장음표시 사용
311쪽
cundissimum esse non dubito, atque ea re scilicet tibi significo. uum haec maxime scriberem, nuntiatum est Polo nostro Thomam Vulsenum , Eboracensium illum dico antistitem Britannum, Pontificem Max. esse factum. Id si ita est nihil prosecto neque nostra neque patrum , neque adeo aue Orum nOStrorum memoria accidit mirabilius: habitam esse Romae in tanta amplissimi collegii frequentia eius hominis rationem qui non modo et novus, et Britannus, et absens, Sed omnino in Italia nurn quam visus esset, nec ulli paene eorum a quibus creatus est, de facie notus. Tulit ille nimirum consiliorum suorum fructum, maximum quidem illum, sed plane debitum, utpote cuius fere unius, hoc tempore actioneS Omnes et cogitationes, ad Christianae Reip. Otium atque pacem Pertinuerint. Extremum illud erit, quod fortasse primum Omnium esse oportuit. Ego etsi mihi de te pollicebar omnia quae ab homine amicissimo exspectari solent, tamen incredibilem ex illa literarum tuarum particula cepi Voluptatem, in qua facultates tuas omnes mihi liberalissime detulisti. Itaque ne te istius erga me volupta is uri quam poeniteat, dabitur a nobis opera, eaque, mihi crede, optima. Vale. Ex urbe Patavio, prid. Id. Ianuar. His perscriptis literis redditae mihi sunt tuae, ex quibus non Thomam Vulsenum, sed de nostris hominibus, Hadrianum Florentinum Traiectensem Pontisic. Max. renuntiatum esse cognovi. Ea res quam mihi iucunda sit, et forte aliquando grata sutura, tu satis per te existimare potes. Summum apud nos imperium, summum Pontificatum video. Quid iam nobis optandum sit, plane non intelligo. Pax inquies, ne huius quidem spem adhuc abieci, eo praesertim Pontifice, qui quum Britanno illi, otii cupiditate numquam concessit, tum
etiam ingenio atque natura est, multo mitiore, tum Vero Omnibus pacis artibus longe instructior. Omnino nihil tam neque Praeter spem, neque ex animi mei sententia cecidit, quam ut is Pontifex Romanus declararetur, de quo hoc toto comitiorum tempore, nihil mihi in mentem Venerat cogitare, ut qui longe gentium abesset, nec Romae umquam fuisset.
312쪽
Nam de Dioma, nescio quid obscure initio iactum fuerat. Non hoc sine numine divum. Reliqua exquires, qua et quando in Italiam venturus sit, an Vero ad Se amplissimum collegium in Hispaniam accersiturus: quod ipsum ad Sedandos ulterioris Hispaniae motus Caesari commodissimum esse
intelligis. Quod de Francorum rebus te iam desperare Significas: ego vero, hoc Pontifice difficiliora illis omnia fore video, actum de illis non video. Tantis opibus si mediocrem
modo prudentiam adiunxerint, pares nobis erunt, praesertim accedentibus eodem Venetis et Helvetiis, et fortasse Britannis: quos hoc accepto nuntio, nunc denique societatem coituros cum Gallis firmissimam auguror. De Marcilio risi, sed tamen si tibi videbitur, cubiculare istud negotium meis verbis ei gratulabere, et ad rerum nostrarum procurationem eum adhortabere. Habes ad omnia.
Τheatrum nostrum, ut ex literis tuis perspicio, non modo clausum adhuc non est, sed nunc primum frequentari
atque celebrari magis incipit, idque maxime singulari prope
virtute et Caesariana quadam Franc. Roboriani tum celeritate, tum vigilantia, qui quum nuper exsul, egens, abiectus eSSet, evasit repente maximarum copiarum imperator, tot populorum Victor et princeps, totius Hetruriae terror et fulmen. Omnino mira sunt quae de eo narrantur: illud praesertim, vi captam esse Perusiam, tanto militum, tanto equitum praesidio firmatam , tam munitam , tam copiosam. Quosnam vero potissim uin exsules Senam reducat, haud equidem scio, non magis hercle, quam quid in tanta gerendarum rerum occasione Veneti et aestenses otiosi etiam nunc desideant. Nam de Bergomo hic omnos valde timent. Unus est Salla-SOrtam reguli frater, qui quadringentorum Gallorum equitum
313쪽
praesidium illuc iam venisse amrmet. Si ita est, res ab Hispano et a Germano tuta est: sin aliter, Vereor ne plagam Veneti accipiant, et se parum praeclaras illas inducias iuvare Sero cognoscant. De Helvetiorum adventu rumor hic iam nullus: nam Gallos copias suas parare, armare, instruere audio: nec quid tamen sine Heli etiis aggressuri sint intelligo, nec si ii venerint, an eis Maicquam committendum Sit prospicio. De Pompeio Columna et Alex. Caesarino, quos ab amplissimo collegio ad Hadrianum Pont. Max. legatos esse missos scribis, gratum mihi fuit cognosse. Homines sunt nobis amici, quique tristissimis illis meis temporibus causas nOStrae propugnatores Romae exstiterunt acerrimi. De isto armamentarii incendio, tuli scilicet ut debui, hoc est molestissime : vix enim credas quam isti civitati faveam. Nam praeter damnum quod in praesentia ab ea sectum est, portendere etiam aliquid res ipsa gravius videtur. Deus omen avertat. Sed superioris belli mala haud ita dissimilem casum ConSecuta Sunt: nuper Vero paucos ante menses quam Galli Mediolano pellerentur, arcis turris quaedam munitissima de coelo tacta conflagravit. Sed redeamus domum: tametsi ne hic quidem est quod magnopere scribam, nisi me opinione mea celerius ad numOs esse per enturum. quas enim ego, in Cal. Martias regis edicto , collatas arbitrabar solutiones, has tu in Non. Febi'. tantum sustentatas esse Significas. De Pont. Max. bene coniicis. Rationibus nostris accommodatior alius creari potuit nemo, quamquam ne hoc ipsum cuiusmodi futurum sit, plane intelligo: sed tamen comitiorum exitus mihi optatius cadere non potuit. Valebit, puto,
apud eum aliquid patris mei memoria. Valebit quod ego ipse cum Philippo Caroli patre vixerim. Denique communis
linguae usus, patriae Vicinitas, civitatum nostrarum communio , studiorum societas, spem mihi asserunt non contemnendam. Verum hoc fortuna viderit. Ego enim eum, in quo nunc sum, tamdiu tenebo cursum, quoad me ingenuarum artium cog0itione Romana dignum civitate praebuero. Quo utinam semper sint animo, et Hadrianus ad tuendam Chri-
314쪽
stianos religionis pietatem, et Carolus conserVandam augendamque Rom. im Perii maiestatem. Rides 8 Atqui scito 'neutri de his deliberatius esse, aut etiam sacilius, Romanae Deip. statum constituere: quam mihi ea , quae orationis lumine adhuc indigeant studia, Romanis litoris illustrare et perpolire. Respondi duabus tuis epist. Vale. Ex urbe Patavio. XIV. Calend. Febr.
Narro tibi: cessationem tuam amplius ferre non possum neque Ilero causam eius ullam reperire: nisi hoc ipsum sortasse ais, rescriptum esse mihi a te. Si ita est, Vide quibus tuas literas dederis, ego enim iam dies fere quindecim ne schedulam quidem abs te: sin eo taces, quod de Villanovano ex animi nostri sententia conficere non queas: ad hoc ipsum scribito. Inibitur forte nova a nobis tuendi iuvenis ratio: sed tamen si quid adhuc speras, urge quaeso Egnatium, de quo nihildum spem abieci. Novi hominis humanitatem, et in studiosos omnes liberalitatem. Omnino tanta sum hac de re in sollicitudine, ut quidvis potius, quam literarum tuarum Silentium videar perlaturus. De Repub. Audio nescio quid de Mantua a Gallis proditione tentata: quod ipsum nihil esse reor. Item de Alexandria ab Hispano capta: quod non dissiculter credo : nam Cortonam et Sancti spiritus fanum, duo copiosa et munita Florentinorum Oppida, a Franc. HO-boriano direpta esse iamdiu huc est allatum. Quod autem nihil neque a Germania, neque a Gallia, neque de Pont. Max. neque adeo de Helvetiis, quos Gallis subsidio adventare nuper audiebamus : Alpes in causa esse arbitror, quas hac hiemis asperitate clausas esse simile mihi vero videtur. Vale. Ex urbe Patavio. V. Calend. Febr.
315쪽
percepi dolorem, accedet etiam mittendi ad te pueri mei impensa. Quid enim aliud capiam consilii, si nec ego aliter
de te quicquam possum cognoscere, et tu Sex Continuis a me provocatus epistolis mihi scribere etiam nunc gravare ZAtque utinam is ea de te referat, quae a nobis libenter vellegi vel audiri possint. Jam enim tibi scribendi onus imponere nullum audeo: satis abs te habebo, si me per hunc internuncium hac sollicitudine liberavis. Omnino magnum quiddam sit necesse est, quod te hominem tam ossiciosum, mihi tam amicum tam diu tacere cogat: quod ipsum quoniam cuiusmodi sit, coniectura nulla assequi possum, si literis consignare id noles, puero meo recte commiseris. Atque ne quibus de rebus certior fieri cupiam ignores, praeter taciturnitatis tuae causam, scire velim primum, numquid apud te sit ut volumus. Deinde, quodnam ex XIV. die Calend. Februar. meas acceperis epistolas. Tum ecquid Egnatio nostro suas reddideris, et de Villanovano confeceris. Tum
vero, ad descriptum Steph. Saulio fasciculum Genuam miseris. Postremo de rationibus nostris si quid addideris, gratissimum mihi feceris. Nam de Repub. quid ego te rogem, qui haec quae mihi coniunctissima sunt, tam leviter hic attingam 8 Vale, et mihi puerum meum statiin remittito. Ex urbe Patavio. Calend. Febr. Perscriptis his non sine magna animi mei molestia literis ecce tuae, breves illae omnino, et exiguam de Villano vani negotio spem afferentes, sed quae me tamen ab eo, qui me debilitarat, valetudinis tuae metu liberarunt. Itaque pueri istuc
mittendi causa iam nulla est: nam quum tu Vale RS, nec maiore ullo impeditus sis negotio, his lectis ad omnia, uti spero, respondebis. Sed quod ais nihil in Villano vano praeter aetatis maturitatem desiderari: ea vero corroboralli est,
atque mea quidem sententia eiusmodi, quae hoc in genere
316쪽
maxime Optan da sit. Annos natus est sex supra viginti: idque meis ad Egnatium literis tum significavi, quum eum dixi ea esse eruditione, cuius paene extremi adolescentiae anni ca-Ρaces essent. Quare si hoc unum adhuc obfuit, facile est consciendae illi conditionis ratio: sed celeritate Opus est, ut ante ad te scripsi. Sumptus enim tamdiu Sustinere non ΡOS- Sum , neque rursus eum ab Omni alia humana ope desertum dimittere. Literas tuas sic exspecto, ut nihil avidius. De flagitiosa. Gallorum in servanda Alexandria negligentia, Vel ut tu scribis, vinolentia, alias Videbimus. Nunc enim prae cura libere iocari non queo. Illud tantum miror, Sex modo amiS- sis militibus incolume praesidium omne dilapsum esse. Ad reliquas Franc. Roboriani victorias Senam accessisse gaudeo, et de Florentina valde timeo.
Ep. LI. EIDEM. O iuccindas et gratas literas, quas mihi a te Flaminius
noster attulit. Same non dici potest, quam me earum Sermo delectarit, atque illud in primis, quod de rationum nostra-xum procuratione Scripsisti. Equidem, etsi dissicile factu esse video id quod polliceris, tamen tum ingenio, tum industria, tum usu, tum, ero etiam singulari tuo erga me amore fretus , sperandum id mihi censeo. Tu contra Velim ea a me exSpecteS Omnia, quaecunque ab hac studiosa vitaen OStrae atque consuetudinis parte proficisci possunt. Etenim si hoc tu praestiteris, mihi Leontis liberalitas non magnopere desideranda ut fuerit, ad quemnam potius Omnem Studiorum meorum fructum detulero, quam ad te, cuius unius OPera,
side, diligentia, otium meum honeste copioseque tueri ΡΟ- tuerim Z Sic itaque tibi velim persuadeas: me, si quid P0sthac legendo, audiendo, commentando, Scribendo, assecutus
317쪽
fuero, daturum operam, ut amicitia nostra haud paulo sit illustrior ea familiaritate, quae Nicol. Grimoaldo Sebae aVO tuo cum Franc. Philelpho viro doctissimo intercessit. Non auderem hoc tibi tanta pollicori fiducia: nisi et eodem apud
te esse loco bonas artes viderem, quo apud aVUm tuum exstiterunt : et quam opinionem de Studiorum nostrorum exitu conceperis, ex literis tuis perspicerem. Quamquam mai0r haec omnino iam est, quam ut ei a me satisfieri possit. Equidem mihi iam navasse Operam Videor nonnullam, quod unum ex omnibus M. T. Ciceronem dicendi magistrum mihi delegerim Sed nondum me tantum profecisse sentio, ut eo tibi
nomine ipse gratulari debeas, atque te his temporibus natum gaudere: quod quidem Vel ex eo comprobari potest, quod te qui tanti eloquentiam nostram facias, crebris meis literis ad paulo vel diligentius vel saepius scribendum nihildum Ρο- tui perducere, nullo id sane impetraturus negotio, si ut ais,
illum consectando, vim eius affingerem atque exprimerem. Remoto ioco , mi Grimoalde suavissime, quantum in eo imitando adhuc profecerim, me quidem non poenitet: Sed tamen tantum abest, ut me illi parem umquam fore sperem, ut mecum praeclare actum iudicaturus sim , si tenuem modo aliquam divinae illius eloquentiae similitudinem adumbraro. Id enim scilicet nunc molior et scribendo persequor. Sed hac
de re nimis multa. Tantum Velim existimes, si Studiorum nostrorum rationi fructus responderint, perfecturum me, ut non modo haec hominum petas, sed etiam tota sorte posteritas , quam bene apud me Studium, Operam, Oincia tua collocaris, intelligat atque cognoscat. Sed redeo ad spectacula nostra, luctuosa quidem illa, sed quae hoc tempore essent plane nulla, nisi citerior Gallia quotidiano Hispanorum latrocinio infestaretur. Nam transalpinis gentibus otium, anni tempus attulit. Certe illinc ne levis rumor quidem. Tu vero de Hadriano nostro nihil. Atqui Bacinone de Pontificatu
suo nuntium accepisse fertur, et Gregorii nomen secutus:
illo videlicet ipso nobis indicans nomine, quanta vigilantia in
hoc obeundo munere sit usurus, ac profecto summa ea sit
318쪽
O 'Ortet at que mirifica, si modo, uti spero et opto, is ipse est, qui superiorum Pontificum partim ignavia, partim scelere labefactatam Christianae pietatis religionem instauraturus est et confirmaturus. Deum quaeso Opt. Max. consilia eius Rei p. Christianas salutaria sint, neque otio nostro Parum accommodata. Vale. Ex urbe Patavio, XVI. Cal. Mart.
Ergo non fugam Barrianus meditabatur , sed stratagema illud fuit, quo deceptis noctu hostibus se cum Prospero Commodius coniungeret. Ego vero quid ea coniunctio illis profutura sit, non dispicio. Nam si dimicandum est, Gallos a tergo et fronte ancipiti praelio destinari fuit satius : sin bellum ducendum , Ticino eis omnia infestiora reddi potuerunt. Sane ne illud quidem mihi probatur, quod ipse cuius
maxime peteretur caput, rebus adhuc dubiis vel adversis potius, tanto Periculo se in tantum periculum coniecerit. Aut Gallos plane caecos esse fateamur necesSe est, aut Omnem eOS daturos operam, ut ne is e manibus elabatur, quo aut in Potestatem redacto, aut caeso, belli finem sibi statim foro non dubitant. Quare non modo omnes praesidiortim Suorum exitus posthac diligentius custodient, sed maioribus etiam, si res coget, animis depugnabunt. Neque tamen, si sapient, in aciem descenderint, non quia Mars sit communis, sed quod assidendo incruentam victoriam consequi possunt: nisi fortaSSe eorum castra ad extremum oppugnaturi sumus: quod ipsum a Prospero minime commissum iri certo scio. Sed si
Galli eo quo dixi consilio pugnam detrectabunt, qui Omnitum copiarum, tum opum genere hostibus longe Praestant, quid Imperatoris nostri prudentiae relinquetur loci 8 Non tantum, inquies, in Gallos homines cadit, vel consilii, vel constantiae. Si ita est, summis utrimque pugnabitur odiis,
319쪽
idque inter Helvetios et Germanos, qui de virtute. sua hoc praelio decretum iri arbitrantur. Quem porro sit acies habitura exitum, dici non potest: sed tamen, nisi quis PanicuS exsiStat casus, magno victoribus stabit victoria. Nam Hetrusci belli rationem ab eius, quae hic instat, pugnaee Ventum totam pendere Video. Ego certe animi Vehementer pendeo, nec quid ad te scribam magnopere iam reperio, nisi hic vituperari Hispanos in Vige vanae arcis deditione, quod quum Italis commilitonibus suis non minus ac sibi consulere potuissent, irati hostis avbitrio eos reliquerint. Nam de Alexandria a Gallis recepta, hic iampridem audieramus. Vale.
Quam perturbato ad me animo scripsisses, etiam tacente, Vel ex eo facillime collegissem, quod nihil de iis quod potissimum abs te exspectabam, mihi misisses. Ac prosecto ea perturbationis istius est causa quae vel fortissimum quem is de statu suo deiiciat. Nos tamen hic ea de re nihil omnino accepimus. Contra potius heri, Ad Ornios nostros male acceptos et repulsos , sese in citeriorem Galliam trepide aegreque recepisse: nam vel Prospero vel Piscariano Genuam cum exercitu proficisci, salvis Galloxum pactionibus non licuit. Sic enim iis nominatim cautum audio, ut ne e Prosper, neve Piscarianus, neve eorum exercitus quinque passuum milibus Cremona longius discedat. Quod ipsum a Gallis quum aliis de causis exceptum esse Suspicor, tum Verone Sine iusto exercitu turpissime Obsessi viderentur. Sed
quaecunque Vel his id postulandi causa fuerit, vel illis eo descendi: certum est, si quidem vera nunciant ii, qui illinc Veniunt, neque Prosperum, neque Piscarianum cum omnibus , copiis in Liguriam profectos esse, et haud ita a
320쪽
Cremona longe, nudius etiam tertius castra habuisse. Sed hodie, cras ad summum, firmiora sciemus. Nec enim res tanta diu celari potest. Confirmavit mihi nuper iterum P. Dembus, te hic propediem futurum: quod si erit, erit id mihi optatissimum, qui coram cupiam de rebuS communibus tecum commentari. Sin minus, agam per litera S a CCuratius, aut ipse etiam ad octavum Idus isto me conferam. Literas tuas simul atque accepi, statim ipsi Panegarolae reddidi. Rogatus a me numquid ad te vellet, constitutum sibi esse respondit tabellarios suos tibi hodie mittere. Vale Patavii. III. Non. Iun.
C. LONGOLIUS PETRO MACHIA ELLO S.
uurn ipsius Antonii Francini adventus mihi per se iucundissimus fuit, tum hoc iucundior, quod ex multo et ae-CuΓ3to eius Sermone facile cognovi, eam mihi abs te adhuc Praestari memoriaro atque benevolentiam, quae sit ab homine amicissimo et longo usu coniunctissimo exspectanda. Omnino enim xerebar ne diuturna mea cessatione offenSIIS, alieniore a me esses animo: praesertim qui nec in eo quod
tibi anno susteriore per literas pollicitus essem, fidem meam liberassem. Verum ea, ut nosti. repente inciderunt tem- P0rd, quae mihi non modo istuc veniendi, sed mittendi facultatem Omnem prorsus eriperent. Quibus ipsis rebus, etsi me tibi satis purgatum esse debere arbitrabar, tamen Optatissimum mihi fuisse scito et gratissimum, quod de tuae erga me Voluntatis constantia atque perpetuitate Francinus noster mihi nunciavit. Nam de me sic tibi velim persuadeas, ita a me absentis tui coli memoriam, non modo ut quicquam de meo in te amore imminutum non sit, sed id ipsum quod fuit, etiam longo consuetudinis tuae dosiderio sic auctum