Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

Ρ. Bembi epistolae.

tuae literae commendabant, redditas meis pueris: quum eis, si quid vellem, se ad te postridie reversurum dixisset, atque ubi se convenirent, ostendisset. Itaque quum ipsum non vidissem , has ad te literas dedi ante lucem, qua me quidem Somnus hora singulis prope noctibus deserit: adhuc enim Vigilia nos exercet, qua una si relinqueremur, essemus Plane restituti. Sed venio ad tuas literas. Quod meum de tuorum studiorum ratione iudicium tam diligenter exquiris, in eo et amori erga te meo multum, et auctoritati nonnihil sane tribuere ostendis: quorum in altero, quam recte facias, tu Videris: cuius plane interest, si deceptus sis, ab altero ne te umquam deceptum possis dicere, cumulate ipse diligentissimeque praestabo. Ad eam autem partem, in qua Scribis, quid tibi causae fuerit, ut averes scire quid sentirem, ut scilicet intelligeres rectene operam posuiSses, an secus: quo Vel Pergeres ut coepisses, vel aut aliam ingredereris Via , aut in ea ipsa quam es ingressus, curSu corrigeres tarditatem: existimabam satis me quidem superioribus literis respondisse, quibus te literis profecisse quidem multum, ScripSeram, Superesse autem aliquantum etiam Equo

progrederere. Itaque te hortabar, ut quod reliquum erat conficeres. Quod mehercule etiam nunc te hortor. Hoc est, ut Ciceronem ipsum, quem tibi unum scribendi magistrum, me auctore, proposuisti, eundem universum non SO-lum vores, Sed etiam concoquas, ac in succum et Sanguinem convertas tuum. Id autem spero te assequi posse, si

diutius hoc idem feceris, quod adhuc facis : assecutum Omnino: esse, quemadmodum tibi antea scripseram, non existimo. Neque hoc ideo dico, quasi tu parum profeceris, annua prope ad id cogitatione laboreque adhibito, multum est enim, adde etiam si vis, maximum quidem illud, quod iam actum abs te est, ut mihi quidem Videri solet, quum tuas

literas lego, meamque de eo exspectationem atque spem non aequatam modo abs te, sed longe etiam superatam tibi ViVere atque persancte amrmo ac denuntio: sed quia nollem eo te maximo esse contentum, et tamquam ad metam

342쪽

52 a P. Bembi epistolae.

perVeneris curriculo consecto conquiescere, propterea dico.

Nam quoniam ea est ingenii tui vis atque praestantia, nihil omnino ut sit tam arduum tamque difficile, quo si animum intenderis, non te id posse complecti atque conficere brevi et luculenter putem, nulla te quidem in laudis mediocritate

consistere facile patior. Itaque quamquam minus sortasse Viae superest, ut ad excellens illud atque summum scribendi genus atque formam pervenias, quo te Voco, quam est id quo perrexisti: tamen nisi tu etiam quod restat confeceris, non tam mihi gratum futurum est , praeclare sane ac SPlendide id te muneris inchoavisse, quam molestum , non 3bsolvisse: quod abs te commissum iri minime puto. Recordor enim quid tibi ad eam absolutionem tute temporis sumpseris, atque hoc quum recordor, magis miror quicquam nunc te quum de commutanda studiorum tuorum ratione, qui rectissima es ingressus, tum vero num tibi sit, quasi tarde

adhuc ambulanti, deinceps festinandum, sciscitari. Festines autem y ut quid Θ incidas in aliquem morbum 8 Ego vero te, mi Longoli, malo tranquilla naVigatione utentem, aliquando serius eum adipisci eloquentiae quasi portum, quem

petis: quam propter nimiam Ventorum Vim iactura facta celerrime navigare. Quamobrem si meum consilium sequi Volueris, quamquam est haec quidem mentis potius sensusque nostri, quam ullius consilii significatio, neque hunc tu

cursum commutabis: cur enim Z neque remo ullo plus utere, Gnευσεις autem temperate ac Plane ut dicitur: valetudinique in primis servies. Sed iam satis, aut etiam nimis multa de iis. De Joanne Pino erit mihi curae, quum ut omnia mandata tua exhauriam, tum illud maxime, ut quicumque percipi ex hominis te amantis benevolentia potest fructus atque utilitas, pereipiatur. Id totum quale sit, quoniam satis exploratum non habeo, non committam ut eiuste rei exspectatione saepius excitem. Extremum est, quod

erat primum in tuis literis. Eius ad nos epistolae tuae exemPlum, quae perlata non est, quod scribis mihi te mittere, scito nullum fuisse cum tuis litoris. Id velim deseribi

343쪽

J. Sadoleti epistolae. Sub

mandes, mihique mittas, ne ulla tua lucubratiuncula nobis perierit. Habes ad omnia. Nunc quae praeterea Scire te non nolle arbitror, haec sunt. Apud Sadoletum reliquosque ami- eos recte est. Thebaidaeus et Beatianus etiam fortunis aucti

tibi hilarius salutem adscribunt. Ego domum cogito. Quid est aliud 8 intellexi de Alexandro Capella, Viro sane bono et docto, et, ut mihi Visus est, etiam amantissimo tui, tecum Nicolao Leonico, homine Vere philosopho, singulari benevolentia coniunctum, cum eo familiariter saepe esse, vel propterea quod non longo ab illius sedibus incolis. O praeclaram viciniam, teque hominem mirificum, ad praestantium et

clarorum Virorum amicitiam conciliandam. Nae ego horum procerum prensationes appellationesque honorificas Omnium, una cum veStra deambulatiuncula, et sermone libenter commutaverim. Nunc ei, quod possum , multam salutem Volo

impertias meis Verbis. Etiam Marinum Georgium Patavii praetorem, quem scis a me unice diligi, ex me si sal- Vere iusseris, mihi gratissimum feceris: idque ut facias, plane te rogo, tum et Saulium et Flaminium. Tu valebis, nosque diliges. Romae.

Ep. IV.

Ex eis literis quas ad Laelium Maximum das, cognovi te proficisci Venetias cogitare, aut hoc tempore fortassis iam esse profectum: quod nec sum admiratus, et te potius mecum collauda Vi, quod more Veterum philosophorum, Sicut de Platone ferunt et de Pythagora, omnes tibi terras obeundas putaris, unde speres hausturum te, et doctrinarum aliquid et sapientiae, etsi nonnihil te in eo, Bembo nostro tribuisse arbitror, ut cum eo aliquantum esseS, fruerereque . et familiaritate illius exoptata, et virtute numquam satis laudata. Sed ego sensus tuos si bene perspectos ba-

344쪽

5α4 J. Sadoleti epistolae.

beo, Statuo te quum amicitiae vestrae ac illius summi viri suavitati multum, tum huic tuae perpetuae Voluntati plurimum tribuisse, ut quoad acerrimi vis ingenii cum incredibili diligentia studioque coniuncta progredi in re literaria.

potest in te ipso contendendo atque elaborando experiare Sed huic virtuti ut laus debitum praemium est, Sic nonnum quam invidia obtrectatrix accedit. Suspicor enim ad te delatam esse concionem, quam hic post tuum discessum in mΘgno conventu, ipso audiente Principe adversarii tui habuerunt , in qua magna laus Celsi Millini optimi atque Ornatisβimi adolescentis, is enim orationem eam dixit sane quam apposite, et animo, ut facile possumus existimare, non malo: specio enim boni quandoque obtenduntur, quae Suapte natura Vitiosa sunt: et ea illius aetas, cui concedatur, ut errare aliquando possit sine reprehensione, certe

quod mentis ingenuae est, idem ipse Celsus affirmat, haec causa excepta, in qua patriae suae dignitati et famae, ut ait, non adesse non vult, caeteris in rebus honoris tui rationem se in primis habiturum. Atque ut huius, quemadmodum dixi, ingenio laus tribuenda est, voluntas minus reprehendenda : sic qui huic rei ab initio auctores fuerunt,

non satiS nec animum suum nec consilium probabant: animum quod prorsus apparebat prava conciliatrix iniusti odii obtrectatio: consilium, quod absurdum videbatur, quas ipsi literas sibi laudi sperarent fore, eas damnare atque OPPug

nare in altero. Itaque non modo non exstinxit studia eorum , qui causas tuae favebant, illiusmodi concio, Verum etiam ardentius inflammavit. Nam et in circulis subito exorti Sunt sermones plurimi, et fiebat in iis, ut quamquam ille visus fuisset dicere praeclare, tamen non minu S auctoritatis haberent testimonia nostra apud incorruptOS: excepta certe principis Vox est , quum ita diceret, probare Se ingenium actionemque Celsi, causam vero tuam meliorem iudicare. Quare sic quoque inde tum discessum est, ut honorifi- Centius tecum actum putaretur eiusmodi oratione habita quam si omnino nulla fuisset liabita. Nostris vero neque sic tacitum

345쪽

ferendum visum est: sed quum exstaret de sensio tua, quam Pro te conscripseras, primo decretum est, dandam Operam eSSe, ea uti recitaretur: Operam suam ad hoc pollicente Flaminio, adolescente in primis ornato huius civitatis. Deinde quum hoc Spissius esset visum, in eam sententiam potius discessum est, edendam illam, et in omnium manus divulgandam esse: quod

et factum est, magna non solum approbatione Omnium bonorum, sed etiam Commendatione eloquentiae tuae. Sic enima cunctis iudicatum est, incredibile quiddam esse , quod de tuo ingenio exspectari possit, quum quod praestitisti, iam sit admirabile. Mihi quidem qui te amo, et gero in oculis, nihil evenire potuit optatius, quam intelligere, cognosci ab

Omnibus, non frustra nostra de te suscepta esse iudicia, iureque te floreres clarissimorum Virorum amicitiis: in quibus, si quaeris, egregius Paccius, nec solum fide atque amore erga te, Sed etiam auctoritato et gratia singulari :vehemens Casallus , ac denique ne infinitum sit, universus ille chorus praestantium ingeniorum, quem tibi amicissimum praesens sensisti, is tui absentis memoriam sancte diligenterque conservat. Quae ego ad te idcirco scripsi, licet minime invitatus tuis literis : quod profecto conveniebat, quum magis peregrinantium sit eos qui domi remanent, de suis rebus Omnibus reddere certiores: sed tamen ob rem scripsi, primum ut forti animo ferres, quod tamen facis, iniquorum hominum iniurias : deinde ut meditarere, quantum tibi in omnem partem connitendum sit, ut incredibili exspectationi, quod de te concitata est, satisfacias, Quamquam ego arbitror te, quod de Theopompo dicere solebat Isocrates, freno egere magis quam calcaribus: quem ego novi in studiis literarum dies et noctes assidue insistentem, parum habere valetudinis rationem. Sed ego eam tibi, si et te et nos diligis, maximopere tuendam esse Censeo. Nam

et temporis plus ad haec eadem studia habebis, et prudentiae tibi laudem ex hoc quoque genere comparabis: quae PVO-fecto non minoris quam illa ingenii, a docto viro facienda est. Ego pro mea in te singulari benevolentia, omnia tibi

346쪽

3α6 I. Sadoleti epistolae.

honesta et salutaria evenire cupio. Tu si me mutuo Banabis , ad meque de tuis rebus saepe scribes, perficiam, ut nec te frustra scripsisse, nec amorem tuum perperam collocasse arbitrere. Vale. Ex urbe. VI. Id. Septemb. Ep. V.

IACOBUS SA DOLETUS C. LONGOLIO S.

Dederam diu ante ad te literas, quum te aut constitisse iam Venetiis, aut non procul inde abesse existimarem: quas spero tibi nunc denique fuisse redditas. Longior autem itineris tui mora intercessit, quam putaVisSemuS: nam ea nostra suerat exspectatio, te quum Venetias pervenisses, hominumque ibidem ingenia moresque cognosses, celeriter ad Urbem esse rediturum, quum praesertim omni depulso periculo, placatis animis eorum qui tibi fuerant infensiores, absens virtutis causa dignissimus esses ea civitate iudicatus, quae una Propter Virtutem Omnibu4 semper gentibus praestitisset. Sod etsi nobis desiderio fuisti, tamen haec tua diuturnior commoratio mihi non ingrata accidit, quando te auctore et interprete nactus sum doctissimorum et clarissimorum irorum amicitias, quorum ego mehercule benevolentiam omnibus fortunis antepono. Itaque literis tuis ad me Lugduno datis, plenissimis illis quidem amoris atque officii, dupliciter laetatus sum: quod et te salvum nobis atque incolumem tot laboribus exhaustis, tot periculis, propediem assoronunciabant: et illud significabant, tres praeclarissimos Viro , Vel potius lumina tria 40ςtrinae ac sapientiae, mihi tuis testimoniis amicitiora esse fauta: quorum equidem unius Budaei literas accepi una ςum tuis scriptas humanissime, reliquorum nondunii ad me allatae erant. Eis ego omnibuS Te-βΡ0nsuruS Sum, et quidem sedulo: neque propter Vim Verbi eius, quo tu in scribendo usus es: quasi fuero dignatus

inquis: sed quod nihil alienius homine ingenuo esse existim0,

347쪽

J. Sacloleti epistolae. 5a7

quam non contendere in omni officio, omnique significatione benevolentiae esse superiorem. Sane talium virorum literis scriptis nullas rescribere, cuius tandem esset superbiae 8 qui quum suis summis excellentibus ingeniis, illam doctissimae antiquitatis gloriam, in nostrum aevum retulerint: Sunt quoque omnium opinione ac iudicio, non inferiorem sua virtute laudem conseculi. Habes itaque statim ad Budaeum perscriptas ; ad caeteros pendeo animi, quo pacto me geram, ne sorte me illi suas accepisse, quas non accepi, arbitrentur, accusentque tarditatem in rescribendo meam, meumque officium et mea fides reprehendatur. Cui tu meae sollicitudini ut subvenias peto: subvenies autem, si illos quam primum certiores feceris, eorum literas adhuc in exspectatione esse, aut ego prior si tibi videbitur scribam, hoc fundamento nixus, quod te teste cognoverim, qua sint erga me voluntate, id mihi esse gratissimum. Verum nihil horum Prius quam tuas accepero, quibus me de re tota quid sentias, admonebis. Sed in his ad me Budaei: ille enimvero

loculento testimonio confirmat, quod me amare coeperit, tua praedicatione esse factum , et commemoratione meorum in te officiorum, quae sane commemoratio tuae pristinae eximiae probitatis index est. Nam ego ea in re usurpari officia, quae praetermitti sine scelere, et sine summa inhumanitatis nota non potuerunt; tu in eis, quae mihi honori censuisti fore, ita es versatus, ut, quod facile appareret, studium amoris, Oratio Vero tua honorifica de me effusae cuiusdam bonitatis fuerit. Quodsi liceret in vera et constanti amicitia Subducere rationes, dicerem quantum tibi hoc nomine deberem: sed omnia ad officium referenda sunt: quod unum

bonis semper est propositum, cuius unius conscientia Contenti sumus. Quamobrem ne illud quidem verendum tibi est, ut ad me parum Latine aut ineleganter scribas. Estu Omnino quidem latinissimus: sed aliud etiam est familiariter, aliud accurate et prope anxie scribers: quod genus scribendi morosius a nostris familiaribus epistolis reliciendum est. Quod me consulis, num tibi ad Pontificem scri-

348쪽

5ti 8 d. Sadoleti epistolae.

bendum esse censeam: ego vero censeo. Quo autem modo iquocumque tibi libeat: in quam enim cumque partem te dederis, literae illi erunt 'silentio gratiores. Is porro ut ad bene tui similibus faciendum promptus est, ita bonorum

de se memoria testimonioque laetatur. Nec Vero ullum Scribendi ceperis argumentum, quin ad unam aliquam ex eiuS praestantissimis Virtutibus aptum et accommodatum sit. Si familiariter et domestice scripseris, ad illius summam humanitatem: si cum honore et graviter, ad eminentissimam dignitatem respectum habuisse Videbere. Utro autem ille magis gaudeat, difficile dictu est. Hoc quidem haud utique

dubium, literas illi tuas cuius modicumque futuras gratissimas. Ego quas tuas ad amicos mihi misisti, ad Laelium Maximum ambas curavi perserendas , eique iussi nunciari Suas ut continuo Medderet Mariano. Camillum Porcium tua salute impertivi, qui te ab se amari mirifice confirmat, multamque tibi renunciat salutem. Ubaldinus aberat Florentiae matris primo morbo evocatus, dein funere retentus: quoad rem suam explicet familiarem, dies aliquot absumpturus est. Nos levi aegritudine aliquamdiu tentati damus Operam, ut valeamus, tibique item faciundum ducimus. Bembo nostro, et Nicolao Tepulo, quem cognosceS hominem, ut opinor, tua beneVolentia dignissimum, plurimam meis verbis salutem dicito. Vale. Ex Urbe. VII. Id. Decembr.

IACOBUS SADOLETUS C. LONGOLIO S.

Binas tuas accepi: quarum ad priores, meas reddidi nullas, non mehercule negligentia, nec quod amoris in temet , quod tu nescio quo pacto suspicari visus es, facta fuerit imminutio: quod nec fieri ullo modo potest, neque Vero suspicari sane decet. Sed quia mihi in studiis literarum Vehementer. Occupato animus alio Versum distractus,lhanc curam et cogitationem respondendi tibi, vel tamquam

349쪽

J. Sadoleti epistolae. 529

mInus necessariam omisit, vel in aliud tempus commodius TeserVavit. At nunc quod tuae me recentiores admonuerunt literae, non patiar a te desiderari officium meum. Ac primum tibi illud praedico , me re tota prius bene consulta de diligenter considerata, tandem posthabitis sermonibus hominum, et eorum opinionibus, qui me ad ambitionem et Vitam negotiosam revocabant, contentum ea fortuna quaecumque mea est, ex his fluctibus. In quibus nimium diu sum ei SatuS, in portum me contulisse, rediisseque cum libris nostris in gratiam: a quibus liberalius acceptus etiam, quam

Putarem, cogito posthac meam omnem cum illis ducere rationem, nec tantum , ut Veterum legendis monumentis eam

delectationem capiam , quae maxime liberalis et digna homine ingenuo est: sed etiam ut promam ex me aliquid, quod si minus eruditis ingeniis propter doctrinam, at propter conatum egregiae in me voluntatis saltem probatum esse POSSit. Quamobrem quod ad me scribis, fore aliquando, ut constet apud me ratio studiorum tuorum, eius mihi rei exspectatio ita iucunda est, ut vicissim tibi denuntiem, accipiendam tibi

quoque esSe rationem meorum : contendamus modo acri

animo, et quam inter nos conciliavit studiorum similitudo, eorundem nunc exercitatio augeat benevolentiam: aut si nil addi ad bene confiitutam amicitiam potest, erit tamen internos consuetudo iucundior, quum de eisdem et tractabimus, et cogitabimus literis: nam quin ad optimas uterque nostrum

Studium omne direxerit, alteri de altero haud dubium est: idque ita esse tu existimare de me, ego de te polliceri possumus. Sed quod ad me quidem attinet, huius rei atque otii maiorem facultatem videbar habiturus, si mihi egredi

ex hac urbe, et in meam ecclesiasticam provinciam proficisci Contigisset. . Una enim atque eadem opera, et Deo ipsi satisfecissem , cuius iam unius serVus sum: et mihi ac tranquillitati meae rectius consuluissem. Sed quando id mihi de principis Voluntate non licitum est, estque haec civitas in primis ad fallendum et disturbandum animos idonea, robore animi et virtute adnitendum est, ut in mediis ipsis

350쪽

fluctibus portum, et in tanta morum ac iudiciorum Varietate consilii nostri constantiam teneamus, sed haec hactenus. Ego te toto pectore vacare incumbereque literis, et gaudeo amicitiae nostrae causa, et tibi gratulor, auctorque sum, ut ni hil potius neque praestabilius ducas. Illud censeo, habere te oportere valetudinis rationem, qua sine omnia corruant nec Se est, etiam quae praeclare videantur posita. Legi Budaei nostri literas, scriptas sane quam benevole. Velim Leonicum hominem literis et probitate insignem, meis Verbis salutes. Navagerio autem, si erit commodum. etiam gratias agas , quod de me honorifice sit in scriptis suis locutus , etsi me non minus benevolentia eius, quam testimonium delectat. Vale. Ex Urbe. III. Calendas Januarii.

Ep. VII.

IACOBUS SADOLETUS C. LONGOLIO S.

M. Caballus noster quum ad me superiores tuas literas attulisset, quod mandatorum exponendorum tempuS Praeteriisse dicebat, ea ipse quidem narratione supersedit, sed me ipsae satis cornu Onebant literae, quo tibi gratia et sedulitate nOStra esSet opus, quae certe non defuisset, si aut ille tum Vi Veret, unde Opem exspectabas: aut si is tum non iam omnino omnium bonarum artium, Vel Ornandarum, vel etiam tuendarum curam omisisset. Ergo occasione omissa, literis illis cur responderem causa non est iisa. Alteras Porro tuas nullas accepi, quin et has recentes serius. Datae enim

ante diem XVI. Cal. Iun. V. Cal. Quintilis mihi sunt redditae. In quibus quod spem magnam tui otii honeste traducendi in me ipso ponere videris, gratum id mihi admodum, nec te opinio ea fallet, quod ad studium quidem attinet, quod et ad benevolentiam, quae mea te adversum mirifica Semper fuit: verum quae fortunae sunt, ab ipsa illa sunt Praestanda. Atque utinam nunc tibi de meis facultatibus

SEARCH

MENU NAVIGATION