Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

P. Benibi epistolae. δέ i

MAGISTRATUI

BONONIAE.

Quoniam satis confidimus, omnes nostros militum praesectos paratissimos esse, quocumque Opus est, Sine ulla mora proficisci: mando tibi ut eos omnes eorumque. Vicarios qui istic sunt adhibeas: eisque meis verbis de nuncies ut ad urbem Veronam Maximiliano imperatori contra Venetos defendendam se quamprimum conferant: qui quidem meritus de nobis est, ne eius ditionem ullis ab hominibus vexari diripique permittamus. Quod ut etiam facere libentius aggrediantur, recipere te eis Volo quartam alteram unius anni stipendiorum partem per quaestores eis nostros propediem datum iri. Dat. XIV. Cal. Iul. Anno primo. Roma.

DUCI FEBRABIENSIUM.

Magnopere te hortor ut si Baimundus, Neapolis prorex, qui exercitum foederatorum cum imperio habet, tormenta ulla bellica, quaeque ad ea exercenda usui sunt, abs te petierit, eum tua ope iuves, commodesque ei quibuscumque in rebus poteris. quod eo facere libentius d0bebis, quod is tormentis ad defendendum Maximiliani imperatoris oppidum Veronam uti vult. Id si feceris, quemadmodum te facturum confido, quum Ferdinando Hispaniae regi, tum erit mihi plane gratissimum. De Maximiliano vero ipso optime praeclareque merebere.

362쪽

Ρ. Bembi epistolae.

Ep. XIII.

FRANCISCO MARIAE,

URBINATIUM DUCI.

Scripsimus ad eam nostram militum equitumque manum quae Bononiae atque illis in locis hiemavit, ut quamprimum Veronam Se conferrent, eamque urbem, quam Velle aggredi Venetos intelligo, tueantur et muniant. Quoniam autem puto fore ut te quoque cum tua manu illuc accedere Oporteat, Volo ut te tuosque omnes Viae atque itineri compares: nequid morae per te sit quin ei profectioni, quum ad Venero, praesto esse possis. Dat. quinto Cal. Jul. Anno primo. Roma.

Ep. XIV.

MAGISTRATUI

PERUSIAE .

Heri media in urbe Carolus Gratianus, sicariique quicum eo erant quinque, Gentilem Marcianum districtis gladiis aggressi trucidaverunt. Quod res tam mihi molesta ae-eidit ut omnem curam adhibendam statuerim ut illi latrones sui sceleris poenas luant. Viiamobrem mando libi, quum indignationis nostrae tum aquae et ignis interdicti poena, ut nihil praetermittas eorum, quae ad illos Omnes CapiendOS conferre , iiivareque te poterunt. Itaque si de me bene mereri Ρostulas , cura, enitere , confice : primum ut Carolum ipsum tanti facinoris, caput, deinde reliquos quinque comprehendas, tradasque custodiae. Id si assequi P0teris, statim ad me ea de re mittito. Scribo autem in hanc fere sententiam, Malalestae nationi, quicum rem Omnem communicabis. Spero enim ipsum, pro ea qua illum prosequor, charitate, Pr 'ue citis in me studio omnia facturum, quae ad ea, quae Volumus , conficienda pertinebunt. Tu vero si ulla in re alia studium, diligentiamque in me tuam ostendisti, aut OStendere concupivisti, hanc ipsam mihi te in posterum commen-

363쪽

P. Bembi epistolae. 5 5

dandi occasionem, ne praetermiseris. Datum quarto Cal. Sept. Anno Primo. ROm3.

FOROLIVIENSIUN.

Attulerunt mihi non mediocrem molestiam ea quos scribis de parricidio isto in agro perpetrato. Quamobrem non diligentia solum tua, quam adhibes in conquirendis eius sceleris sicariis, mihi magnopere probatur: sed mando etiam tibi, ut in illis puniendis , si eos comprehendes, nihil remittas severitatis, quae cum iustitia coniuncta sit, Sed ita agas, ut id quod egeris, exemplum caeteris praebeat, quo exemΡlo ab eiusmodi concipiendis facinoribus absterreantur. Dat. prid. Cal. Sept. MDXIII. Anno primo. ROm3.

Ep. XVI. BEGII LEPIDI

MAGISTRATUI.

Legi permoleste tuas literas, quibus me de duobus civibus isto ipso in foro trucidatis, certiorem facis. Itaque

quoniam municipes istos et magnopere diligo , et . esse cupio quam tutissimos, ages contra illos, qui tam audax tamque atrox facinus atque scelus perpetraverunt, non solum iuste, sed etiam severitate summa , ut exemplum eaeteriS Statuas ab eiusmodi facinoribus se continendi. Itaque nihil addam nunc quidem. Tu Vero mandata nostra conficieS, curabisque diligenter, quae curanda sunt. Dat. prid. Non. Sept. Anno primo. Roma.

364쪽

De tua tam . egregia in Vos voluntate ago tibi quas debeo gratias: hoc est, maximas atque amplissimas Spondeoque me eius rei memoriam meo ex animo numquam deletu-Tum: daturum autem operam, ut parem in me Voluntatem persimilemque Semper experiare iis in rebus, quae ad dignitatem tuam vel sustinendam vel amplificandam pertinebunt.

Dat. XIII. Cal. Mart. MDXVIII. Anno quarto. Roma. Ep. XVIII.

MEDIOLANENSIUM DUCI.

Proficiscitur Mediolanum is cui has ad te lueras dedi, abs te petiturus, ut sibi emere istic liceat thoracas ferreos quater mille, quibus nostri pedites uti possint. Qua in re te hortor des ei atque commodes, non id modo, ut emere thoracas illos, sed etiam ut sine portorii solutione educere de tua ditione possit. Dat. quarto Cal. August. Anno II.

Ep. XIX. FRANC. MARCHIONI

MANTUAE.

Quoniam ad sacra conscienda, precesque diVinas celebrandas, cantore mihi opus est, qui graviore voce concinat: velim, si tibi incommodum non est, ut ad me Michae- Iem Lucensem cantorem tuum mittas: ut eo nostris in sacris atque templo, quod est omnium celeberrimum atque Sanctissimum, communemque totius Orbis terrarum pietatem et laetitiam continet, uti possim. Dat. tertio Cal. August. Anno secundo. Roma.

365쪽

Ρ. Bembi epistolae.

Ep. XX.

Excusationem tuam, qua mecum per literas uteris, de tuo ad nos adventu, eatenus admitto, ut te bono in animo e6se plane existimem. Volo autem, et tibi mando, ut reiectis omnibus impedimentis Romam venias. Caeterum ad eas literas, quas hac de re tota magistratui Bononiae dedi, te referes: quaeque tibi is meo nomine mandaverit, Sine ulla tergiversatione aut mora. Dat. XVIII. Cal. Sept. MDXIII.

Quum id magnopere optem, ut Romanus literarum ludus a praestantissimis 'doctoribus exerceatur, ut ii qui se bonis artibus dediderunt, ex ea re fructus uberrimos percipiant: de tua in studiis mitioribus doctrina certior factus, ad ea publice docenda Romae te sublegi, stipemque tibi dari iussi annis singulis ducentorum aureorum nummum. Quare Volo ut ad urbem quamprimum Venias: libenti enim te animo atque paterno Videbo. Dat. tertio Calend. Oct. Anno se

cundo. Romae.

Ep. XXII.

JOANNI PAULO

Hortor te, atque abs te plane peto, Vel, Si opus est, mando etiam, ut Sibiciani dominos fratres ulla molestia neque afficias ipse, neque assici permittas a tuis. Cures autem ΡOtius, desque Operam, ut eorum agri atque oppidula tuis a militibus tuta sint: quemadmodum quidem conVenit ea omnia Per te esse, quae nostra sub tutela conquiescunt. Id enim magnopere Volo, ut eius fratribus negotium ullo ab

366쪽

P. Bembi epistolae.

homine temere atque iniuria ne adhibeatur. Quodsi tibi ius eorum in bonis competit, dabo ipse operam ut tibi, quem unice diligo, modo id iuris via postules, non vi atque armis appetas, quamprimum quamque ampliter satisfiat. Dat. VII. Cal. April. Anno secundo. Roma.

Ep. XXIII. IOACHIMO MARCHIONI

Literas tuae, quibus mihi de Pontificatu Maximo. gratularis , pergratae mihi perque iucundae fuerunt. Nam et tuum in Rempub. obsequium atque cultum, et in me ipSum Veterem Observantiam et studium prae se tulerunt. Itaque Siquid erit in quo amplificare tua commoda tuamque dignitatem Possim, meam tibi operam in eo libentissime polliceor. Quod autem mihi Ioannem Plancheselem iurisperitum, Procuratorem tuum, doctum sane hominem, et prudentem Virum, et agendis rebus in primis idoneuin, diligenter commendas, facis et ex more boni principis, et ex ipsius, ut mihi videtur, meritis. Quamobrem et complector iam illum libenter per me ipse, et posthac tua commendatione mihi erit etiam carior. Dat. V. Non. Iul. Anno primo. Roma.

DUCI FERRABIENSIUM.

Jacobum Sadoletum, civem tuum, cuius egregia et fideli opera scribendis epistolis quotidie utor, ob eius excellens atque praeclarum ingenium, optimarumque artium. Singularem doctrinam, et praestantem Omni virtutum genere animum,m0gnopere amo, facioque sane plurimi. Eius sororis vir Ta- deus Gilinus cupit impetrare abs te magistratum aliquem tuis in locis, quem triennium aut biennium exerceat: ut et

367쪽

Ρ. Bembi epistolae. 54

honestius eos dies traducere, et familiam suam alere facilius atque commodius possit. Itaque te non solum hortor, Sed etiam rogo, Velis praeclari hominis, mihique carissimi propinquo, prudenti, ut intelligo, viro et Virtute praedito, satisfacere : qui tamen rem omnem desideriumque suum tibi coram ipsemet diligentius explicabit. Dat. V. Idus Septembr.

Anno secundo. Roma.

Ep. XXV. HANNIBALI

BENTIVOLO.

Allatum ad nos est, te quaedam contra meam et reiP. dignitatem libertatemque moliri. Quod quidem ut crederem non potui adduci. Excidisse enim ex animo tuo, qua in te liberalitate usus sum , non exsistimo. Itaque potius a malevolis hominibus ea iactari et fingi putavi. Verum ne illis, si qui sunt, tui ulterius criminandi des locum, tuque eaS Calumnias diluas, te hortor, ut una cum filio tuo Constantio ad me quamprimum Venias : te enim ego atque illum amico, ut soleo, animo paternoque videbo: tuque iis de rebus quae tibi obiiciuntur, praesens melius et facilius nobiscum transiges. Dat. V. Cal, Sept. Anno primo. Η0ma.

Intellexi te ab Hannibale Benti volo possessiones Cum mOlis frumentariis, quas ille in Rheni vico habet, nuper emisse

aut certe emere statuisse. Eam emptionem contra Bononiensium decreta esse, certior factus sum. Itaque quoniam nolo

ulla in re eorum legibus praeiudicium fieri, mando tibi ut ab ea emptione prorsus abstineas. Quodsi aliquam in eo pecuniae Summam expendisti, aut fortasse totum iam pretium

368쪽

548 P. Bembi epistolae.

persolvisti, dabo operam ut ab ipso Hannibale tibi omne per- Solutum restituatur. Dat. XVL Calendas Octobr. MDXIII. Anno primo. Roma.

Ep. XXVII. MAGISTRATUI

RAVENNAE.

Allatum ad nos est, Federicum Gongagam, Francisci Marchionis Mantuae filium, dum a me, ad quem quidem OL ficii causa venerat, in patriam rediens, iter per agrum Ra-Vennatem faceret, ab agricolarum magna manu, qui se insidiis loca' erant, ita exceptum fuisse, ut parum abfuerit quin ab illis trucidaretur: ancipitiqtie fuga atque cursu extra illius agri fines se celeriter eripientem, equos , VeStem Suam at que suomim , Vi ab armatis interceptam disceptamque amisisse. Quod quoniam indignissimum factu est, et a nostra dignitate meoque studio alienissimum: qui non illum modo optime de me meritum, sed omnes etiam qui bene vivunt homines, in huius reip. ditione tutos esse magnopere Volo: mando tibi ut super ea re quaeras diligentissime, perscrutereque eius sceleris omnes partes, atque in reos animadvertas quemadmodum tibi aequum et iustum Videbitur, in primisque ut ablata omnia restitui cures Federici procuratoribus, si reparari poterunt: vel eorum pretium, si distracta fuerint. Quibus in rebus omnibus administrandis consciendisque ita te geres, ut egregii adolescentis, qui quidem a me, Propter suam indolem iam et mores regios nobilitatemque generis, paterne diligitur, detrimentis per te atque iniuriae recte atque abunde consulatur. Dat. VIII. Cal. Iul. Anno primo. BOm3.

369쪽

Ρ. Bemhi epistolae.

Ep. XXVIII. OCTAVIANO FREGOSIO

GENUENSIUM DUCI.

Mitto ad Ludovicum Galliae regem Sebastianum Pistoriensem , familiarem meum, qui iter isthac faciet. Quare abs te peto ut eum in itinere conficiendo quibuscumque rebus poteris iuves. Et quoniam certior factus sum, in tuae ditioni vicinis locis magna hoc tempore latronicia seri, per mihi erit gratum des operam ut Sebastianus in Galliam transalpinam tuto atque celerrime se conferat. Dat. VI. Id. Octobr. Anno primo. Roma,

ET PAULO SUMONTIO.

Mando vobis ut aqua et igni interdicatis nequis ex ea pecunia quae ratione decimae a sacerdotibus qui in regno Mediolanensi sunt, exigitur, quicquam capere habereque apud se audeat: praeter eum quem Vos eius rei curatorem esse iusseritis: cuius eligendi vobis unis facultas esto. Volo enim ut is tantummodo qui a vobis erit lectus, eam pecuniam administret. Dat. quarto Cal. Novemb. MDXIII. Anno primo. ROm3.

Ep. XXX. BONONIAE MAGISTRATUI.

Quoniam certior factus sum, his diebus eiusmodi motum istic animorum filisse, sic ad arma concursum esSe, ut mirum propemodum fuerit, plurimorum civium caedem et optimorum Virorum interitum non fuisse consequutum: mando

370쪽

35o R Bembi epistolae.

tibi ut quum aliquid excitari audieris inter istos cives, edicta gravissima constanter atque intrepide proponas: Operamque des ut omnes te homines timeant, auctoritatemque Vereantur tuam: ne tibi quisquam illudere, vel nostrae potius dignitati, tuo sub nomine, audeat: sed tibi pareant, hoc est nobis, quorum tu munus in isto magistratu geris. Itaque Volumus ut omnia agas, cures, praevideas, ne armatorum h0minum conventus a quopiam excitentur. Et, si Verum esse compereris quod a nonnullis assertur, Antonium Volteium eius de quo dixi tumultus atque motus causam occaSionem que dedisse, acriter eum reprehendes, monebisque ab armiSSe abstineat, ne gravius aliquid in illum decernere Vel inviti compellamur. Dat. VI. Id. Jan. MDXIII. Anno primo.

Roma.

Ep. XXXI. PROBEGIS NEAPOLITANI VICARIO.

quum maxime nostra intersit ut Franciscus Mariani Scortii filius, civis Romanus, quem esse Capreis intellexi, mihi dedatur : te etiam atque etiam hortor , des Operam ut eum quanto celerius fieri potest, habeas in custodia, semoto aliquo et secreto in loco. Id si feceris, quod ut facias magnopere abs te peto , Spondeo tibi, te in eo non solum mihi sed regi etiam tuo gratissimum esse facturum. Tota autem de re quid egeris facies me quam diligentissime certiorem. Dat. XIX. Cal. Feb. ΜDXIIIL Anno primo. Capranica.

Ep. XXXII. ANDREAE BURGIO.

Scribimus Maximiliano Mariae, Insubrum duci, ut quicquid Paulae Gongagae, Alberti Pii Sorori, ratione dotis debetur , id ei curet quamprimum quamque integrum atque Solidum reddi: quemadmodum ex literarum mearum ad ipsum

SEARCH

MENU NAVIGATION