Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

C. Longotii epistolae. So

maec epistola , qua continetur Budini et Erasmi comparatio, in quibusdam editionilias non legitur: nec certe hic eius esse locus videtur.

Ep. LXIII. C. LONGOLIUS IACOBO LUCAE DECANO ALBELIA NEXSI S. D.

Numquam nobis sane non deerit scribendi argumentum, nisi, ut te olim monui, mutuis id interrogationibus excitemus: quo nomine scripsi ad te haud ita pridem, mihi adeo gratum fore, si plenius ex te intelligerem cur princeps Vester Erasmum Budaeo praetulerit, Germanum Gallo, exterum civi, ignotum familiari. Nam quod ad eruditionem pertinet, non video qua in re Budaeus Erasmo cedat: sive humaniores sive Christiano dignas homine literas aestimare libeat. Quod vero ad dicendi facultatem pertinet, parem, mea sententia, in tam diverso dicendi genere laudem merentur. Beatissima in ambobus et rerum et verborum copia: sed ita ut alter latius exspatietur, alter angustiore quidem alveo, verum altiore, ingentem aquarum vim trahat: fluit ille plenior, hic fertur rapidior. In Budaeo videor mihi agnoscere plus nerVorum,

sanguinis, spiritus : in Erasmo plus carnis, cutis, coloris; in illo plus diligentiae, in hoc plus facilitatis. Creber ille sententiis, hic facetiis ille omnia utilitati, hic plurimum delectationi tribuit. Pugnat Budaeus cura, ingenio , gravitate, dignitate: Erasinus arte, subtilitate, lenitate, iucunditate ad victoriam contendit. Hunc amare possis, illum admirari: huic favere, parere illi. Prosecto ille me violenter cogit, hic suaviter allicit. Ducit alter blanditiis, alter viribus trahit, Verborum delectu religiosus, proprietate perspicuus. Si res tralationem expostulat, in metaphoris felix, sententiis graVis , figuris Varius, summa orationis specie honestus, sublimis, severus, grandiloquus. Contra Erasmus , Venustus, modestus, popularis , floridus , verborum suppellectile dives, compositions simul expeditus, simul nitidus, frequens exem-

332쪽

51 a C Longotii epistolae.

Plis, densus argumentis, gratus salibus. Ille in oratione sua totus quidem semper est, sed tum potissimum tonat, tum fulminat, quum materia temporum nostrorum Obiurgationem admittit: hic, etiam quum moribus convicium facit, magis instituto suo seri ire atque dolore videtur, malagmatis, collyriis, cerotis, et caeteris id genus leniorum medicamentorum remediis sanitali consulens: ut ille amarulentis quidem illis, sed hac tempestate necessariis potionibus, Sectionibus, cauteriis alte grassantem vim morbi insectatur. Breviter, si historiam scripturi sint, Budaeus Thucydidem, magis quam Sallustium, Erasmus Livium, quam Herodotum retulerit: Si poema pangendum, hic tragicum et heroicum quiddam verborum sententiarumque pondere altius intonabit: Ille comoediam urbanius, lyricos suavius, elegiam mollius inspirabit. Assurgit tamen et hic quoque alieno ingenio, suo Vero tam difficulter, quam ille numquam, etiamsi Velit, Sese demittere queat Alioqui superiores illae virtutes ut neutri desunt, sic in altero magis patent, in altero magis latent: essectu

pares, habitu dissimiles, ut haud prorsus aberret quisquis

hunc concioni, illum iudiciis natum dixerit: alterum Palladis numine afflatum, alterum Gratiarum choro stipathim. Caeterum ut intelligas nihil esse quod sit ab omni, ut ille ait, parte beatum , aut certe quod Omnium stomacho satis possit facere: audi quid in eis desiderant, qui se aliquod Operae pretium in re literaria fecisse arbitrantur. Ludaeus hoc illis peccare Videtur, quod nihil peccet: Erasmus quod vitiis suis faveat. Illum enim, dum scrupulosius Omnia ad Veterum normam exigit, saepe oblitum eorum quibus scribit, sibi tantum et Musis canere: hunc dum ingenio suo nimis indulget, nihilque putat esse tam vulgare, quod non aliquando in Oratione suum sibi locum honeste vindicet, turbidum interim fluere. Illum potius nobis significare quid velit quam dicere:

hunc immodica sermonis ubertate, Veluti laeto gramine sato Strangulare. Illum oratione nunc Obliqua Verticosum, nunc figurata elatum saepe intumescere, hunc recto nudoque ductu

humiliorem, plerumque humi serpere: hunc lascivia molliο-

333쪽

315 C. Longotii epistolae.

rem, illum austeritate duriorem. Denique alterum doctis mirum in modum posse placere: alterum etiam imperitis, Si

in tam secunda, ut illorum Verbis utar, facundia modum tenerent, et suo semper freti ingenio, alieno nonnumquam

essent diserti, vel iudicio, vel consilio. Nam quum praestare possint quicquid volunt: Par est, inquiunt, ut Optima quaeque Velint, nec sese ambitiosius nobis Venditent: eo res no-Stras recidisse , ut mature potius iuvandi, quam intempestiVedelectandi simus: pro suscepto operis instituto fideliter docendi, non crebris licentiosissimisque excursionibus ambagiose suspendendi: digredi quidem Senecam et Plinium, sed alterum Parce, alterum raro, nec sic quoque quaesito , nec nisi oblato argumento. Haec Critici, quorum sententiae quo minus statim subscribam, faciunt quum alia multa, tum quod non defuere clari Oratores , qui non grammaticos, Sed pompulum eloquentiae iudicem statuerint. Esto, sit porrigendus doctis modo calculus, sint soli literarum principes de re in consilium mittendi, quis nam, amabo, hac aetate dignus, cui

tam superba censura iure credatur Z Tuebuntur se uterque

haud magnis solum exemplis, sed etiam Validissimis argumentis. Dicent se non perperam scribere, sed illos corrupte iudicare: in Orationibus suis non nasci, sed ab imperitis spinas asservi: Erasmus se omnium rationem habuisse , Budaeus Paucorum theatro contentum esse. Itaque ipse nihil decerno, Vel, ne Sutor, ut aiunt, supra crepidam: Vel quces apud me paria faciant, hoc est, virtutibus, si qua sunt Vitia pensent, atque adeo superent. Habent enim plus quod laudem, quam quod ignoscam. Illud tantum miror, quod ab initio dicebam: Cur princeps vester in tanta Budaei probitate, doctrina, eloquentia, Germanum Gallo, exterum civi, ignotum familiari praetulerit. Nec hoc dico, quod Erasmi fortunae invideam. Studeo namque homini, si quis mortalium alius, tametsi de facie numquam mihi viso, idque Ob communem patriam - Sumus enim eiusdem, ut nosti, et linguae et ditionis- colo autem ob eximias illas animi dotes, quas in eo ita suspicio, ut votorum meoirum summa sit, hinc ad annum

334쪽

5i4 C. Longotii epistolae.

etiam alterum supra Vicesimum, quo me aetate superat, Sinon illium, quem nunc tenet , saltem proximum eloquentiae gradum attingere. Improbum , inquis, Votum, improbum sane, sed quod nec ipse plane improbet. Ego nec existimatione , nec commodis tanti viri invideo, cuius eloquentia apud me pluris est, quam totius Galliae opes. Sed in hoc ista scribo, ut si quid habes, aututum me certiorem facias, Cur Semper neglectis Gallorum, nunc primum fastiditis Italorum ingeniis, Germanica tam ambitiose assectemini. Vale. Ex urbe Roma. IV. Cal. Febr.

335쪽

JACOBI SADO LETI

Curavi mandata tua Florentiae diligenter : idque amplius quod Pronotario Bartholino, qui mihi visus est mirifice de te et sentire, et loqui, Defensionum tuarum librum dedi. Cum Iulio Cardinale multus de te sermo. Is mihi significavit, quod ad te Jacobus Sadoletus de Florentinorum erga te Voluntate scripserit, se auctore factum. Romam quum Venissem, Cardinali Columnae defensiones tuas misi: Sadoletum ipsum, Paccium, Adornium, Laelium, reliquosque, de quibus me tuis in literis admones, tuo nomine Saluta l. Postremo etiam Leonis X. Pont. Max. pedibus, quum is e Manliano rediisset, dedi osculum tuis verbis: nam me in Urbe, propter imbecillitatem valetudinis meae Apennini traiectuviaeque taedio et laboribus auctam, decem ipsos dies Continueram. Ille Vero me, ubi esses, quid ageres, quid cogitares, satis quidem familiariter, atque, ut mihi visus est, etiam amanter interrogavit. Aderat Paccius, qui et ipse de te, deque illo ipso tuo libro, quem iam legerat, multa praeclare. Idem quum ego Principi respondissem, te Pata-

336쪽

P. Bembi epistolae.

Vium esse prosectum eo consilio, ut consumandis iis studiis, quibus te totum tradideras, biennium vel certe quantum ad id temporis satis tibi esset, impenderes: habere dixit se abs te literas, in quibus erat scriptum, te Florentinorum tonditionem Velle accipere. Quae quidem ad xerba nihil omnino Princeps, quum antea adeuntibus illurn Romanis Consulibus , ut eius sententiam elicerent, num te donatum esse Vellet civitate, quum alia multa singulari cum tui commendatione, tum illud etiam dixisset, fovere se tua studia, annuamque ad id pecuniam tibi curari iussisse: ut quod statueras Patavium secedere , ut ea in Urbe doctissimorumque hominum conventu, institutis iam abs te commentationibus aliquot annos dares, eius tibi conficiendi facultas ne deesset, totumque illud consilium profectionis tuae vehementer a Seprobari significavisset. Quod eo tibi scripsi, ut scires quam

iam ille opinionem atque spem de te otioque tuo isto Pata-Vino conceperit. De rumoribus, qui hic iactabantur, malete de Romanis sentire, quum hos montes nihil solidum crepare diceres: plane nihil est quod labores. Primum incerto auctore, . deinde parum adhibetur fidei: postremo quicquid

est, id omne nostro adventu iam evanescit. Amicos quidem habes omnes, Vel doctos , Vel bonos, praeter unum Simonem illum tuum: quem tamen doctum esse numquam iudicavi, bonum credebam: in quo quam me fefellerit, Vides. Itaque oderit, diligat, aeque habendum, nisi tibi etiam iucundunt esse debet, te ab illo non diligi, quem tua causa nemo bonus diligit. De Bembini catelli maerore suscepto ex discessu nostro quod scribis, vide quid egeris: auxisti tu quidem desiderium , vel etiam dolorem meum. Valde me poenitet illum domi reliquisse tam fidum, tam nullius Oneris comitem: tantae sedulitatis, festivitatis, ioci, ut omnibus deliciis carere mihi videar, qui eius blanditiis careo. Numos Principis sex mensium nomine tibi dependi curavimus, eos habebis cum his litoris. Protonotario Saulio, et LaZaro et Flaminio plurimam salutom dicito meis Verbis. Vale. Romae. IV. Cal. Iun.

337쪽

Ρ. Bembi epistolae. 517

Ep. II.

Respondeo ad tres tuas suavissimas atque amantissimas

literas, diversis temporibus datas, et quidem breviter. Teneor enim satietate quadam vel potius taedio scribendi ut nihil omnino dissicilius, nihil morosius faciam, quam quum calamum sumo , nihil libentius, quam quum depono. Cur 8

inquies. Quia, quoniam multos iam annOS ea cogor scribere, quae ad Stomachum meum non faciunt, etiam illa quae mihi grata solent esse, nunc displicent, quum Sunt scribenda : ita scriptio ipsa Omnis permolesta, nisi forte diuturnus morbus Segnem me atque ignavum ad omnia reddidit.

Quod si est, spero me ad pristinam meam in scribendo alacritatem brevi rediturum. Satis enim belle, ut nunc quidem est, me habeo, Omnesque iam prope morbi reliquias abieci. Sin altera illa causa est , hinc eodem oportet, abdamque me aliquo, in studia Scilicet atque in literulas no-Stras, quemadmodum tu quidem fecisti, dum illa dedisco, quae initio mihi adhaeserunt, ut a me pagellam accipias libenti animo, ne dicam impigro scriptam. Sed venio ad tuas literas. Bolducus noster quod tam in te ossiciosus fuerit, gaudeo, eoque magis quod nihil eorum quae commemoras, meo rogatu. Egi tamen illi per literas gratias quum tuo nomine, tum meo, qui quidem quasi Pollux omnia, quae in te honoris causa, tamquam in Castorem conferuntur, in me etiam conferri puto. De Naugerio meo quae scribis, mihi grata sunt: ille vero non modo in literarum studiis, sed etiam in amicis colendis mirificus. Qui quod aestatem in suis Muranianis hortis confecerit, Valde laetor: neque enim Vereor, quin illi constiterit fructus otii tam iucundi, ad quem quidem oblectandum, ab aestuque tuendum, ut audio, etiam e Benaco multae citriorum arbores Suas umbras

adduxerint. Respondi fere ad tuas priores literas. In secundis literis, quod de Ioanne Pino Gallorum regis legato me admones, id erit mihi curae. Semel illum conveni, quum

338쪽

518 Ρ. Bembi epistolae.

esset domi suae, ea de causa, ut constitueremus inter nOS

aliquid, quod tibi esse usui et ornamento posset. MultuS quidem de te sermo, sed quoniam erat ei coenae tempuS, ita ab illo discessi, ut inchoata tantummodo esset emgies negotii tui. Reliqua posita sunt non solum in diligentia, sed valde mehercule etiam in casu. Diligentiam ne adhuc quidem adhiberem, quum Principis in molem Hadrianam secessio , quo Ventitare propter imbecillitatem corporis minus saepe possum, ille Vero fere quotidie: tum maximi calores essecerunt, quibus etiam qui valentissimi sunt, a labore defatigationeque absterrentur. Casus quum Venerit, eum quantum potero complectar , neque dimittam nisi de picta omnibus coloribus imagine, atque ita confecta, ut ne quid desit. Sed omnino totum hoc sic habeto, nihil ut mihi antiquius futurum existimes iis rebus, quae ad commodum dignitatemque tuam pertinebunt. Itaque si erit opus, etiam Collegam meum, ut suades, advocabo: sed nunc ut Videtur , non est. De tuis obtrectatoribus, quod ad me, quod ad Marcum Antonium Michaelem tam multis verbis ScriΡ-

sisti, plane non probo: te ne nunc quidem eorum causa animo tranquillo esse, quorum rumores et maledicta, non

Solum refrixerunt tuis responsionibus editis, sed plane iam omnis illa factio prope obmutuit. Itaque tu, si me audies, nullum omnino posthac de illis Verbum facies, atque etiamsi fieri poterit, ne cogitabis quidem. Neque enim digni

sunt, qui tuum istud tam honestum Otium, tam Praeclara studia, vel momentum temporis interpellent. Quam0brem magis miror id, quod erat in postremis tuis literis, te scilicet ab illis in tanta gladiorum licentia tibi interdum timere.

Tu Vero qui Romae populum Romanum stantem in te, ae Prope armatum contempseris, sustinueris, si egeriS, neque interea timoris signum ullum edideris, aut vocem emiseris:

ab illo nunc non solum Iracto, sed etiam ad tuas partes tractatu, in urbe minime turbulenta Patavio tibi esse timendum ducus 3 Atqui etiam scribis Lerinam te propterea cogitare. Quam vellem istud verbum, tuo ex ore ne ex-

339쪽

Ρ. Bembi epistolae. Si 9

cidisset. Sed nolo tibi molestus esse. Quamobrem abducanimum ab istis cogitationibus quam longissime, teque tuto esse Posse exiStima, ubicumque erunt vel boni, vel docti Viri: quamquam te iam omnes prope homines diligunt: habes autem Italiam maxime cupidissimam tui, propterea quod iam est tui fama nominis clarius atque illustrius pervagata. Dedi tamen Marino Georgio, Patavii Praetori, literas hac de re, quemadmodum tibi placere ostendisti: quem quidem

existimo nulla in re tibi salutique tuae defuturum. De eo me velim facias tuis literis certiorem. Prior pars earundem literarum quas ad me novissime dedisti, tuorum studiorum Vitaeque rationem continebat: quae me summopere delecta-Vit: cepique ex eo maximam Voluptatem, quod tet Video italiteris, quarum es multo avidissimus, incumbere, ut Valetudini etiam servias. Pilae ludus, quo te ante cibum exerces, mihi valde probatur. Deambulatiunculas Vero illas Vestras, Sermones, concursationes, de quibus scribis, peream, si omnibus Romanis praefecturis magistratibusque non Praefero. Consuetudinem autem qua uteris, ut scilicet, antequam Somno te des, reputes tecum ipse atque recolligas, quicquam dignum ea die memoria scientiaque comprehenderis , quis non magnopere laudandam et complectendam putet 8 Pythagoreo praecepto ille fere germanam atque Simillimam ποῖ παρόβηπι, τί ς ερεζα Nosti reliqua. Sed illa

in doctrinae studiis, haec in rerum actione Versatur. Itaque ea tibi 'perpetuo utendum censeo. Altera fuit epistolae tuae pars minime quidem necessaria, qua mea in te beneficia commemoras: quod quidem in secundis otiam literis fecisti multis atque honorificentissimis verbis. Ea si naturae tuae benignitate, amorisque in me tui abundantia impulsus collegistite eorum esse morum, benevolentiae, comitatis plane gaudeo: nihil enim potest esse tam suavi liberalique natura amabilius atque praestantius: sin propterea, ut Vel te gratum ostenderes, Vel me in te amando confirmares, neutrum eorum te adducere debuit in eam commemorationem. Nam

neque tu esse ingratus iam ullo pacto potes, qui si nihil

340쪽

52o P. Bembi epistolae.

aliud agas, tamen ea de nobis dixisti, scripsisti, nota esse omnibus hominibus .voluisti, ut me tibi etiam perpetuo de-Vinctum putem neque ego is sum, qui a te amando rovocare animum atque mentem possim, nisi tu is esse desinas, qui Profecto es, moresque tuos atque doctrinam dediscas. It que Si me amas, no tu posthac ad me quidem quicquam eiusmodi. Heri quum in ea urbis parte casu eSSem, quam tu incolebas, et Mariani Castellani hospitis tui domus, mihi a meis pueris Ostenderetur, vocari hominem iussi, eumque tuo nomine salutavi, quam quidem ille salutationem mihi visus est libentissime atque hilariter accepisse. Dixi ei de te cupide sane atque amanter quaerenti, quae proxime habueram. Α quo quum discederem, petii, numquid vellet ad te literarum dare. Dixit se daturum: Veruntamen non dedit. Sed omnino fui longior, quam initio putaram. Collega meus Roma pedem non extulit: Princeps enim retinet, et ut puto retinebit. Exemplum tuarum ad me literarum, quod requiris, erit cym his literis. Saulio, Lagaro, Flaminio multam salutem dicito meis verbis. Tu si me amas, ad nos crebro, ut facis, omnibus de rebus scribe. Incredibiliter enim me tuae literae delectant. In quibus illud etiam video, quod mihi est plane iucundissimum, addere te quotidie aliquid scriptioni et stilo. Itaque ταυτην τὴν μὴν suadeo teneas. Quum haec scriberem, Princeps in V ticanum se reserebat. Sed Valebis valetudinique servies. Romae. XIII. Sept. Ep. III.

Accepi tuas literas Non. Jan. datas, ad XVI. Calend. Mart. heri, quum exercendi mei causa , extra urbem equo Vectus, claro et placidissimo die, aprica via domum pervesperi rediissem, ab adolescente illo, quem mihi ipsae illae

SEARCH

MENU NAVIGATION