Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

35 IΡ. Bembi epistolae.

ducem exemplo cognosces. Hortor autem te, ita rem apud illum iuves, ut mulier vidua ius suum Sine mora Sineque diminutionc consequatur. Dat. Sexto Cal. Mart. Anno primo.

Ep. XXXIII. MAGISTRATUI

ARIMINI.

Varii atque dissiciles fortunae casus, quos egregia mulier, Violantis Dentivola Malalestis, quatuordecim fere annos est perpessa, dum mariti sui ditione pristina excussa, novem liberos alienis opibus nutrit, me commovent ut eiuS aerumnas atque labores parte aliqua sublevem. Itaque certior factus bona quaedam in Ariminensi, ratione dotis illi deberi: mando tibi des operam, ut ei pro iustitia satisfiat: eoque magis, quod intelligo Ariminenses ipsos eam satisfactionem non impedituros. Dat. tertio Nonas Maias. MDX . Anno secundo. Roma.

Ep. XXXIV. MAGISTRATUI

PLACENTIAE.

Venit istuc, nobis mandantibus, ad eos perquirendos et puniendos qui novas res isto in oppido molientes tumultus maximos excitaverunt, Bonifacius Vallensis iureconsultus , familiaris meus: non sane quia tua prudentia, diligentia, rerum gerendarum scientia, atque in primis probitate magnopere, ut soleo, confidere non possim: sed ut tuum tibi munus atque onus aliquanto levius faciam, illo ad partem oneris tecum serendam adhibito atque addito. Quatre volo ut, si tibi videbitur, omnibus gerendis rebus una cum illo adsis, praestesque ei tete socium, ut communi utriusque vestrum consilio negotium administretur. Itaque si homi-

372쪽

35 a

P. Bembi epistolae.

nem et libenter exceperis, et accurate iuveris, erit mihi gratum. Dat. XV. Cal. Apr. Anno primo. Roma.

Ep. XXXV. DECURIONIBUS ET MAGISTRATUI MUNICIPII

ASCULANI.

Quoniam intellexi Firmanos exules magna armatorum hominum coacta manu Firmanum oppidum Vi ingressos esse: Veritus, Vestros quoque exules, exemplo illorum permotos atque percitos, idem ausuros, in Asculumque in vasurOS: Volo, ac Vobis mando, ut et arma ipsi capiatis, et propinquos clientesque Vestros armari celerrime iubeatis, ad defendendam urbem Vestram , Vestraeque urbis eum statum qui nunc est, ConserVandum atque muniendum: ne Vestri exsules, nobis nolentibus, Vobis autem etiam invitis, oppidum aggredi atque adeo ingredi possint. Caveri autem a Vobis Praecipue Volo, curamque omnem et diligentiam adhiberi, ne tumultus aliquis eo nomine intestinumve malum possit exsistere. Itaque ad novam vim atque iniuriam Vestr uerum exSulum repellendam promptos Vos atque paratos esse iubeo: non autem vel ad veteres iniurias ulciscendas Vel ad potentiam extraordinariam exercendam: ut quum improbi cives Vestri flagitiosique homines armatos Vos atque animatos ad commune bonum senserint, a male cogitando maleque agendo absterreantur et conquiescant. Dat. prid. Cal. Apr. Anno

Ep. XXXVI. MAGISTRATIBUS

SENENSIUM.

Mittimus, ad sedandos compescendosque tumultus VeStrorum exsulum, qui ut ci itatem Vestram perturbarent, manum armatorum hominum coegerunt, Pindarum Santesium,

373쪽

Ρ. Bembi epistolae.

familiarem meum, hominem et Virtute praeditum, et nobis in primis gratum et probatum. - De quo mentem et Consilium super ea re meum cognoscere facile poteritis, quamque Vos urbemque istam diligam. Dat. VIII. Cal. Jul. Anno secundo. Roma.

375쪽

PETRI BE IBI

FAMILIARIBUS EPISTOLIS.

VENETIAS.

S. P. D. Messanam Venimus ad quartum nonas Maias, naVigatione usi perincommoda: quod Vise, quum discedens a te, pedibus me facturum putarem, mutavi consilium quum essem Neapoli, propter hospitiorum infrequentiam, tum ipsa hospitia ab omnibus rebus imparatissima. Itaque na viculum nacti, decimo die Siciliam tetigimus nauseantes : sed abstersit nobis omnem molestiam Constantini Lascaris humanissima congressio, qui nos excepit libentissime, et liberaliter est pollicitus, idque re praestat. Erudimur enim mira ipsius diligentia, tum amore prope paterno. Omnino nihil illo sene humanius, nihil sanctius: reliqua etiam omnia satis ex sententia. Urbs praeclaro loco posita ad mare, portu amplo atque tutissimo: aeris mira temperies: annona rerum ad Victum omnium quum vilis, tum luculenta. quae tibi nota esse volui, ut confideres nos hic, etiam cum Voluptate futuros. Helenae matri meae multam salutem, et Carolo fratri, et Antoniae sorori. Vale mi

376쪽

Ρ. Bembi epistolae.

AD FORUM IULII.

P. n. HIERONYMO SAORNIANO S. P. D.

Accepi cum tuis literis puerum quem ad me misisti, mihi iam propterea gratum quod abs te venit. Eius indoles satis ingenua est et libero digna: animus, ut mihi visus est, quum mei studiosus, tum ad discendum multo promptissimus. In quo alterum diligo: alterum curabo, ut si quam ille de me spem ceperit, ea ne frustretur. Magdalenae tuae Velim dicas, subiratum ei me esse quod tibi semper filias pariat. Opto Hieronymum parvulum dari mihi, quicum ludam. Vale. IV. Cal. Jan. MCCCCLXXXXIV. Venetiis. . ΙΙΙ.

P. D. NICOLAO DOMINEO S. P. D.

Accepi cum epistola mel et placentas abs te, Vel potius cum placentis mellitam epistolam tuam. Rides 8 Sic profecto erat, nihil assentatione utor. Quaeris qui Z Belle sane. Epistola enim in mel ceciderat: credo quia puer in manibus eam habuerit, dum liguriret, atque ita ceciderit. Jam mihi videor placentas tibi persolvisse, hoc aenigmate soluto. Melipsae tuae literas combiberunt: itaque nihil tibi debeo nisi epistolam. Eam tibi nunc dependo his literis. Vides ut tecum iocer 8 Quod ais de RuZerio, ego ad illum scripsi statim ut mihi tuae literae sunt redditae. Epistolam reliqui Angelo Gabrieli meo huc proficiscens, Cypriano dandam ad eius fratrem. Ille statim dedit: quare Cyprianus in culpa est si redditae meae literae non sunt. Vale. Patavio. Nonis Novembris MCCCCLXXXXIV.

377쪽

Ρ. Bembi epistolae.

. IV.

MATUM, S. P. D.

Quia non est obscurum quam me ames, neque ipse possum facere quin tibi commendem eos qui, quum optimi viri sint et mihi aliqua necessitudine coniuncti, putant se abs te Suum ius, me petente, assequi posse facilius: neque tu debes recusare quominus multos tibi obliges honestos homines. pro quibus veteres tui familiares te rogant: praesertim iis in rebus in quibus, quae tua est humanitas, non tu illis quidem deesses, etiamsi te nemo rogaret. Itaque Petrum Francis- cum Mangonium , patre Orbatum, Optimo Sane Viro, com- .mendo tibi diligentissime. Ιs contra patruos agit: qui in se titione summae quam ei debent, Bergomatum cuiusdam legis auxilio, satis imbecillae quidem ac levis, rem iniuste impediunt , contra Patavinorum leges gravissimas, quorum ille municeps est. Peto igitur a te ut rem cognoscas, et quum primum poteris, iudices: nec patiaris probum hominem et mihi in ea necessitudine qua cum Patavinis habeo. coniunctissimum , eludi et frustrari ab iniquis viris. Non dicam plura, ne aut amici causae Videar aut amori erga me tuo dissidere. Unum addam: quantum tuae operae Mangonio praestiteris hac in re, tantum me amari abs te posthac existimaturum. Vale. VII. Cal. August. MDIΙ. Ferraria.

Ρ. B. HERCULI STROTIO S. P. D.

Rogarunt me quidam mei, qui scirent me abs te amari, et quidem multis precibus, ut peterem abs te ut mihi canem aliquem istinc mitteres ad aves capiendas idoneum, et bonarum narium, et dignum quia te proficisceretur. Ego autem,

378쪽

Ρ. Bembi epistolae.

iiii negare illis nihil possum, magis quam tibi possem, si me rogares, peto a te ut eis satisfacias meo rogatu: mittasque mihi de tuo canum grege aliquem quam optimum, et quam primum potes. Erit id mihi sane gratissimum. Patri tuo, Viro amplissimo, et fratribus salutem plurimam dicito meis Verbis, et nostro Leoniceno. Vale. Prid. Non. Iul. MD. Venetiis. Ep. VI.

PATAVIUM.

Tribus tuis literis brevi respondebo. Quod non Veneris, eo consilio ut te istic cures, mihi gratum est. De re tua habes literas a matre tua, femina prudentissima quam Sum hodie alloquutus. Antonium exspecto, cum iis rebus quas scribis eum adducturum. Vestem tuam habebis quam primum erit cui dem. De tabellis barbaris sic habeto, me in magna spe esse conficiendi negotii ita ut volumus. Te hic esse ea de causa, necesse nihil est: si erit, faciam te certiorem. Ego quod efficere hac in re possim, cura, diligentia, studio, auctoritate, precibus, pollicitationibus, neque destiti agere neque desistam. Omnino tu bono es: ου πτερυγίζω sic tamen ut, si assequar quod cupimus, non erit id praeter spem: si non assequar, ita me defendam, clνωκy ουδὲ μύρονται. Vale. Decimo Calend. Decembr. MD. Venetiis. Ep. VII.

FEBRARIAM.

P. B. HERCULI STROTIO. S. P. D. Coenanti mihi heri cum fratre tuo, redditae sunt abs te literae, perbreves illos quidem, uti quum hominis occupatissimi, tum cui nihil esset fere quod scriberes, praeter Salu-

379쪽

P. Bembi epistolae. 559

tem. Scripsisti tamen, atque ita scripsisti, ut amore erga me tuo, tuaque benevolentia, pagella etiam ipsa redundaret. Itaque Valde te amo, quod des operam ut esse me tibi quam carissimum, non dictis tantum, sed etiam singulis codicillis intelligam. Quod scribis, exspectatum me ad prandium a Neaeraeis, Valde miror, qui neque ad coenam quidem cogitarim. Nam statui nihil milii cum urbanis. Volo enim, et quidem magna cum Perseverantia, rusticari. De Brandini carcere Lycus , esse te auctore factum, nihil mihi retulit Scisse se, et ipse numquam existimavissem. Sed nihil te puto fecisse temere. Ego, quum tibi istinc evolare per negotia tua licuerit, te exspecto. Vale. XIII. Cal. Non. MDIL De

Strotiano tuo.

Ep. VIII.

VENETIAS.

P. B. ΒΑΗΤΗOLOMAEO RICCIO S. P. D.

Gratus mihi tuarum literarum sermo, elegans doctrinae plenus, fuit: quibus literis gratularis me a Paulo Tertio Pont. Μax. in Cardinalium collegium, quos pontifices appellas, fuisse cooptatum: tametsi tu quidem parcior multo continentiorque debueras in me laudando esse. Sed tuae te eloquentiae 1lumen altum profecto atque latum, ut a ripa solvisti, liberius rapidiusque vexit quam oportebat. Qua de re maiores tibi gratias et nunc ago, et referam quum potero. Vale. Nono Cal. Iunias. MDXXXIX. Patavio. Ep. IX.

P. B. LAZARO BAIFIO ORATORI REGIS GALLOBO

S. P. D. Mitto ad te dialogos aliquot meos, nuper quidem editos, Verum a me partim iuvene, partim etiam adolescente,

380쪽

36o P. Bembi epistolae.

confectos: ut, quantum te amem, ex hoc possis cognoscere, quod eos ad te venire Volui prope nudos, qui de re Vesti ria tam luculenter conscripsisti. Mitto etiam eosdem alios, quos peto a te, ut per tuos tabellarios perferri mandes Lugdunum: desque negotium alicui tuorum Vel amicorum, Velh0spitum, qui Lugduni sunt, ut eos mittant Carpentoracte,

Jacobo Sadoleto reddendos. Erit id mihi abs te supra quam dici possit gratum. Vale. III. Id. Iunias. MDXXX. Patavio. Ep. X.

P. B. CABOLO UTENIIOVIO S. P. D.

Iis in litoris mittendis quibus ad Erasmum rescripsi, nulla celeritate te uti volo. Quicumque primus te adierit, qui Basileam cogitet, is erit aptissimus cui eas literas des. Nihil enim continent praeter id unum, eius de te commendationem magnum apud me pondus habuisse, idque me tibi rebus Omnibus Ostensurum. Amari me abs te valde gaudeo. Caeterum quod petis, ut te destitutum omni auxilio tuear: ego vero id non libenter modo, sed etiam cum Voluptate sum facturus, si, quid illud sit in quo mea vel ope vel benevolentia indigeas, quodque me velis sacere, abs te cognoro. Vale. XVIL Cal. Maias. MDXXIX. Patavio. Ep. XI.

Horologio e mea bibliotheca tibi allato , a quo experge- fieri qua hora Voles possis, te libenter uti, non moleste fero: modo te id non intemperate a somno avocet. Valetudinis enim tuae curam habere in primis Volo. De tuorum studiorum ratione nihil tibi mando nunc quidem, nisi unum. Focut in tuis quas ad me das literis Ciceronem accuratius exprimas , moremque illius scribendi, Verba, numeros, graVi-

SEARCH

MENU NAVIGATION