quo certius tota de re iudicare possimus. Quamquam quo me vel grati animi ossicium, Vel tot aetatum gentiumqueCon SensuS VOeet, non ignoratis. Et certe durior est Martini CauSa, quem et Pont. Maximus diris omnibus iam defixerit, et Caesar ipse nuper hostem iudicarit: sed nondum tamen bonorum Omnium iudicium perdidit. Germania certe ad eam hodie tuendam multo erectior est, quam antea umquam fuisSe existimetur. In Pontificis causam si descendo, id periculi est, ne me potentioribus videar venditare, hique eorum etiam sagitiis auctorem praebere: in Lutheri, ne contra religionem sentire et facere aliquid existimer, qui hominem damnatum defendam. Sed quum primum constitutum aliquid habuero,
faciam vos fortasse certiores, Salutem communibus amicis,
nominatim autem Do. Saulio et Hectori nostro. Nam de Jo. Saulii valetudine ita sum sollicitus, ut hoc in genere nec quid scribam, nec quid a vobis ppiam satis reperiam; Vereor enim ne auod audire nolim rescribatis. Sed hoc vestri fuerit con-
282쪽
filii, sitne de eo aliquid ad me mittendum. Ego enim quod unum absens possum, Saluti eius Vota sacere non desino. Valete. Patavii. pridie Id. Jtin. Ep. XXIX.
Quum ad XVII. Cal. Iul. tristem illum de Joan. fratris tui obitu nuntium accepissem, scripsi ad te statim pro tempore pauca quaedam, eaque ipsa ne mihi quidem tum satis probata: quippe qui benevolentia magis erga te mea adductus, testificaturusque tibi dolorem meum, eo festinanter descendissem , quam quod aut te Virum fortissimum , casum istum tam acerbe ferre existimarem, aut Si tu eo gravissimo accepto Vulnere frangerere, ipse me tibi mederi posse confide-xem , qui sane consolandus eram , propterea quod fratris tui imorte molestius nihil iam dudum tulissem. Verum lectis hodie tuis literis, quibus mihi rescribendum putasti, quum magnum ex ossicii mei conscientia fructum cepi, tum Veroad minuendum luctum tuum pusillam illam meam epistolam multum Valuisse cognovi: qui universum tibi tuum dolorem a me exhauriri potuisse significes, si certam tibi spem, bene cum eo, qui nobis occidisset, agi attulissem. Ego Vero , quamquam nonnulla in eo mea est culpa, quod tanta de re subito et exigue scripserim, tamen te singulari prope prudentia virum istiusmodi rerum, praesertim quas in ore atque animo semper haberemus', minime admonendum existimavi. Arbitrabar enim tibi homini e religione Christiano, nihil aeque in mentem tum Venisse, atque de illius manibus cogitare: quos quidem non modo miseros non esse, sed in aeterna illa ac beata domo aetatem agere, acta hominis vita te docere poterat. Quod ipsum etiam tibi a me satis νignificari tum putabam , quum ea illum probitate floruisse testarer, ut Probi cognomine merito nobilitatus esset. Atque ita est profecto
283쪽
mi Stephane, si cuius umquam pietas atque singularis innocentia ab impiorum poenis tuta caeloque digna mihi visa
est, Joannem certe tuum ab hac rerum humanarum perturbatione, in divinas illas sedes migrasse non dubitanter affirmare ausim. Non faciam ut hic singulas eius Virtutes atque ornamenta Commemorem, quibus illum et beatum fuissedum vixit, et hodie beatissimum esse iudicem. Vereor enim nodum divinae eius bonitati testimonium dare cupio, desiderium tuum refiicem, Vel dolorem potius augeam, Sed tamen si quemadmodum Ostendis, et certe par est, simplex illa tibi de dolore ipsius cura relicta est, Valde iubeo Sperare te, imo vero plane considere, non posse non optime cum eo illic agi, qui nobiscum hic Optime semper et sanctissime vixerit. Atque haec quidem de JO. fratris tui manibus , quorum apud me tam explorata est salus, ut eos mihi veneratione potius, quam misericordia prosequendos putavi, atque etiam propitios iam exoptem. Beliquum est, ut humana ista Omnia qualiacunque sunt, sapienter tibi et fortiter ferenda esse ducas, qui prae caeteris uni sapientiae studiosis deditus, et eo animi robore praeditus, ut quaecunque vulgus admiratur aut timet, ea ipse tu, si animum induxeris , contemnere possis atque despicere. Induces autem facillime, si quod te facere arbitror, philosophiam ipsam nihil aliud esse, nisi perpetuam mortis commentationem Semper memineris. Vale. Ex urbe Patavii. IV. Cal. Sex.
Siquid umquam ex hominis mihi necessarii morte doloris cepi, acerbissimum certe nobis de Joan. fratris tui obitu nuncium fuisse, tu pro meo in te tuosque omnes, sed illum in primis amore existimare potes. Tanti enim semper hominem feci, quanti apud me is esse debuit, quem et tu faceros plurimi, et ego mihi amicissimum esse iudica -
284쪽
rem, tum Vero ea probitate praeditum cognoscerem , quem illum Probi cognomine merito nobilitasset. Verum quid agas 3 sic nobis hunc casum serendum esse censeo, quemadmodum decet eos homines, qui nec de animorum immortalitate quicquam dubitent, et illum mortalem hic fuisse, et se non diu superstites ei fore sciant. Profecto quum mihi una
sententia genus humanum iam inde a condito orbe damnatum esse in mentem Venit: quum Omni spe praecisa nos ad ultimum supplicium omnes quotidie rapi video, quum nullam omnino ullis aut fortunae, aut aetatis, aut virtutis rationem haberi perspicio: facit ipsa scilicet salutis desperatio,
non quidem ut omni doloris sensu caream - hoc enim nobis in tantis malis sit fortasse optandum magis, quam Sperandum - sed ut quadam animi aequitate me Sustentans, quum amicorum exitus humanius seram, qui eodem ipse me duci Videam , tum Vero ut de me praecipue cogitem, et hoc ipso uno me consoler, quod solatio relictum loci nihil intelligam, duntaxat quin nobis Velimus nolimus pereundum sit. Nam ut ista quae vulgo acerbissima putantur, non tam horreamus, quam multitudinis opinione timenda sunt, hoc nobis ipsumtum persuasionis nostrae certa fides, tum etiam animus ipso praestare potest: quem quidem tu, quum et natura Sis nactuS Optimum, et multarum rerum usu, multaque doctrina,
et qu0d caput est, religionis Christianae pietate instructissimum : feras ea moderate oportet, quae nec Vitari, nec accusari a quoquam posse constet. Hac enim lege in vitam ingressi sumus, ut aut statim occideremus ipsi, aut diutius Vivendo, eos non sine dolore aliquando amitteremus, quos vel plus Vel aliter atque par fuerat, caros habuissemus. Seriberem plura, aut his etiam leniora, nisi tum ea te adhuc meminisse certo scirem , quae in hanc tecum rationem multa nuper disputavi: tum vero eam esse animi tui firmitudinem, ut ne his quidem remediis magnopere indigeas. Facere tamen propter benevolentiam non potui, quin tibi hoc tempore meum vel ossicium per literas praestarem, vel amorem quacunque vatione testificarer. Vale.
285쪽
C. LONGOLIUS M. AN T. FLAMINIO S.
Iucundissimae mihi fuerunt tuae literae, quibus quum alia multa nobis non ingrata , tum vero diserti illius philosophi Vanitatem atque ineptias facete admodum exequebare. Estis tamen mi Flamini, eo ingenio, ut non a bonis omnibus irridendus sit, sed pessime interdum accipiendus, Vel p0tius, quasi pestis quaedam, Omnino cavendus. Qua in senteotia
etsi iam olim esse coeperam, tamen nuper ab eo ipso in ea Sum plane confirmatus. Nam quum post diem tertium quam superiores ad Vos literas dedissem, ad me re VertiSSe, necdum deliberatum habere se diceret, utrum institutum iter Persequeretur, an Vero se hinc Venetias, ad eos quos ibi aegrotos multos reliquisset, curandos referret, cohortatusque essem hominem, ut si non aliam ob causam, certe quo consuetudine Vestra per Otium aliquando frueretur, istuc ire pergeret : hic tibi non ausim, vir optime mihique carissime, quae homo impurus in te patremque tuum evomuerit, commemorare. Nam Hectorem nostrum, quasi hominem imperitum et indoctum, longe aspernabatur : Stephanum Vero, etiam ut avaritiae sordibus inquinatum execrabatur, qui a se Lagarum Bonamicum tam facile dimisisset, quem duplicato operae praemio retinere potuisset. Tu VerΟ - sed talia sunt, quae ne literis quidem honeste committi possunt - tantum habeto , pessime illum de te et sentire et loqui. Ego qui tum
intimis sensibus angerer, animae aequitatem Vultu aegre Sustinerem , sed simulatione tamen eam mihi tuendam arbitrabar, rogo hominem, undenam illa, quae in te conferret, rescivisset, qui te vix de facie, idque paucos ante dies, nosset: me quidem, qui tecum annum amplius unum familiarissime Vixissem, nihil in te quod non homine ingenuo, et iis quibus a puero deditus fuisses, optimis artibus dignum videretur animadvertisse. Hic simiolus ille, quum aliquamdiu haesitasset, nec impudentiae suae exitum alium, credo, reperiret:
Erras, inquit, Longoli erras, si quod te vel ingenii, vel vir-
286쪽
tutis lumen in eo perspexisse putas, qui et ipse paedagogus Sit, et paedagogo patre aVoqite natus. Quid quaeris 3 risi equidem ipse hominis amentiam, sed eiusdem quoque petulans mendacium sagris coercendum iudicavi. Atqui vides, quae sit hic meae, praesertim adversis istiusmodi homines, causae libertas. Itaque totum me ad sanandum, si qua ratione possem, eius stultitiam conVerti , verbisque satis multis Ostendi, non modo quam praeposterum esset, et a boni viri
officio assenum, alienae virtutis detractione sibi laudis aliquid quaerere; sed etiam quam illiberale in alienis vel iuste insectandis vitiis libenter occupari. Qua quidem oratione hactenus ille commotus est, ut fateretur me recta quidem sentire et monere , sed se tamen nescio cuius tuae epistolae tam cito
oblivisci non posse. Verum indignus est, de quo tam multa. Quae nec ipsa sane tamen Scripsissem, nisi te pro mutua nostra benevolentia admonendum putassem, ut etiam atque etiam videres, quantum illi tribuendum commitendumve esse iudicares, qui quum te ob os ita quemadmodum scribis, dilaudet, absentem tamen tam acerbe divexet, et quasi reum Perpetua oratione insectetur: ne illud Omnino reveritus, apud quem te accuset: sed hoc quoque singularis eius stultitiae sit
argumentum. Quod mihi de literis a me tibi scriptis gratias
agis, facis tu abundantia quadam humanitatis tuae, ut eaqu0que grata habeas, quod nisi tibi libenter praestarem, is
ego certe non eSSem, quem tu me esse semper praedicasti.
Quamquam illas non tam tua quam Vel P. Alcyonii, Vel etiam mea ipSius causa tum conscripsi, qui et tuas elicere Profecto cuperem : et ita mihi tecum quoquo modo loqui Viderer. Quod si rarius a me adhuc factum est, quam necessitudo familiaritasque nostra postulare videatur, Velim quum mihi id in primis molestum esse iudices, tum Vero me post
hac non commissurum credas, ut ullo vel temporum Vel locorum intervallo iter amoris nostri et officii mei facile inter-xumPi Ρ0ssit. Tu modo fac, ut quam mihi tuis ipse literis diligentiam navare coepisti, eam mihi in reditum Vestrum nihilominus praestes, id ost, ut de rebus istis omnibuS ,me
287쪽
quam accuratissime certiorem facias. Nec enim nescis quam ego sim istiusmodi rerum curiosus, neque sane a me dici potest , quam mihi in eo quod de principum istorum conatibus scripsisti, gratum feceris. Itaque res eorum gestaS, Vel eVentum belli potius a te exspecto: qua quidem exspectatione nemo diutius torqueas, vehementer a te peto, et si pateris etiam te rogo. Salutem D. Saulio, et Hectori nostro. Vale. Ex urbis Patavio. IV. Cal. Sextil.
Scripseram nudius quartus communes ad te et St. Saulium literas, daturus eas P. Alcyonio: qui quum istuc iter lia'
beret, se tamen profectionis suae consilium abiecturum potiusquam sine meis literis ad Vos Venturum esse ostenderat. Sed nosti hominis ingenium, ille enim et coenae, quam ei opiparam hic dederamus: et laudum quibus a nobis Ornatissimus discesserat: et literarum, quas Summa contentione ut festinanter scriberem pervicerat, Oblitus, profectus esse dicitur.
Quod vos idcirco scire volui, ut meis verbis hac de inhumanitate cum eo expostuletis. Quamquam id ipsum de quo queror, non omnino incommode nobis cecidisse videri possis. Ea enim iis literis incaute. commiseram, quod illum in primis
celatum esse cupiebam. Perfecerat scilicet pristinae nostrae consuetudinis usus, ut magis quibuscum agerem in mentem mihi veniret, quam cui literas daturus essem Satis meminis-
Sem. Eas ΡOreo ipsas, quum aliter initio statuissem , tibi tamen uni inscripsi, quod eodem sere tempore de Io. Saulii obitu sum a Caesare Fulgosio factus certior. Ita visum est faciendum, ad Steph. Saulium pisecipuas et isti tempori accommodatiores mittere. Tu si gravabete mihi Latine scribere - scio enim quam hoc in genere tibi numquam satisfacias , qui caeteris, mihi crede, satisfaceres, si quantum in eo Valeas, tantum auderes - per me quidem Italice scribas
288쪽
licet, idque ita denique, si quid habueris quod me scire nostra intersit. Sin minus, tacebis quoad voles: Voles autem tamdiu me auctore, quamdiu nihil erit quod scribas. Saluere a me iubebis Do. Saulium et Hectorem nostrum. Ex urbe Patavio. 17. Calend. Iul. De ludorum apparatu , et tota decursionis Tatione: hoc est, quis cui commissus esset, qui rem strenue gessissent, qui palmam denique tulisset, item qui in harena corruissent, qui et quot et quatenus hastas infesto cursu confregissent: breviter singulorum dierum acta et casus ad te diligentissime ut p0llicitus eram perscripsissem , nisi Bernardini contentione perfectum fuisset, primum ut res ad Idus reiiceretur, deinde etiam ut S. C. tolleretur. Itaque scito legitimos ludos a nobis nullos spectatos esse: tantum voluptatis modo, quantum quum tu hic aderas percepisse.
Non puta i me tibi, quam de Viliano vano nostro mihi
gratum fecisses, aliter posse ostendere, nisi in eo declarando novo literarum genere et Latine tecum agerem, qui Gallice adhuc egerim, et quamquam in eo nihil a singulari tua vel in studiosos Omnes liberalitate novum, Ves erga me benevolentia alienum fecisse videare: tamen scito me tantum ex isto tuo in ipsum beneficio voluptatis cepisse, quantum literis exprimere non sane possim. Scripsit enim is ad me qua abs te humanitate acceptus esset, quid tu sibi mea causa
promisisses, quid etiam iam praestitisses. Quibus de rebus Primum tibi, ut debeo, maximas gratias ago, qui tanti literas meas feceris, ut iis lectis non solum opera, qua quidem fuissemus contenti, sed opibus etiam tuis hominem adolascentem , optimum quidem illum atque doctissimum, sed fortunae iniuriae abiectum, tuendum tibi Ornanduinque Suscepe-
289쪽
ris. Deinde tibi recipio, te ex ista liberalitate tua maiores in dies singulos fructus percepturum esse. Is enim apud te iam est, qui quum magno tibi quotidie usui multis in rebus
esse queat, tum Vero eas colat et tractet arteS , quibus nominis tui dignitatem etsi domi forisque claram satis illam, illustriorem tamen possit reddere. Sed haec illum praestare malim, quam a me praedicari. Extremum illud est quamvis hominem sua iam causa commendatum habeas, sisque in eo quod ei pollicitus es, vel constantiae tuae Causa Pei mansurus nihilominus tamen abs te maiorem in modum peto, ut quemadmodum coepisti, eum tu omni tua benevolentia atque liberalitate complectare. In Britannia qui tumultus adhuc sint, a te Vehementer exspecto: ecquid item Insubres re-Tum novarum moliantur. Mera hic enim nobis narrantur monstra: copias nostras in Pyrenaeis montibus Omnes fere caesas esse. Franciscum ex Eburonibus Sese in regnum trepide recepisse. Pont. Max. nova consilia capere. Mediqiani TeS male pacatas esse. Barrensem cum magna Germanotam manu adventare. Helvetios cum Caesare sentire. Quae etsi
magna ex parte vel omnia potius falsa esse non dubito, atque a Caesarianis ipsis conficta, facies tamen si me amas, et siquid explorati habes, de Omnibus certiorem. Vale. Ex urbe Patavio. Calend. Julii.
C. LONGOLIUS SIMONI VILLANOVANO S.
Accepi binas abs te paucorum dierum intervallo literas easque ei. Ossicii et rerum novarum plenas. Quod ipsum quum dico, non iam exspectas, opinor, ut illas mihi gratas quoque fuisse adiiciam: id enim tu, et tacente me, certo scire potes. Tu modo fac, ut quam mihi adhuc istic navas ti diligentiam, in ea mihi praestanda pari studio atque assiduitate perseveres. Neque vero te cessatio mea deterreat
290쪽
- scis enim quam sim in scribendo natura piger - sed Si me amas , hoc saepius mecum agito, quod ad excitandam ignaviam nostram crebrioribus litoris opus esse perspicis. In eo etiam mihi veniam abs te dari velim , ut mea posthac causa sis paulo quam adhuc fueris, istiusmodi rerum curiosior. Ego enim, qui a spectaculis et ludis non valde abhorream , principum nostrorum turbas et motus, quasi scenam aut theatrum aliquod . mihi libenter propono. Sed haec tuo tamen commodo omnia. Nunc ad literas tuas : in quarunt posterioribus quod significes exercitus nostri cladem maiori nobis esse infamiae, quam fuerit rebus illis detrimento, paucos enim omnino in ea pugna cecidisse, velim ita sit: sed tamen hic pro certo habetur, quum copiarum nostrarum ducem in hostium manus Vivum devenisse, tum Vero regnum universum ab Hispanis eodem Victoriae cursu recuperatum esse. De Pompelona quidem, quae ipsa Vasconum caput esset, quin in hostium potestate sit, hic dubitat nemo. Fanum autem Ioannis, quod est in saltus Pyrenaei faucibus oppidum munitissimum, a nostris adhuc teneatur, necne, nondum exploratum habemus. Ea igitur de re certiores nos quam primum feceris, simul et qua pace, quibusque praesidiis Mediolanum firmatum teneamus. Nam ne illa quidem quae vellemus asseruntur, tametsi Lautrecum cum non contemnendis Aquitanorum et Helvetiorum copiis in Italiam adventare audimus. De militari Bellaei nostri tribunatu, bene velim Ominere. Quamquam enim Marti cum Musis haud ita belle conveniat, sunt ea tamen illae Vel prudentia vel suavitate , ut ferociam eius nihil difficulter in potestate sua habiturae videantur. Mitto tibi literarum fasciculum , quem velim Lutetiam diligenter perferendum cures. Id autem facillime ex sententia nostra conseceris, si in eo
Rubrii nostri vel opera, vel auctoritate uti Voles. Quod ut facias, et ut ei plurimam meis Verbis salutem impertias, a te Vehementer peto, et Si pateris, etiam rogo. Quotiescumque a me tabellas, cuiusmodi hae sunt, exteriore sui parte rubrica oblitas accipies, scito tibi nihil earum nomine tabel-