Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

C. Longotii epistolae. 28 I

prehendi consilium: sed occasio, mihi crede, illa fuit desectionis, non causa. Ex composito acta Sunt Omnia, et repentina illa studii simulatio ad opprimendos improviso malo G allos nuper colligebatur. Ac Caesarianos quidem illorum caedem spectasse puto: Pontificem vero eo rem sensim perduci Voluisse, ut consternati fugere potius cogerentur, quam dimicando aut vincere aut vinci. Ne me hic oblitum putes spectaculi nostri: fruor tamen etiam quum ii cadunt, quibus maxime faveo. Deo tantum id nobis hac hieme eripi, et trans Alpes totum transferri, sed non transseretur Prosecto, siquidem Vera sunt quae huc asseruntur. Audio enim Gallum prorsus hominem cecidisse nullum, fuga sibi strenue Sane consuluisse omnes, etiam militem velocitate equitem aequaSse. Lutrecum et fratrem eum equitibus quadringentis et cohortibus octo iam Bergonii esse: Valerianum Cremae cum quatuor equitum turmis, alios alio, sed in pacatum tamen Omnes incolumes sese recepisse: firmo teneri praesidio Cremonam, firmiore Parmam: magnam cogi Ligurum, magnam Gabienorum et Foro vibiensium manum : maxima ad Ventare ex ipsa ulteriore Gallia auxilia: Alphonsum Ferrariensem Omni bellico apparatu instructissimum . Gallis suppetias ferre: denique Venetos ipsos ad eas quas sub signis habent copias, duas conscribere legiones, levis autem armaturae equites mille, qui ex Epiro recens venerunt, Gallis subsidio iam misisse. Ni falsa sunt haec, et tantum Victis superest vel animi vel consilii, ut Agathoclis et Scipionis exemplo, aliena cum sua tueri non possint, audeant inVadere, non modo cum Gallis in Italia debellatum non est, Ierum etiam periculum, ne Tusci et Appuli pro socis et aris propediem Ρugnare cogantur. Ad superiores meas literas quid rescripturus Sis, exspecto: sed multo magis de rebus transalpinis aliquid, et quidnum victores victosque consilii in Italia capturos ipse coniicias. Vale. Ex urbe Patavio. VII. Cal. Dec.

302쪽

28 a C. Longotii epistolae.

Miror nihil adhuc abs te de Decimi Leontis obitu mihi

esse missum, praesertim quum iam quartum hic diem constanti rumore fama percrebuerit, oppressum improviso morbo illum Calend. Decembr. Romae concidisse, et e vita postridie eius diei excessisse: Grinianum antistitem ad comitia istinc

eo iam devolasse. Equidem statim, accepta a Gallis illis epistola tua, ipse scripsissem, nisi mihi dum tu aliquid tanta

do rescriberes, exspectandum duxissem: qui, ut Scis, tantum me huiusmodi rerum scire puto, quantum ex literis tuis cognitum habeo. Quantum autem mea intersit, si Verus est is nuncius, ut de rebus meis tecum deliberem, ignorare te non arbitror: quamquam mihi sic non tam consilio quam

auxilio tuo est opus. Quare per Deum scribe, et si quidem ille obiit, cxim Petro Benabo de nobis communica, cauteque quid is de me futurum speret, exquire. Scriberem ad eum, si aut quid certi haberem, aut ab eo literas meas libenter vel hoc tempore , Vel tam infirma valetudine legi posse exi- Stimarem. Carol. Brachetus, et Matur Gallardus incredibili mihi, nec minus tamen tibi apud me gratias egerunt. Nec

liberalius se nec humanius a quoquam tractari potuisse amrmant. Qua quidem ex re quum ego quoque maximam capio Voluptatem, qui eorum causa Volo, tum Vero etiam ipse tibi, ut debeo, gratias ago maximas, qui mea commendatione

adductus, homines tibi plane ignotos, et prorsus alienos, non modo officiis tuis sis complexus, sed hoc difficillimo tempore, in tantis angustiis, re etiam familiari tua prolixe

iuveris: idque vulgari tantum adhibita cautione. Hoc sane neque horum est temporum, neque morum, sed Proprium tuum. Exspecto abs te aliquot uvae passae pondo, eius enim quam mihi superiore mense curasti, iam ne acinus quidem

reliquus est. In eo illud quoque videbis, paulo firmior cap- Sula ut sit, et uva ipsa aliquanto liberalius condita. Nam ut plenior sit, atque recentior, a me ne admonendus quidem

303쪽

283 C. Longotii epistolae.

es, qui abs te ea de re sum admonitus. De diligentia, quam in permutanda pecunia nostra adhibuisti, multum te amamus: Sed tamen scire velim cuinam illam scribendam curaris, ut quum dies Venerit, nisi rescripta tum sit, a quo argentum petatur, habeamus. Quae porro sit in rationibus Vestris perscriptionis et numerationis disserentia, Velim, cum Vacabit, accuratius me doceas. Non quo nesciam aliud esse omnino et facilius perscribere pecuniam, aliud et difficilius

numerare praesentem: Sed in facienda versura quantum Collybi et usurae, praeterea ratione numeratum sumentibus decedat, cognoscere cupio. Adscribes illud item, quot si unciarum ista Vestra Marca; nam Libram esse unciarum duodecim, Unciam quatuor et Viginti scrupulorum, Scrupulum rursus obolorum duorum, Obolum denique in semi obolos, quos caratos Vulgus appellat, dividi, nemo ignorat. Comum ab Hispanis et Germanis magna Vi bis oppugnatum fuisse, sed aliquanto maiore a Gallis defensum, hic quoque audieramus. Lauti ecum in Vincentino agro hibernaturum minime putaram. Foeder. Gon Zagam Bosulanum

Ci emonae praesidio fore non despero. Fulgosios in retinenda Genua perseveraturos Video, praesertim si quae de PontifMax. Obitu nunciantur, Vera sunt: de quo ut me quam primum facias certiorem, a te vehementer peto; caetera per otium. De Villano vano nostro Egnatium appellato : dignus est adolescens, cui etiam tu, non modo ille et ego, plurimum faveas. Nos etsi in tanta rerum omnium perturbatione, atrocissimo quoque hoc nuncio Sumus perculsi: tamen in studiis nostris libenter vivimus, atque ea ipsa tueria nobis possse ad annos quinque non desperamus. Tu modo fac, quemadmodum coepisti, ut rationes nostras tibi curae esse intelligam. Vale. Ex urbe Patavio. VI. Idus Decembr.

304쪽

C. Longotii epistolae.

Accipio cessationis tuae causam: sed ita, ne quid eiusmodi quod mea intersit, ad me scribere posthac vereare, ne si permolestum quidem id mihi foro videbitur. Satis erit rem ad me pertinere, ut mihi officium tuum gratum sit: ut etiam iucundum, tu quidem praestare non poteS, neque Vero debes , qui non quod vis ipse, sed quod res cogat, id meo mandato ad me mittas. Itaque Si non quam Cu-Ρis iucundos, qualescunque certe poteris, mihi asserto nuncios, etiam ut eos non satis exploratos habueris. Nec enim, quod Vereris, temore commovebor, praesertim si nihil amrmaveris ipse: et in Omnem partem rebus meis maturius Consuluero , si quid modo tale fuerit, cui consilio provideri possit. Ex Leontis Pontificis morte magnum accepi dolorem, magnam plagam: qui quum auctoritatem promissaque eius Secutus contra meorum voluntatem in Itasiam redierim, nunc me plane destitutum hic videam, illic etiam ludibrio fore intelligam. Sed his malis aut non succumbemus, aut etiam aliqua ratione medebimur. Omnino nihil iamdudum tam Praeter opinionem meam accidit, quam ut ille aetate Optima, valetudine firmissima, ratione victus exquisitissima, sub ipsum brumae tempus, idque saluberrimum, repentino morbo exstingueretur, atque tum maxime nobis eriperetur, quum ut viveret ei quoque maxime expediret, si 'e BemP. Compositurus suit, sive etiam hae recenti sua Victoria fruiturus. Scilicet ad haec ludibria nascimur, ut tum potissimum nulli simus, quum nos maxime florere arbitramur. Atque hoc ipsum est, mihi crede, quod me consolatur, Nihil esse in istis quae Vulgus admiratur, certi. De uva passa valdo te amo: Veruntamen quum capsulam, in quam illa coniiceretur, firmiorem Vellem, non funiculo multiplici arctius vinctam illam, quod a pueris tuis diligentissime factum simul et visi et mehercule probavi, sed materiae solidiorem, at que aptius compactam desiderabam.

305쪽

u85 C. Longotii epistolae.

Sed redeo ad Rein p. Trans Alpes, ut video, frigent

omnia: tametsi non desunt, qui Torna cum arctissime Obsideri etiam nunc contendant, et cohortem Helvetiorum unama Belgis illic esse concisam. Francorum Begem in hac tanta gerendarum rerum occasione minime cessaturum puto, nisi forte is quoque transalpino frigore congelavit. Comum ab Pontificiis copiis captum esse, hic auditum est: sed Vinean pactione, adhuc incertum. Franc. Ssortiam Barrianum

ab Helvetiis Italia prohiberi, quum iidem Helvetii Gallos

Mediolano in eius gratiam nuper expulerint, mihi quidem est mirum, sed non ab eius gentis ingenio prorsus alienum. De Julii Medicis opibus tibi facile assentior: aut ipse, aut factionis eius aliquis Pont. Max. creabitur: idque propediem futurum spero: sin aliter, de eo vehementer timeo , et diuturniore quam homines existiment, interregno comitia prolatum iri video, neque sic tamen ea gratuita fore puto, nisi nos Deus extremis his paene temporibus respexerit. Quid interim Bentivolos putas 3 quid Balliones 3 quid aestenses 3 quid Franc. Roborianum Urbinatem y Nam a Bononiensibus ipsis praefectum suum caesum iam esse, hic nunciatum est nonnihil Ravennae tumultuatum. Gallos quidem et Venetos Mediolanum versus iter facere, pro certo hic habetur: neque tamen qua id fiducia, satis adhuc perspicio. Rescribes ad omnia. Μitto tibi, quas petis, Gallorum literas eodem exemplo conscriptas. Vale. Ex urbe Patavio. Id. Dec.

Ex literis meis , et iis quae M. Caballo ad te nuper dedi mandatis, intellexisse te puto, et qui rerum nostr rum hic esset status, et qua mihi in re auctoritata tua tum quidem opus. Nunc Vero quum omnem Spem, et Omnia

306쪽

286 C. Longotii epistolae.

tuendi otii nostri consilia nec opinata et improvisa ista Leontis Pontis Max. morte perversa Videas , ineunda tibi nova aliqua tuendi nostri est ratio. Mihi enim deest consilium, neque hic sane spes ulla Ostenditur. Petrus quidem Benibus, cuius potissimum opibus, si quid tale accidisset, me sustentatum iri arbitrabar, longo illo et difficili

morbo ita etiam nunc implicatur, ut nec ipse mei meminisse possit, . nec ego ei hoc tempore molestus esse velim. In te reliqua spes est; qui etsi non satis exploratum habeo, quantum me hoc Ma genere iuVare possis, tamen quia Vel rationes meas nosti, Vel etiam multos istic familiaritate otamicitia coniunctos habes principes Viros, a quibus aliquid studiis nostris adiumenti asserri posse et opis confido, peto abs te pro singulari tua erga me benevolentia, ut si quid

tibi venerit in mentem, quod nobis commodo et otio nostro usui videbitur, eiusce rei cogitationem aliquam atque actionem suscipias. Agerem tecum Pluribus Verbis, nisi quum te mea causa Velle non dubitarem, tum Vero res ipsa per se satis loqueretur. Tantum habeto, si mihi hoc meo tempore abs te consultum intellexero , percepturum te aliquando magnam ex officio tuo Voluptatem: neque Vero eam laudum tuarum fore ultimam, quod Christophorum Longotium aliorum omnino opera in altum delatum, sed in ipsis mediis fluctibus misere destitutum, ipse tu ex omnibuS unus Commendationis tuae aura in portum perduxerit. Vale. Ex urbe Patavio. Idus Decembris.

Ep. XLV.

Congelarunt, opinor, istic quoque non modo trans Alpes, Omnia, nos tamen hic magna sumus in exspectatione,

qua de comitiis Pontificiis qua de Sfortiae Barriani adventu qua de Cremonae obsidione: quam tamen nullam fore tibi

307쪽

C. Longotii epistolae.

amrmo; nam Balliones, Roborianos, AEStenses , Bentivolos etiam conglaciasse video. Te vero nescio suo Veterno torpere, qui tam diu taceas: neque hoc saltem, an tibi Gallo-Tum eodem exemplo sint redditae literae, significas. Ego enim Statim ab accepta uva corinthia rescripsi, simul et

quemadmodum postularas, illas tibi misi. Si nihil erit quod

scribas ab . l, de eo certe me Velim certiorem facias, Gallorum literas acceperis, nec ne. Vale. Ex urbe PataVio. IX. Calend. Iun.

Accepi binas a te literas ad XVΙΙ. alteras X. Cal. Jan. datas. Superioribus statim non respondi, quod tu uni meae epistolae nihil dum rescripsisses, nunc igitur ad ambas tuas. Torna cum in Caesaris potestatem Venisse iam 4ciebamus: sed id mihi tamen ex tuis literis factum est notius, qui etiam quibus illi conditionibus deditionem fecerint, adscripseris.

Verum ea res non tam Francorum rebus adversa est, quam

Belgis commoda, qui Tornaco et Morino quasi quibusdam compedibus Vincti tenebamur. Quamquam de capta Morinorum Terra vana nihil adhuc scriptum. In eo potius magnam accepisse plagam Franci videntur, quod in ipso ardore belli medio illic quoque Helvetiorum perfidia proditi esse dicuntur. Quod ipsum si verum est, quo iam militum genere sint usuri, plane non video, praesertim adversus Germanum et Hispanum peditem. Nam ut ex suis legiones conscribant, nulla ratione adduci possint: neque Vero si tutum iam sit, satis in iis fuerit praesidii, quos neque militaris disciplina, neque u Sus armorum ullus aptos bello reddiderit. O si fortuna sua Carolus Caesar uti sciat: sed nesciet profecto, nisi quis fortasse deus omnia ad Veteris imperii formam revocare constituat: verum hoc optare licet, hisce temporibus spe-

308쪽

288 C. Longotii epistolae.

rare non licet. Numariae permutationis ratio spissior est et operosior, quam iit ea per literas aut a te satis expediri, aut etiam a me percipi possit. Digitis tantum opus in ea esse putaram, ut iam Video, non modo oculis, sed acutissima etiam mentis acie praestet is necesse est, qui aestimationes tam Hubtiles, aliaque et alia subinde se facie pro temporum

conditione ostentantes animo complexurus sit; quare in congressum nostrum tota reiiciatur. Habes ad priorem epistolam; nam ex posteriore falsum id esse cognovi, quod de Julii Medicis caede istinc allatum fuerat, falsum id item,

quod de Bononiensium ad arma itioneI nunciatum. Continuit eos in ossicio quum Helvetiorum legionis unius praesidium, tum Vero illius ipsius praefecti auctoritas, quem ab eis initio trucidatum audieramus. De Gallorum in hibernis petulantia, doleo equidem tum Cremonensium, tum vero etiam Gallorum ipsorum causa. Sed nosti militarem insolentiam, quae tamen ipsa hoc minus in istis ferenda est, quod durior eorum conditio nunc est: sed hoc ipsi viderint. Α Roboriano Pisaurum et Umbriam puncto temporis recuperatum esse miror, idque

eo magis, quod Bentivolis, bEstensibus, Ballionibus, otium adhuc agentibus, ad rem tantum aggressus sit. Quid Veneti

in tanta gerendarum rerum. Occasione quiescant, non Sane

Ρerspicio, maxime quum receptam esse a Ballionibus Berusiam,

ab Alphonso aestensi Mutinam et Lepidi Regium, pro certo

hic habeatur. Lauti ecum vero, cum optima Gallici equitatus parte et evocatorum reliquiis ad Parmam consedisse, non

tam spe, opinor, illa potiundi oppidi parte, quae ab Hispano

teneatur, quam ne quid Mediolano snppetiarum in AEmyliam mittatur. Huc accepit, quod praeter Cremonam, et eam Parmae partem, quae Francorum praesidio firmata sit, in Gallorum fide etiam nunc est Alexandria, Placentia, Novaria , Asta, Dertona, Hallecum, Pisquilonum , Trectum: et alia pleraque transpadanae Galliae munitissima oppida. Habebam in animo quicquid mihi esset gemmarum annulorumque reliquum, id omne tibi mittere, ut quod ex eo confecisses, ad Veterem istam summam adiiceretur. Tum enim iam avidior

309쪽

C. Longotii epistolae. 289

ad rem quam putes, speroque ut ad XL Calend. Febr. duplici sors nostra accessione cumulata, fructuosiore aliqua negotiatione per te adaugeatur. Sed prius de te scire velim, quam sint istic pretiosae gemmae, et numquid ante eum diem c0nfici cogique possit. Supersunt mihi etiam nunc sestertii numi fere mille, quibus me ad annum tueri posse confido. ita enim rationes nostras constitui, ut ad id tempus nihil neque Vestiarii, neque librorum, neque adeo alimentorum nomine sumptus nobis faciundum sit. Tu de eo diligenter rescribes: nec illud, nescio cuius, interim Verebere: Talibus a dominis post cuncta novissimus exit

Annulus, et digito mendicat Pollio nudo.

Eos enim distrahimus ne mendicemus, et otium nostrum commodius tueamur. Omnino facile patiar iis me carere, quorum in secundis rebus possessio nullum asserat fructum, in adversis alienatio, magno nobis sit adiumento. Exspecto

tuas ad omnia, hilam ad illud, ecquid Egnatius Villano vani nostri rationibus adhuc prospexerit. Vale. Ex urbe Patavio. VIII. Calend. Januarii. quum epistolam hanc Natalibus scriptam, duos postea dies in manibus habuissem , mira huc quaedam allata sunt de incredibili Gallorum apparatu , atque etiam inopinato tumultuosque eorum in Italiam adventu: sed quae tum denique pro compertis habiturus sum, si ea ipse tuis literis confirmaris. istinc enim missa dicuntur. Veruntamen ne dubites, subieci codicillorum exemplum, quos ea de re Martinus Decichemus

ad me dedit. Ep. XLVII. EIDEM.Deus Hispanos istos male perdat, homines qui quum literarum tuarum iter mihi tamdiu intercluserunt, tum Vero tu

310쪽

aso C. Longotii epistolor.

diripiendis sociorum rebus tam sunt perfide rapaces atque im portuni. Sed ea, ut spero, aliquando recuperabis quae amisisti , vel etiam aliunde damnum resarcies. Ego quidem de Lugdunensis mercati prolatione, quamquam ea reS magnam exigendis nominibus nostris moram asserat, tamen tali ut debui, hoc est, quemadmodum abs te quoque rei familiaris iacturas ferri velim. Mensem quidem meo incommodo quasi intercalatum perspicio: sed in eo id mihi videor percepisse commodi, quod posthac cautius negotiabimur, neque temere com missuri sumus, ut pro regis cuiusquam arbitratu, Vel p0tius libidine, rationes nostrae conturbentur: tametsi in eo tuae Praecipuae sunt partes. Sed de his coram. Fr. Roboriani diligentiam et virtutem salis admirari non queo: Alphonsi vero AEstensis otium ac formidinem potius hic Omnes quidem accusant, ego autem nihil ab eo neque timide , neque temere fieri puto. Julium Medicem a Pompeio Columna tam male acceptum esse doleo. Neque id vero ip- Sum tam Julii causa, quem quidem suam in ordine dignitatem facile obtenturum spero, quam Christianae Beip. gratia,

quae ne turbulenta ista comitiorum ratione labefactetur, Valde timeo. Tornacensem arcem Francorum praesidio etiam nune teneri nesciebam. Mediolanenses in armis esse, hic iam auditum erat: sed quantum urbanae multitudini in acie committendum sit, non ignoras. Quantae Sint Francorum opes, magnus iste et repentinus, et alienissimo anni tempore in Structus, et in Italiam missus eorum exercitus, declarat: consilio

autem et Virtute ecquid valeant, gerendi belli ratio propediem docebit. Tametsi ne illud quidem mihi iam probatur, quod

eius gentis adhuc sequantur fidem, quam esse perfidissimam omnium, magno suo malo Vel nuper didicerunt. Sed plane stultus sum , qui Gallos sui dissimiles nunc denique esse cupiam. De Adorniorum conatibus semper abs te aliquid exspectavi, nec tu adhuc ea de re verbum. Villano vani nostri lentum est negotium: sed quando tu aliquid de eo speras,

mihi non desperandum arbitror. Α Marcilio nihil adhuc literarum: quod tibi homini qui aemulum ferre non possis, iu-

SEARCH

MENU NAVIGATION