Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

C. Longotii epistolae.

atque incensum , ut nihil hoc tempore, quam ut te Videam mihi sit longius atque antiquius. Perscriberem hic tibi omnem Vitae Studio Primque nostrorum rationem, nisi eam Francino ea sane lege aperuissem, ut te eo de genere toto certiorem ipse faceret. Ex ipso igitur subtilius singula: haec a me summatim pauca. Sic Dei benignitate Valeo, ut quum

maxime, sic otio fruor, ut suavissime: ea denique tum conscientia sustentor, ut si homini Christiano in animo sint omnia, neque miser, neque sane sim infelix. Vale. Patavit,

septimo Calend. Julii. Ep. LV.

C. LONGOLIUS ANDREAE NA AGEBIO S.

quum ad XV. Calend. JuL hac potissimum de causa Venetias Venissem, ut ab Rhamnusio naturalem C. Plinii historiam auferrem, intellexi nihil ei abs te ea de re adhuc missum esse. Ego Vero iisdem quibus ei Clementem Britanum literis commendasses, promissi tui rationem complexam esse arbitrabar, quod ipsum quando non accidit - sestinanter enim et eo tempore properante Clemente seripsisti, ut mihi mirum non sit, te, de eo quod mihi pollicitus esses, fugisse tum Sevibere - fac, si me amas, ut ex literis tuis, liber is nobis primo quoque tempore curetur. Vix enim credas quantam nobis illius inspiciendi cupiditatem excitaris: simul et hoc tempore nactus sum aliquid otii, quod libenter in eius generis lectione sim Omne positurus. Narravit mihi Calceranus noster, te tolum esse in literis : quod equidem non Sum miratus, qui scirem te isto prosectum ut studiis tuis fruerere liberius. Quod autem addidit, te etiam suavissima Baptistae Turriani doctissimi hominis consuetudine uti: istuc vero ipsum tibi et giatulor, et paene etiam subinde video. Sed si quando in ista loca venero, quod quidem primo auctumno futurum spero, faciam ut tu item mihi sor-

322쪽

C. Longotii epistolae.

tasse gratulere. Interim hominem meis verbis vel salvere iubeas, atque ipse tu valetudinis tuae rationem in primis habeas. Apud Bembum est, ut volumus. Vale. Patavii. IX. Calend. Iul.

Numquam fore putavi, ut aut res de qua ad te scriberem , aut etiam Verba quibus tecum agerem mihi deessent, praesertim si tam longo intervallo literas darem: sed plane nunc de Sunt, nec quid scribam, nec quomodo scribam Satis occurrit. Equidem etsi ipse me non ab omni culpa omnino Vindico, qui commiserim, ut qui sit rerum tuarum Status etiam nunc ignorem, atque ex eo genus scribendi nullum reperiam: tamen tuum fuerat, etiam tacente me, de eo ipso mihi aliquid mittere. Nam de vitae meae ratione, tum istic, tum Romae vel ex Bembo certior fieri potuisti: de te vero quem rogarem adhuc habui neminem, praeter Verardum fratrem tuum, qui me anno superiore tuis Verbis quidem salutavit, Sed eo sane tempore, quum hinc profecturus, equum iam admitteret. Idem quum nuper fecisset Antonius Francinus, et numquid ad te Vellem rogasset: quamquam quod scriberem non habebam, tamen haec tibi breviter significanda existimavi: Primum, eo me adhuc erga te esse animo, quem quum singularis tua probitas atque humanitas, tum vero innumerabilia tua in me officia mereantur et postulent. Deinde fixum meum manere consilium, quod tibi Lugduno decedens aperui, quum mihi decretum esse dicerem quidvis Potius Perpeti, quam a sperata studiorum meorum laude ante aliquot annos discedere. Postremo ea me frui, tum cor PO-riS Valetudine, tum animi tranquillitate, ut si nobis res paulo sit uberior , beati plane et esse et numerari possimus. Sed hoc sortuna viderit. Tu si posthac literas meas Voles elicere,

323쪽

1niue ipse aliquid unde mihi epistolae argumentum nascatur et sententia, Joanni Zenobio , Verardo, fratribus tuis, Viris optimis, plurimam velim a me salutem impertias. Vale. Patavii. VI. Calendas Iulii.

Solveram istinc eo, ut scis, animo atque consilio, ut simul ac Patavium appulissem, exararem literarum aliquid quum ad alios nonnullos, tum vero ad Philippum StroZam, Alexandrum Paccium, Verardum Bertolinum , de quibus nobis multus tum hic , tum istic fuisset sermo. Verum quum nihil in mentem veniret, quod hoc quidem tempore illis a me recte mitteretur: supersedendum puta Vi, non ullo quidem scribendi labore, qui mihi Vel omnino nullus, vel certe fuisset suavissimus, sed inepta potius et Odiosa, et

a me profecto aliena inanium literarum Ostentatione, Praesertim quum tu is esses, qui et mea causa Velles, et rationem consiliorum rerumque mearum Omnium, ad eos aliquando elegantius deferre posses, quam id ego ullis exsequi literis. Sic igitur, ut spero facies, hoc est eos meis verbis diligenter salutabis : simul et si nostra audire cupient, dabis operam, ut ne ulla in re literas meas desiderent. Nosti enim Omnem status mei conditionem. Literas porro, quas ad Laurentium Ber tollivum, et Joannem Petrum Machia vellum do, Velim primo quoque tempore eis reddendas cures , nisi tu sorte ipse Florentiam propediem cogitas: id si est, malim eas abs te accipiant, ut carum

sermonem ipse oratione tua statim subsequare. Sic enim

ad eos scribo, quasi ex te plenius omnia cognituri sint, quae literis meis leviter attingenda existimavi. Sed hoc commodo tuo. Illud te etiam atque etiam rogo, ut quum

324쪽

504 C. Longotii epistolae.

illo Veneris, mandata nostra tibi curae esse velis. Ego quidem hic et memoriam tui summa benevolentia tuebor, et literas tuas ea, quam mihi ostendisti, spe exspectabo. Vale. Patavii. Ad III. Calendas Iun.

Ep. LVIII. C. LONGOLIUS OCT. GHIMOALDO S.

Cum Ludovico Stephaniano, qui tibi has literas reddidit , nulla mihi quidem intercedit familiaritas aut consuetudo, sed ea est necessitudine atque amicitia Nicolao Leonico, cuiuS me causa omnia tum Velle tum etiam debere non ignoras, coniunctus, ut si amicorum Communes Sunt etiam amici, mihi non possit esse non necessarius. De hoc ipso mecum egit accurate Leonicus, ut eum diligenter commendarem: quod facio, teque Vehementer etiam atque

etiam rogo, ut si quid umquam honoris mei causa factum esse voluisti, in ipsius Stephaniani negotio quanti a te fiam declares. Quibus rebus ei possis commodare, nec tibi Ob- Scurum esse arbitror, qui rationes eius iampridem consolidaris; et si forte dubitas ab ipso diligenter edocere. Librum Budolphi Agricolae de Inventione dialectica , quem , ut scis, diu sum Oblitus Egnatio mittere, et ipse aliquando tandem quum ad eum pertulissem, Oblitus quoque Sum

istinc discedens auferre, Velim mihi referendum cures. Videtur enim Egnatius noster tam in eo remittendo indormire, quam ego in eo mittendo immemor fui obliviosus. Veruntamen ipsius commodo: hoc est, si eo ut ConStituerat, et ut ego opinor, iam satis est usus. De Bep. mi- Tum in tanta rerum omnium pertubatione silentium; quod tamen diuturnum fore non puto. Sed nihil in his malis tam horreo, quam Turcarum Classem: quae quum in cursu esse dicatur, quo tamen cursum teneat, adhuc ignoratur.

325쪽

505 C. Longotii epistolae.

Tu si quid de Regum nostrorum insania vel furore. potius habes exploratum, fac, amabo te, sciam. Vale. PataVii. prid. Cal. Iul. Ep. LIX.

C. LONGOLIUS FRANCISCO BELLINO S.

Nescio quam tu hodie mei visendi cupidus fueris, qui, ut me domi in adventum continerem tuum, heri non dim- culter impetraras. Me quidem longa tui exspectatione suspensum acriter torsisti: sed non impune feres, neque ullam sane maximi imbris excusationem accipiam. Quo enim dies ipse tempestatibus extitit foedior, hoc scilicet fuit ad horas

multas, SuaVissimo sermone consumendas aptior et accommodatior. Nunc autem commisisti, non modo ut tua, qua

quidem delector, plurimum, sed ut Bembi etiam iucundissima consuetudine hoc otioso die carerent. Omnino enim ad eum aditurus fui, nisi ut te domi operirer heri tam diligenter mecum egisses. Hoc te scire Volui, quum ut ne me posthac adventus tui exspectatione frustrere, tu ut ad querelam meam, si quid forte potes praeter nimbos et tonitrua, meditere. Nolo enim te imparatum et mutum offendere, quamquam ea tua est ratio, ut quid causae asserre possis, non despiciam: nisi hoc fortasse ais, tanti tibi sermones nOStros non esse, ut pluvio ad me coelo, ac lutulenta Via accedas , qui sericatis calceis utare. Atqui perpetuis porticibus tectus Venire potuisti, et fuerunt nonnulla nimborum intervalla. Sed haec ex te malo cognoscere. Tu, Si commodo tuo potes, fac statim a coena congrediamur: est enim quod

326쪽

C. Longotii epistolae.

Ep. LX.

Incredibilem cepi ex literis tuis Voluptatem, neque eam tamen ex ea potissimum parte, quod et honorificae et amoris erga me tui essent plenae: quamquam id sane ipsum quoquo mihi fuit gratissimum: sed quod commendatione mea adductus cum fratre tuo in gratiam statim redieris, atque omites eius in te sive iniurias, sive ineptias appellare Oportet, mihi condonaris. Qua etiam de causa maximas tibi, ut debeo, gratias ago: simili et ut de ipso bene Sperare Velis: a te postulo. Mihi enim subvereri videris, ne is rem ad Verba non conferat. Depone, quaeso, hanc Suspicionem, quos quid tibi profutura sit, non video: mihi certe graVis et molesta est, qui te ista prudentia virum , eo quod numquam fortasse futurum est, malo iam laborare sentiam. Omnino enim aut quod

spero, in ossicio erit, aut, quod Deus avertat, ad pristinos mores redibit. Si quod mihi pollicitus est, exitu praestiterit, gaudebis tu unus ex omnibus Ves maxime: sin indulgentia abutetur : sibi totum, nihil tibi peccarit. Deinde etiam illud tibi erit solatio , quod in eo sanando, quaecumque Ρο- tuerint adhiberi remedia, ea ipse tu adhibueris. Et quando

medicinae facta est mentio, tu velim eo sis in fratrem tuum animo, quo clementes medicos erga aegrotos esse non ignoras, etiam eos qui sua culpa in morbum de integro inciderunt. Neque enim corporis humani magis esse arbitror saepius aegrotare, quam animi ipsius persaepe falli, labi , errare. Atqui morbos curare, Vel alicuius sit non contemnendae industriae et artis, nullius est tamen virtutis: Concedere autem delinquentibus, et se tam lenem deprecantibus praebere, quam placatum Vitiis nostris Deum optamus: hoc vero quiddam plane divinum est, id est, tuum, qui quo minus Vel aetatis vel Dei ipsius beneficio iam delinquis, hoc te magis

eos miserari, non odisse decet, quos aliquibus animi perturbationibus vexatos et occaecatos huc illuc temere raptari atque ferri videamus. Quare te quum de Fulvio tuo spem etiam

327쪽

C. Longotii epistolae. So

nunc abiicere nolim, tum Vero ita posthac animatum esse velim, ut si is iterum atque iterum Ossendat, ei tamen saepius ignoscendum esse putes: ego quidem ipse iterum atque iterum deprecabor, et si bene te novi, etiam fortasse Veniam ei impetrabo. Sed de his nimis multa, praesertim ad te, qui si fraternae pietatis vi et sensu nihil tangerere, Francisci quidem Assistatis viri sanctissimi, cuius te semulum ΡΓOfiteris, exemplo commoverere, quem quidem omnium mortalium mitissimum fuisse, atque lenissimum omnes praedicant. Quod autem in extrema tua epistola studere te ostendis, ut

idem frater tuus apud me vivat: de eo ipso ille mecum prius egit, quam me auctore istuc proficisceretur. Ac tum quidem eam attuli causam, quam ipse mihi Visus est facile accipere: nunc Vero nihil verebor me tibi indicare, atque illud simpliciter fateri, tam longum mihi fuisse cum eo consuetudinis usum, tantam intercessisse familiaritatem, ut nullum mihi in eum, neque arbitrii ius relictum esse intelligam. Huc accedit , quod ea vestra est fortuna, ut nihil ei mecum Vivere sit necesse. Mihi autem huiusmodi aliquo est opus, cui quum

omnia adsint fratris tui ornamenta, tamen ea desit facultas, ut se hic suo sumptu commode tueri possit. Nec enim ullo seque alio ac necessitatis vinculo ministros in ossicio contineri iudico: hoc est, si illis exploratum sit, se suis rationibus sine eo quicum Vivant, recte non posse consulere. Habes

consilii mei rationem, quam tibi probatum iri confido, spero

quidem certe. Caeteris autem in rebus quibuscumque tibi commodare potero, faciam ut mihi tua Voluntate nihil esse cognoscas antiquius. Fulnio quidem ipsi neque monendo, neque hortando, neque si res coget, meo labore etiam subdocendo, nullo sum loco defuturus. Vale. Patavit. Decimo sexto Calend. August.

328쪽

Ep. LXI.

C. LONGOLIUS NICOLAO DRACONI S.

Iam literas tuas desiderare incipiebam, quum mihi opportune ad IX. Cal. Sextil. epistola est a te reddita, in qua illud mihi sane iucundum fuit, atque haud scio an etiam iucundissimum, quod te M. Tulit Ciceronis studiosiorem iam

factum esse cognoVi. Certe enim non modo quaedam aspersisti , quae mihi eiusce rei significationem darent minime Obscuram, sed etiam genere toto Ciceronianum quiddam mihi

visa est redolere. Laudo consilium, ac Simul te pro mutuo inter nos amore , ad eius scriptoris lectionem etiam atque etiam Vehementer cohortor, Vel currentem potius incito. Etenim si Latina lingua non iam domestico aut forensi ullo usu, sed tacita quadam mutuorum doctorum conSuetudine Percipienda est, cui nos tandem potius ad discendum demus, quam illi qui omnium petatum iudicio habitus sit

omnium eruditorum eloquentissimus, eloquentium eruditissimus 3 Equidem sic ipse statuo, primum fieri non posse, ut quis cogitata sua praeclare satis et ornate Latinis Verbis complectatur, qui non Ciceronis scripta diligenter et attente perlegerit. Deinde eum qui illius libros multum et 'studiose volverit, si quidem mediocri aliqua sit prudentia praeditus, ea ipsa multis aliquando fore admirabilem: sin modica vel etiam exigua tinctus, sic tamen inventa sua literis mandaturum, ut in his nihil neque putidum, neque ineptum a quoquam deprehendatur. Nec enim ego Ciceronem ex ea solum parte solitus sum mirari, quod accurata quadam orationis ubertate et copia omnes, qui umquam usque floruerunt Oratores facile superarit; sed quod ea sit, tum in excogitando ingenii subtilitate , ut nemo acutior: tum in collocandis et distribuendis rebus prudentia atque iudicio, ut nihil ne fingi quidem

possit cautius atque omnino aptius. Huc accedit non iam humana illa , sed plane divina quaedam orationis forma, quae quum elegantia et dignitate sit praestantissima, tum vero ea est facilitate atque venustate condita, ut quae gravissima,

329쪽

509 C. Longotii epistolae.

Sunt et ornatissima, et certis numeris studiosius astricta, illaborata tamen et simplicia et soluta liberius fluere videantur.

Hunc tu igitur, quod facis, et admirabere in primis, et quoad eius fieri poterit, etiam imitabere. Ut enim nulla letus

laudem consequare industria, magnum tamen id erit et egregium, quod assequere, si optimo, quamvis magno intervallo, fueris proximus , aut etiam in tertiis, atque adeo in quartis constiteris. Sed alio delapsus sum, qui ad literas modo tuas rescribere in animo haberem. Non potui scilicet facere, quin tibi paulo uberius explicarem, quam mihi in Cicerone persequendo consilium probaretur tuum. Ergo ad literas tuas:

ita quibus quod uis Fulvio nihil auctoritate tua fuisse opus: idem ille mihi quoque scripsit. Qua ex re duplicem cepi

Voluptatem, et quod tu ea molestia caruisses - molestum enim

tibi scio futurum fuisse, tum in urbem venire hoc tempore, tum vero magis ab institutis studiis tuis abduci- et quod amnes illi tui, sese fratri suo sequos et faciles praestitissent. Verun- tamen est quod tibi gratias nihilominus agam , qui te mea

causa omnia fuisse facturum, et adhuc esse, si res coget, ostendas. Fulvium ipsum velim in hac studiosae vitae Voluntate Oratione tua confirmes, confirmatum et viatico instructum

ad nos primo quoque tempore remittas. Nam tu quidem, si sapis, ex istis locis migrabis numquam, qui eam istic degas Vitam, prae qua meum mihi iam ingratum sit otium : de quo

tamen Vix credas, quam ipse me beatum aliquando existimarim. Avium concentu e lectulo ad literas mane excitari: alibris circumflorida prata, circum amoenissimos colles Oberrare : ab ambulatione, convivis istiusmodi et sermonibus perfrui dum calor se frangat, aut in Opaca suaviter umbra meridiari, aut altiore in loco, levioribus balistis et scorpionibus certioris dexterae et obtutus periculum facere. Inde admissis equis ad Venandum exire, postea se in bibliothecam abdere, ubi lectioni modum non satietas, sed ratio ipsa statuat. Adlicis ad haec lautas et magnificas nescio quas coenas , ab iis vero ipsis molliores quasdam alias ambulatiunculas et literatas collocutiones: postremo suaves et delicatos illos somnos.

330쪽

Sio C. Longotii epistolae.

Ne Vivam, nisi ista eiusmodi sunt, ut ad ea vel spectanda transiturus fuerim, si quid usquam tale exsistere suspicatus essem. Quid nunc censes quum me isto, ad tantae coeundam felicitatis societatem tam liberaliter invitatum vocetis ΘΝoctes, mihi credes, ac dies istuc cogito, Vel potius evolare cupio. Quare fac me circiter Id. Septemb. exspectes. Adero enim ad eam diem , Deo iuvante, nec ante ad reliquum P regrinationis obeundum progrediar, quam Omnem Vitae Studiorumque rationem penitus perspexero, id est, ipse me Vobiscum aliquot dies in ista agrorum amoenitate oblectaro. Vale. Patavii.

C. LONGOLIUS RAYNOLDO POLO S.

Etsi summis totius corporis doloribus oppressus, dubia spe Vitae spiritum misere duco, fecit tamen summum meum et perpetuum de te iudicium, ut hos cruciatus nescio quomodo frangerem, dum supremo hoc literarum munere ad te perfungor. Nam postridie, quam ad te scripsi, saevissima me febris arripuit, quae ita me hoc triduum torsit, ut nihil umquam acerbius in vita sim perpessus: scilicet quasi divinarem ita futurum volui quemadmodum tibi proficiscenti Ostenderam, ut bibliotheca mea omnis tibi ob veniret, si quid mihi in ea, quam adornabam, peregrinatione accidisset. Verum, ut Vides, propius erat, quam arbitraremur, SummuSille nostei' dies. Peto igitur abs te per amicitiam nostram, quam ad Summum pervenisse existimo, ut mortuo mihi memoriam bene volentiamque quam necessitudo nostra postulat, humaniter ac pie praestes. Da Operam ut valeas: et Paccaeo

meis Verbis salutem impertias plurimam. Vale. Patavii. VIII. Calend. Sept.

SEARCH

MENU NAVIGATION