장음표시 사용
351쪽
prolixe polliceri possem: quod vix ego audeo, ita sum in re mea domestica ac familiari prorsus perturbatus. Sed quod proximum illi est, id mehercule libenter et ex animo
facio, ut contubernium offeram, eomque amicitiae fidem, quae Omnia amicorum communia esse vult. Neque ego tamen consilium tuum capere adhuc potui, quid esset cur tu aut Patavium Romae, aut denique locum in terris ullum huic urbi, ad tuorum studiorum rationem anteponeres. Quod vero in eisdem adiungis literis, sperare te atque existimare, fore tibi aditum ad summi Pontificis familiaritatem, potissumum operam navante me, hancque de te ut suscipiam cogitationem me Vehementer rogas: alterum mihi submolestum, me a te rogari, alterum etiamdum incertum, quid me sim facturus. Quamquam enim in alterius manu videatur situm, qui meae Vitae status, et quod actionum mearum curriculum futurum sit, tamen non tam id vereor, ut mihi sit ad somtunas uberiores et splendidiores aditus, quam illud fixum in animo etsi tantum gero, nullam auram honoris, nullam spem esse Vel amplissimae dignitatis quicum putem hanc otii oblectationem, qua in re literaria iucundissime perfruor, debere commutari. Quare, aut haec quoque mihi salva erunt, aut illa omnia etiam repudiabuntur. Sed de his satis. Ego, quod et nostrae amicitiae proprium, et meae erga te Voluntatis perpetuum semper fuit, quaecumque ab amicissimo et coniunctissimo homine speranda sunt, iubeo ea te a me non Sperare solum, Verum pro tuo iure etiam exspectare. Vale. Ex Urbe. Sexto Nonas Iulias.
IACOBUS SADOLETUS C. LONGOLIO S.
Accepi tuas quaternis, ut ais ipse, meis literis rescriptas, in quibus omnia me delectarunt, ac praesertim illud, iamdudum te cognosse, te a me diligi: quod equidem tribuo
352쪽
iure quum virtuti tuae atque doctrinae, qua, ut ego mehercule sentio, ita nunc praestas, ut spem quoque nobis Prae beas te ad summum huius laudis perventurum: tum Veroprobitas mihi tua visa est semper amabilis, ac ea in primis animi altitudo, qua reiectis patriis nationibus in Latium te atque ad Italiam, consequendae ac fruendae humanitatis causa retulisti: sed haec satis iam nota Omnibus esse et testata debent. Quod de Celso durius serre Visus es, ignOSCO equidem, nec reprehendo iustam iracundiam. Verum ille praeclarissimae indolis adolescens, subita morte ereptus patriae atque Suis, multorum spem quae de eius futura dignitate
Praecepta fuerat, civiumque suorum amorem repente Orhum et desolatum reliquit. Liceat ergo eius manes non Solum pacatos, verum etiam laudatos ab Omnibus nobis quiescere, cuius ego viventis inimicitias contra te SusceptaS non aecusare, ingenium vero et reliquam probitatem non amare non
potui, cuius funus incredibile est quantus maeror bonorum Omnium, et quae publica lamentatio fuerit prosecuta. Principis erga te Voluntas propensa est: ac vellem in tuis literis adscripsisses, ecquid de tuo adventu in urbem, quodve ad tempus
nobis sperandum esset. Libenter enim Cum eo Communi CaS-sem. Nunc suadeo tibi, ut omnino et celeriter ad eum scribaS: nec Sane apparatu opus est, nihil illo facilius, nihil communius : gratam in primis habet Observantiam eorum, quorum apud animos .vivere intelligit memoriam nominis, et
liberalitatis suae. Quod ad illud munus attinet, quo ego te vocari omnium exspectatione antea ad te scripsi, disputas tu quidem in utram Ide partem , sed in eam pronius, quasi vile hoc aliquid et parum homine ingenuo dignum constituas : in quo ego iudicium non interponam meum: Satis enim in te statuo esse consilii: in eo utique patieris te obiurgari, si iure nimium mihi asperas et duriores, quam natura fert, res tuas fingere videris, mi Longoli. Habet Omnino omnis praeclara virtus aemulationem quandam, et afflatu inVidiae attingitur: non usque eo tamen , ut de vita in discrimen veniendum sit: civiles accidunt dissensiones, et comes
353쪽
gloriae Obtrectatio, oratio etiam quandoque asperior: Verum ea citra facinus. Quamquam ego te, si ad eam provinciam dedisses , Spem maximam obtinebam, sopitum iri facile omnes illas invidiae tempestates prudentia tua: nihil enimaeque atque facilitate et patientia frangitur contumacia, et ea demum in magnam gloriam Vertit, si qui uti sciunt: quod qui ignorant, ii non fortunae culpam accusent, Sed reprehendant suam. Te quidem optimis literis, honestissimis artibus praeditum , civitatis eius civem ob honorem virtutis sactum, o qua in omnem terrarum orbem, totius humanitatis et sapientiae non magis Praecepta, quam exempla redundarunt, attollere animum decet supra huiusmodi iniurias, et omnem levitatem virtuti obtrectantium, animi tui constantia inferiorem ducere. Quare si in eam sententiam te contuleris, ut tibi illuc adeundum, oblatumque negotium suscipiendum videatur esse, quid dignitatis tuae sit, statues ipse: non enim audeo monere te in hoc, Vel hortari, aut si id quoque nostrae amicitiae ratio postulat, satis a me Superioribus literis factum esse arbitror: capiti quidem et saluti tuae nullum inde periculum impendere, et ego certum habeo, et tibi sidendi auctor sum. Nam de emolumento quod quaeris, spero confici posse in annuum Stipendium, aureum num um ad quadringenties : quod mehercule rarum
auditu est, Vel mirabile potius, in hoc genere dicendi: sed
tanta est opinio tui, nostris quoque et aliorum testimoniis corroborata, ut videantur qui te expetunt, quo Volemus adduci posse. In quo amplius etiam contendemuS, quam diximus, ubi certum scierimus, quod tibi denique de ea re fuerit eonstitutum. Nam ut constituas Ρrimo quoque tempore , ne diutius illi a me exspectatione suspensi teneantur te Vehementer rogo: quodcumque certe constitueris, id iudicabo rectum. De Oratione tua, quod aegre Vulgatam fers, agnosco Vim iudicii dui: speras enim te melius scribere et accommodatius posse. Res quidem ipsa plenissima laudis fuit, nec a me scriptum quicquam quod assentationi sit, quam Veritati propius : neque eo nunc dico, quin
354쪽
in ea nonnulla insint, quae diligentius perpoliri posse Videantur: sed totum illud praeclarum est, et ingenio, et copia, et quod maxime movendis affectibus, tua omnium celebrationem et laudem meruit oratio. Quocirca bono te animo esse Volo, itaque existimare, si quid in me veri et recti esse putas, fuisse eam rem tibi gloriae. Caetera , si qua Testant, quum otium erit, scribemus ad te uberius. Nam ut nunc se res habet, scito nullum mihi diem a publicis Vacare curis, ut ne subcisi vis quidem, quod aiunt, horis ad mea exoptata studia mihi detur reditus: sed hoc deus viderit. Dembo meo, quem avide exspecto, Plurimam meis verbis salutem dic: itemque Nicol. Teupolo. Vale.
VI. Calend. Mart. die bissextili. Ep. IX.
IACOBUS SADOLETUS C. LONGOLIO S.
Tantum literas tuas acceperam Venetiis datas, quum has ad te exaravi tertio loco. Nam binas antea scripseram: unas, te provocans, et de iis quae post tuum discessum acciderant certiorem te faciens: alteras ad illas Lugdunenses tuas, quarum exempla tibi misi, postea quam non mediocri mea cum molestia ad te non fuerant allatae: sed et ad Budaeum Suas, eodem item exemplo: quae accipe in bonam partem, neve tabellariorum negligentiam meae culpae adscribito. Laelius onus receperat, curaturum se ut reote Tedderentur. Quae de Benibi nostri humanitate erga te et liberalitate scribis, mihi nova non sunt. Est enim ille Vir
omnibus numeris absolutus, princeps Optimarum artium: cui te contubernalem factum et mehercule laetor, et Sub- invideo Vobis tamen suavitatem congreSsus, Sermonumque Vestrorum. Pontifex te ad urbem exspectabat, ex meque
de reditu tuo percontatus est: incidit enim saepe, ut de te habeatur mentio ab illo sane perhonorifica, et Plena amicae Voluntatis : quare ad eundem scribas plane consulo.
355쪽
Orationem tuam si huc miseris, legetur ea et a me et ab ipso summo Principe perlibenter: ego ex plurimis Occupationibus, quibus hoc tempore urgeor, hoc tempus eripui respondendi tibi, idque raptim : tu ignosces literis perperam Scriptis, meque amabis, et istis omnibus salutem a me dices. Ex urbe. IV. Non. Jan. Ep. X.
IACOBUS SADOLETUS C. LONGOLIO S.
Mi Longoli salve. Primum putavi scribi a me tibi oportere , si quid esset quod interesse tua arbitrarer: deinde quid
ipse sentirem adiungendum esse. Scis Florentiam quanta sit civitas, ut celebritate frequentissima, ingeniis nobilissima. Quid ergo in ea urbe mons est et consilium totius civitatis, incredibile est quam te unum ad illam praeclaram iuvent tem optimis artibus publico munere instruendam appetat.
In quo non iudicio hercule illi falluntur: sed de tua voluntate dubitant. Quum igitur qui apud me auctoritate plurimum Possunt, contendissent a me, ut de te per literas sci citarer qui tuus esset in hac re sensus: feci libenter ut itilorum voluntati morem gererem, et Sive conditionem acce-Ρisses, magno cum honore et emolumento tuo illustrissimae civitati esset satisfactum, sive repudiasses, gauderes tamen
talia de te tam honorifica fieri iudicia. Percrebuit etiam
opinio multorum quoque testimonio et auctoritate corrobo- Tata , te unum esse hoc tempore cuius in literis cruditio tanta sit, ut nihil ultra optari debere Videatur: tanta in posterum exspectatio, ut quod nunc obtines doctrinae, parva portio , prae ut consecuturuS es exiStimetur. Non igitur mirum est si te quem talem esse crediderunt, Suae reip. commodo natum OptaVerunt. Quantum autem sit fundamentum bene moraiae et sapientis civitatis, ab optimo magistro iu- Ventutis eruditio, scimus omnes. itaque te eo accedere
Summa ope exoptant, nec exiguis hoc quidem sed amplissi-
356쪽
mis Oblatis praemiis: quae mihi non visa sunt scribenda donec de Voluntate tua habuero exploratum. Quid autem tibi auctor sim in hac re uti facias, ego mehercule haereo : non enim bene habeo cognitum quem tu Vitae tuae univerSae ΡTO-
posuisti sinem. Si enim nihil aliud quam literas, ut missa faciam ossicia boni viri, quae in omni statu et conditione
Vitae usurpanda sunt: non arbitrarer alienum subire te hoc
oneris, quid studiis tuis consentaneum, plurimis hominibus utile est futurum: bene enim de humano genere mereri inprimis nobis optabilo esse debet. Honor vero in hoc negotio is, cum quo iuncta sit quaedam Italiae contumelia, accersitum trans Alpes qui latinas literas in Latio ipso conserat, quo quidem nomine superba futura est Gallia. Sed ego latinitatem virtuti non patriae acceptam serendam puto. Tu
quid tibi expediat melius et prudentius. Quod statueris
quidem non solum probabo tacitus : sed ut optime deliberatum apud omnes defendam. Cupiebam plura, sed occupationes interpellant. Ignosces meae in scribendo incuriae, quum ad Virum doctissimum scribenti summa adhibenda dudiligentia sit. Vellem equidem ipse: sed negotia me non sinunt. Tu Vale, et me dilige. Romae. XI. Calend. Feb. Erit tuae humanitatis quamprimum ad me rescribere.
357쪽
ALIAE AD ALIOS ΕΡISTOLAE. EX PETRI BEMBI EPISTOLIS PONTIFICIIS, ID EST, NOMINE
Tui praesentis iis tractandis rebus quae ad te magna ex parte pertinent, Valde egeo. Itaque te hortor, quod bona cum venia proregis Neapolita es fieri possit, ad nos venias. Dat. Cal. April. MDXIII. Anno primo. Roma. Ep. II.
FELTRINORUM EPISCOPO, ET CORNELIO GALANTI, MEIS APUD DUCEM MEDIOLANENSIUM INTERNUNTIIS.
Mandavi Bernardo Bibienae, quaestori meo, scriberet ad VOS ea quae scribenda erant hoc tempore et erant illa quidem non minimi ponderis. Quamobrem eius literis fidem omnem habebitis : quaeque volo per vos fieri sic ea conficietis ut
358쪽
de vestra diligentia et studio xos et laudandos et ornandos putem. Dat. VI. Id. April. III XIII. Anno primo. Ηοma. Ep. ΙΙΙ.
ET SOCIIS APUD VENE*OS MERCATORIBUS.
Mando vobis ut omnem pecuniae summam quam habetis ex rationibus Michaelis episcopi Monopolitani, eam Petro Bibiense internuncio meo quamprimum curetis. Datis tertio Id. April. MDXIII. Anno primo. Roma. Ep. IV.
Mittimus Porusiam Matthaeum familiarem nostrum, ad perquirendum Nicolaum Foroliviensem, quem istic latere certiores facti sumus: curandumque ut is in custodia, quamprimum fieri potest, habeatur. Quamobrem magnopere te hortor, proque nostra dignitate etiam atque etiam moneo, ut Matthaeum, cura, studio, favore tuo iuves, omnibusque in rebus illi praesto sis, ut facilius atque celerius ea quae VO-lumus curare atque conficere possit. Dat. prid. Id. April. Anno primo. BOma. Ep. V.
Demonstratum mihi est, nostra interesse , ut Regii Lepigi forum aliquot peditum tutela muniatur. Quamobrem mando tibi ut ex iis militibus qui apud te sunt, Viginti quinque pedit , qui praefectum suum habeant, Strenuum aliquem
359쪽
ac idoneum virum, illo mittas. Ante tamen quam id facias, nostrum hoc consilium cum Rufino Regiensium magistratu communicabis. Qui si etiam equitatu peditatuque Opus esse dixerit ad reliquum oppidum eiusque agrum muniendum, Vigintiquinque equites levis armaturae cum peditibus alteris totidem eorumque praefectis ad eum mittes. Dat. Cal. Maii. MDXIII. Anno primo. Ep. VI.
Intellexi velle vos Gasparis Hispani praefecti militum cadaver ab illo quo illatum consentientibus vobis fuerat loco, in alium minus idoneum locum transferre. Quam Tem quoniam eos quorum interest, aegre molesteque ferre audio: VOS hortor ne eorum animos ea de causa maerore afficiatis, cadaVerque ne amoveatis. A quo si religione impedimini, vel aliqua alia mutandi loci satis iusta causa vos movet, id omne ad nos defertote: qui quod erit aequum atque iustum, Statuemus. Dat. VII. Calendas Iunias. MDXIII. Anno primo. Roma.
Mando tibi ut Cotignotam oppidum in deditionem nostri nomine recipias, itaque tractes ut eius municipibus atque incolis nihil detrimenti tuis a militibus inferatur. Caeterum quod ad arrogantiam ipsorum attinet, mulctamque ea de causa decurionibus statuendam, quid fieri oporteat, scribam ad Bononiae magistratum propediem. Datis III. Non. Maias. Anno primo. Roma.
360쪽
P. Bembi epistolae. Ep. VIII. MAGISTRATUI
Mando tibi ut Achillis Taurellii, cui nuper praesecturam militarem contuli, eiusquo militibus stativa des eo in loco qui tibi esse opportunior videbitur: eisque dari mandes tectum, liquum, stipulam, uti solitum est, maximeque conVenit. Datis quinto Id. Maias. Anno primo. Roma. Ep. IX.
Ex tuis literis intellexi, Cotignotae oppidum sese nostri militibus dedidisse: itaque postulas ut tibi mentem meam in eo significem. Qua in re volo et tibi mando ut oppidanos ita mulctes itaque punias, ut arrogantiae qua in nos Sunt usi, eos poeniteat, discantque Se gerere reverenter: exemploque caeteris sint nihil temere faciendi. Datis prid. Id. Μaias. Anno primo. Roma. Ep. X.
Mando tibi ut Petro Flisco Cesenos magistratui eum militum numerum mittas quem is abs te petierit, ad factiosos sceleratosque latronum duces, quos illis in locis impune versari audio, compescendos et comprehendendos. Is enim animi nostri sensus est, ut qui male vivant, sagitiosique sunt, Suorum scelerum poenas luant. Dat. XII. Cal. Iul. Anno primo. Roma.