Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

C. Longotii epistolae. . v I

lario persolvendum esse: me quod Opus erat, hic erogasse. Vale. Ex urbe Patavio. ΙΙ. Calend. Sextil.

Ep. XXXV. C. LONGOLIUS PETRO BEMBO S.

Redditae mihi sunt hodie tuae literae, et cum iis a Pont. Max. Lutherianae causae Commentarii, quod ad summi quidem Pontificatus rationem attinet, pleniores omnino illi: in eo autem in quo maxime urgemur, plane nudi et inanes. Nihil enim facile in iis reperias, quod Vel ad manium expiationem , Vel ad lustricam vivorum confessionem, vel ad innocentiae restitutionem, Vel ad caetera quae ille in disceptationem Vocans multa miscet, quicquam pertineat. Quin etiam ad maximi sacerdotii confirmationem alia ibi fere asseruntur nulla, nisi quae in Pontificum libris, et in pervulgatis

istis theologorum disputationibus iactantur. Ea autem esse eiusmodi omnia, ut quum per se infirma sint, et imbecilla, tum vero ab adversariis iamdiu explosa, nec tu ipse quidem ignoras. Sic tamen dabimus Operam ut ne qui S a nobis boni civis officium recte desideret. Quamquam hac in

re, nOVO quodam et adhuc inaudito molestiae genere distra-h0r: qui non possum, neque istorum, quorum et probo et Scripturus sum causam, ita laudare mores: neque illorum quorum Odi partes et improbo consilia, Vitam quoque magnopere damnare. Quid enim illis praeter causam deest 3 quid nobis praeter ius a maioribus traditum superest 3 Pro eo tamen iure, quod ego plane divinum esse mihi persuadeo, nobis non modo Stilo, verum etiam, si res cogat, pilo et hasta dimicandum esse censeo. Sic igitur ad scribendum descendo, ut Omnes facile bonos intellecturos Sperem, me nullis in hunc sensum, neque beneficiis esse allectum, neque cuiusquam iniuriis compulsum. Tametsi mi Bembe, iamnunc animo perspicio, ut neque istis pugnandi cupidis, ullo

292쪽

C. Longotii epistolae.

sim modo satisfacturus: ardentius enim me, scio, et contumeliosius vellent scribere: neque ab iis quorum potissimum Salus agitur, ullam omnino gratiam relaturus. Neque enim me sua umqtiam causa huc descendisse, sed temporibus servire voluisse existimabunt. Verum hoc Deus viderit. Ego enim qui quam personam sustineam, non ignoro, quum Christiani hominis ossicio functurum me confido, tum vero quicunqtie fuerit exitus, consiliorum meorum conscientia me

sustentabo. Quod me in Patavium tuum non invitas, facile patior. Nec enim fortasse tibi istic satis est tecti, et quaedam etiam hic a nobis perpoliuntur opera iam olim instituta. Sed tamen te propediem videbo. Vale. Ex urbe PataVio,

prid. Calend. Quintil. Ep. XXXVI. C. LONGOLIUS FLA M. TOMAROTIO S.

Brevitate literarum, qua mihi tecum per te uti licet, eo nunc utor libentius, quod nihil eiusmodi possim ad te

Scribere . quale et tu exspectabas, et ego mehercule optarem. Nam quum mihi δυς ο πία illa mea liberum nihil adhuc reliquit, tum Vero hominem tam graviter aegrotantem ossendi, ut mandata tua ei exponere alienum putarim, Praesertim quum de angustiis eius ex Grimoaldo nostro aliquid odoratus essem: et mihi in sermone iniecisset, nihil esse quod vel ipse hoc tempore a Leonte exspectarem, quem quidem tanta pecuniarum angustia premi constaret, ut ne suis quidem parceret, et pontificatui iam Olim consecrata praedia proscriberet, et factum argentum Omne aurumqUein stipendium militare iam signasset. Itaque mihi lima cum Titu, meo Victitandum esse succo Vides: tibi vero polyporum modo brachia tua circumrodenda, atque adeo nisi te Deus aliquis respexerit, plane devoranda. Non sunt haec ridenda omnino, quae Studiis et otio nostro tam sunt inimica. Sed

293쪽

C. Longotii epistolae. 275

nosti ingenium meum, qui malim omnia ridere, quam flere. Vale. Venetiis, VI. Calend. Octobr.

Quum iam sextum diem literas tuas exspectassem, calamumque Sumpsissem, ut te ad promissoxum exsolutionem

invitarem, redditae mihi sunt epistolae a te duae, officii scilicet et rerum nOVarum plenae. Gallos eam accepisse cladem et doleo', et mehercule etiam laetor: doleo, quod eius turmae sortissimum quemque cecidisse reor, et inter eos Montanum Gronium, hominem mihi non solum Vetusta necessitudine, sed etiam quadam literarum societate coniunctissimum : laetor, quod haud ita magna mercede iam didicerint, non esse temere oppugnanda hostium castra, Praesertim loci natura et hominum ingenio munitissima. Itaque Helvetiorum probo consilium et Venetorum, qui se Gallosocios ad eam oppugnationem adiungere noluerint. Sedunensis Antistitis copias esse collectitias, mihi facile persuadeo : pugnaturas autem adversus Gallos, et decem esse millium numero, non item. Qua enim aut fiducia aut etiam spe Gallus eodem se loco contineret, nisi se Vel numero parem, vel illos contra civitatis suae decretum civesque suos minime pugnaturos esse, certo sciret 8 Mediolanum praesidio

tum externo, tum domestico firmatum esse audieram. Carolum Caesarem et Franciscum Regem signa collaturos minime putaram. De eiusdem Caesaris angustiis iam olim exploratum habebamus. De Grolerio gratum fecisti: utque in eo, quemadmodum coepisti, diligentiam tuam mihi praestes ,

te etiam atque etiam rogo. Non ut numaria res nostra tibi

Curae sit, te ne admonendum quidem puto. De Bembi nostri valetudine aliquid scribes, nonnihil item de mira ista prolivie: quae et serum Marcianum, et urbem paene totam aquis obrutam esse audio. Hic certe flumina alveos suos

294쪽

a 4 C. Longotii epistolae.

egressa agros totos inundarunt, ac propediem futurum speratur, ut quum assiduis imbribus, tum ipso anni tempore domita utrarumque partium pertinacia, exercitus aut dimittantur, aut in hiberna certe deducantur. Tu cui literas tuas des, posthac videto: proximas enim, si quidem illis diem recte ascripsisti, longiore multo quam par erat intervallo accepi. quod ad me attinet, studeo quidem ut quum maxime: sed numquam neque mihi pituita molestior fuit, nee astricta alvus plus negotii exhibuit, ' credo quo te auctore , ac duce abstemius esse coeperim, quamquam id non tam ea causa, quam Vel temporis intemperie, Vel puteanae aquae cruditate accidisse arbitror. Quare Vereor ad vinum mihi redeundum ut sit, aut pluvia certe, decoctaVe utendum. Vale. Ex urbe Patavio. Ad IX. Cal. Novembr.

Ex iis literis quas a te heri et hodie accepi, cognovi

id scilicet quod coniectura quadam ductus futuarum praedixeram. Non igitur descendet cis Padum in aciem adversus Gallos Helvetius , sed neque Parmam - nisi me fallit opinio - circumsedebit. In Ferrarienses, opinor, tota belli moles vertetur: nec tamen quid illic, hoc quidem tempore spei istis ostendatur, facile dispicio: contraque omnia ipsis infesta video, paludes, flumina, hiemem, urbem denique ipsam quum sua sponte munitissimam atque copiosissimam, tum vero omni bellico apparatu instructissimam. Addo ducem vigilantissimum, et rei militaris scientissimum : operta Gallorum auxilia, occulta Venetorum subsidia: quos ipsos quidvis potius, quam ut ea urbs in Pontificis potestatem deveniat, Perpessuros osse mihi persuadeo. Quod ut tam magnis copiis obsideri Ferraria possit, trahatur tamen Obsidio nocesse est, idque alienissimo anni tempore. Nam ab

295쪽

C. Longotii epistolae. ' 275

oppugnatione infelix ad Parmam conatuum exitus eos deterrebit. Sed unde interea in tantis Caesaris Pontificisque angustiis, tot legionibus, tanto equitatui stipendium redditum iri putas 3 Dilabetur , mihi crede , miles Italicus, partim hie is difficultatibus victus, partim non persoluto Stipendio iratus: Helvetius autem vel ad Gallos transibit, vel

etiam ducibus suis manus afferet. Nosti eius gentis insolentiam, maxime si pecunia qua declinatur, Praesto non Sit. omnino eorum adventum Pontificis Caesarisque exercitui exitio tandem futurum arbitror: graVem quidem certe iam nunc esSc non dubito, quum et duorum mensium stipendia

sibi repraesentari postulent, et se Gallorum rebus hostes fore pernegent. Atque haec quidem de citeriore Gallia. Nam quod in ulteriore omnia Francisco Regi secunda, Carolo Caesari adversa esse narras, sunt eadem hic quoque nobis audita, sed fama obscuriore: nec enim quae oppida Gallus in potestatem redegerit, quasve Germaniae provincias invaserit, huc assertur: tantum ferro et stamma ab eo omnia longe lateque vastari, civitates partim Sponte, partim coactas deditionem passim facere. Eadem est nimirum Hispaniensis belli ratio : nam ibi quoque accisas esse Caesaris res, captamque a Gallis Pon pelonam cum tota Vasconum regione et Cantabria: sed nec ubi, nec quo eventu Pugnatum , aut etiam an omnino pugnatum sit, adhuc intelligo. Tu si me amas, ut certe amas, ista exquires, et facies me κατα λεπτον de singulis rebus certiorem. Vix

enim dici potest, quam mihi iucundum sit eiusmodi spectaculum, in quo sine ullo nostro Periculo, tam Varios. tot stultorum Begum casus, tot populorum insanias contemplari liceat. Cogita Navarrae regnum abhine mensem tertium nullo a Gallis negotio captum, idem paulo post ab Hispanis receptum, idem nunc iterum Gallorum teneri imperio. Cogita totidem ante mensibus pressos in Aquitania

Gallos ab Hispanis, in Belgarum finibus a Germanis, in Italia a Thuscis, Appulis, Siculis, et ab iis etiam ipsis quibus imperarent, Insubribus. Rursus propone tibi eosdem

296쪽

α76 C. Longotii epistolae.

Gallos nunc longo summotis hostibus depopulari intimam Hispaniam Vexare Germaniam, imminere Hetruriae et Appuliae, fidelissimis amicissimisque uti sociis, et delectu provinciali niti. Haec quum integro ubique adhuc bello spectare liceat, an non magnos et quasi gladiatorios quosdam a fortuna nobis edi ludos iudices 8 Verum, ut ad coniunctiora mihi Veniam, de valetudine nostra disputas tu quidem diligenter, et mehercule peramanter, sed nondum tibi tamen assentior. Quamquam enim a summis medicis destillationi accommodatum esse aquae usum traditum Scio, non Semper tamen eius potum probandum existimo, praesertim in ea quae me adhuc exercuit, gravedine. Nam quum craS-siore pituita nares obstruantur, extenuandam illam omni ratione censeo, idque potissimum Vino, eoque meraco et

copiosiore i quod sua vi quum intestinum calorem excitare Potest, tum Vero pituitam ipsam tenuiorem reddere. Sin Vero aut in fauces aut in pulmonem destillet humor, nescio an tum frigidam dare conveniat: ea certe et caput perfundere, et os subinde fovere non inutile arbitror. Haec est enim strigoris natura, ut quod fluxum sit, eius Vi cO-gatur atque concrescat. Sed haec huius non sunt loci. Sic tamen habeto, depulsum esse statim a me repetito vini usu morbum , sed non item solutam alvum: cui tamen malo nihilominus medebimur, si corinthiam uvam passam Saccaro accurate conditam mihi miseris. Confirmata autem plane

valetudine vel ad aquam redibimus, vel multo quam ante dilutiore vino utemur. Salutem Ant. Marcilio: qui cur in medio mari Vulcanum iratum timeat, Neptunum sibi Propitium sore putet, non satis perspicio. Vale. Ex urbe Pa-taVio, prid. Calend. Novembr.

297쪽

C. Longotii epistolae. a 77

Consumpsi hesternum diem sere totum eum Fr. Chae- recato, viro, qui nec a literis nostris abhorreat, et multis magnisque de rebus a Pont. Max. ad Caesarem saepe legatus sit. Is quum mihi multa de Caesaris imperii magnitudine atque Opibus narrasset, Ostendit ad extremum mon- Strificas quasdam rerum species, quas ab Indorum regibus ad Caesarem missas, atque sibi ab eodem Caesare donatas esse affirmaret. Eae magna ex parte gemmae quaedam ampliores fuerunt, tam confusis metallorum generibus, ut neque discretum quicquam in eis appareret, et multarum etiam animantium simulacra eXprimerent, eaque non tam fortuito linearum colorumque concursu, quam ipsa exstantis materiae mole Conformata. In iis erant anatum nostra, gallicorum

canum capita, pavonum pennae, atque alia id genus pleraque. Ve m omnium admirationem facile vicit, eius quae apud Indos religiosissime colitur, Furiae Persona, non nativa quidem illa, sed hominum ingenio pretiose et affabre

deformata. Audisti enim puto, mira iis gentibus superstitione esse persuasum, Deam et Furiam sic mundi imperium inter se initio divisisse, ut illa coelitibus, hoste inseris et manibus ius diceret: atque ita fieri, ut dum hanc unam sibi placatam trepido metu cupiant, eam omni etiam divini cultus honore prosequantur. Lignea igitur eius est persona, sed cui tenuissimum vermiculati operis emblema ita inductum sit, ut penicillo depicta non gemmeis tesselis ornata Videatur. Mentum, superiusque et inferius labrum cyanei lapilli segmentis enitent. Nasus, genae, malae, buccae Saphiri micis splendent. Supercilia a fronte tenui ex iaspide tenta distinguuntur. Frontem latior e smaragdo fascia praecingit, quae secundum aures leviter demissa ad mentum usque utrinque porrigatur. Superiora rutilo iaspidis nitore collustrantur. Os hians dentes ostentat quatuor, latos, continuos, candidos, ac item duos, qui rictum hinc atque

298쪽

C. Longotii epistolae.

hinc claudant, exeri Os , nec aprugnis absimiles. Eburnei quoque Oculorum Orbes, ex electro russa fenestrantur pupilla, speculi vim tam Absolutam reddente illa, ut totam hominis imaginem exprimat atque repraesentet. Quae ad Superciliorum et nasi commissuras subsidet lacuna, ea Vero eburneola bulla expletur. Tempora autem iisdem quibus oculis, electrinis speculis illustrantur, sed teretibus iis, non orbiculatis. Auriculae pro personae modo grandio res ex iaspide effulgent. Omnino res visenda quidem illa, sed structura potius et opum magnitudine, quam ulla liberalis faciei dignitate. Mihi quidem ut primum eius spectandae potestaS facta est, Furiam videre sum Visus, aspectu barbaro tetram et horridam, ore hianti, exertis utrimque dentibus, colore partim caeruleo, partim Viridi, partim rutilo, nec eo tamen usquam satis florido, sed vel austero, vel diluto, Vel pingui, Vel etiam, quod umbrarum concursu evenit, obscuriore et ingrato. Vale. Scripseram iam, ecce tibi rumor, Gallos a Mediolanensibus in urbem receptos esse: nee eo contentOScives, Caesariani quoque illinc expulsa factione, constituisse cum Gallis Omnia circumsessionis incommoda perpeti. Si Verum, ducetur hieme tota bellum, et quam sperabam diutius istorum insania fruemur. Verum metuo ne repentina illa Mediolanensium benevolentiae ostentatio , Gallis magno tandem constet. Ex urbe Patavio. XII. Calend. Decembr. Obsignata iam epistola redditae mihi sunt tuae literae, quibus ad superiores meas binas diligenter et peramanter rescribis ac simul ut de mea valetudine certiorem faciam, petis. Est ergo apud nos, ut te cupere Video, idque uvae passae tuae acceptum refero. Tu etiam Cura ut Valeas, et quam certis in rebus prudentiam adhibes, hanc in depellendis istis capitis doloribus adhibe. Excusationem tuam deliterarum intermissione accipio: nam altera minime neceS- Saria fuit, nec enim praeter aptiorem firmioremque in ea re capsulam, quicquam desideravi. Vale.

299쪽

ta Longotii epistolae. a 79

Ep. XL.

Redditae mihi sunt hodie tuae literae, et cum iis item epistolae duae, cluarum alteram ad te Erasmus Rotero damus alteram ad Carolum Caes. Emanuel Rex Lusitanorum dedisset. Ex tuis duplicem cepi voluptatem: quod et significationem tuae erga me voluntatis haberent non obscuram, et id scribendi genus nobis exprimerent, quod haud scio an tui ordinis alius quisquam sit adhuc consecutus ; mihi quidem certe ita probatur ut nullum facile magis. Omnino purae sunt, faciles, ac summa elegantia praeditae: quam quidem tibi in isto scribendi impetu constare sum admiratus. Sed hoc scilicet naturae debes tuae ab omni liberali doctrina instilictissimoe: quae ipsa ut ad dicendum, sic etiam ad cogitationes suas scriptis eleganter commendandas est aptissima.

Ex Erasmi epistola cognovi, primum id quod mihi dubium

nurnquam suit, esse illum optimo erga Pont. Max. et amplissimum collegium animo. Deinde, quod ab hominis ingenio non abhorreat, tanti te ab eo fieri, quanti literarum studiosi omnes facere te debeamus. Emanuelis Regis literae, nihil non plane regium, et Lusitana illa pietate dignum mihi polliceri atque etiam spirare sunt Visae. Velim quam ille gra-Viter et religiose Carolum nostrum ad coercendos Martini Lutheri conatus est cohortatus, tam bona et constanti fide in opprimendo religionis hoste Caesar Pont. Max. auctoritatem ac Vires suas praestet. De citerioris Galliae rebus novi nihil paene quod ad te pro certo scribam, habeo. Galli se oppido etiam nunc continent. Exercitus Pontificis ad septimum ab urbe lapidem castra posuit. Gallus spem omnem in delectu provinciali habere dicitur: neque tamen eiusco rei causam ullam sane reperio, qui sciam Insubrum et reliquorum sociorum auxilia, propter acerbitatem atque Gallicae dominationis iniurias non esse aut ita magna , ut eis

praesidio esse possint, aut ita firma et fida, ut iis quicquam temere sit committendum. Sed hoc ipsi viderint. Audio

300쪽

C. Longotii epistolae.

duodecim illas , quae in agro Mantuano consedissent, Helvetiorum cohortes, aliquando tandem ut cum Gallis manus con-Serere Vellent persuasas, Parmam, aut certe Placentiam Versus iter fecisse, ibique illis omnia AEmyliae Flaminiaeque praesidia assore. Contra non desunt, qui affirment, Helvetios omnes, qui quidem Pontificis copias trans Abduam secuti essent dilabi, ac sese domum recipere. Tu si quid exploratius Vel ex castris , Vel ab urbe, vel etiam aliunde habes, lac, amabo te, sciam. Vale. Ex urbe Patavio. XI. Cal.

Decembr.

.Est omnino quemadmodum scribis : fugerunt turpiter Galli, amissis paene impedimentis omnibus, amissis magna ex parte tormentis: sed multo mehercule turpius sociorum

perfidia sunt proditi. Eidem in iis nullam suisse, in quibus

esse debuit maxima, et quibus Galli confiderent maxime, literae quoque tuae declarant. Ita non tam Galli, quos tu accusas, quam fides ipsa et sequitas in fugam actae sunt. Neque vero haec eo dico quasi Gallos ab Omni errore vindicare velim, quos quum semper flagitiose imparatos hic vidi, tum etiam stulta quadam arrogantia praeditos cognovi, qui a se, unius semiplenae legionis et mille equitum praesidio, contra paene totius Italiae consensum, universae fere Hispaniae et Germaniae conspirationem, provinciam retineri posse confiderent. Sed ne eos sua ignavia Mediolano pulsos esse arbitrere, haec nunc disputo, a quibus nec illud omnino commissum esse oportuit, ut alieni potius auxilii spe quam cο-

Piarum Suarum numero et virtute niterentur. Nam quod

adscribis, ob sumptum de Christ. Pala vicino, et Foeder. Bonromaeo Supplicium, alienatum a Gallis populum ad hostes defecisse: possit in eo quoque fortasse Gallorum re-

SEARCH

MENU NAVIGATION