Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

Ρ. Bembi epistolae. 56i

tatem, lenitatem diligentius imitere. Hoc si seceris , Omnia te assecutum putabo. Praeceptori tuo multam salutem, Tufeto etiam. Vale. XVI. Cal. Feb. MDXLIV. Roma. Ep. XII.

Delectatus magnopere sum literis tuis, quae me tui cupidissimum de omni statu tuo erudierunt. Itaque gratulor te uxorem duxisse, atque ita consulere posteritati Voluisse. Quam tibi rem Deum Opt. Max. fortunare Volo. De me quod scire optas, nihil possum dicere, praeter hoc unum, me in Cardinalium collegium a Paulo tertio Pontific. Max. non modo non petentem, sed ne cogitantem quidem ea de re quicquam, fuiSSe cooptatum. Nunc me comparo ut ad illum proficiscar. Id enim me quam primum facere vult. Te amantissimum mei esse, ut scribis, valde gaudeo. Idem de me tu ut cogites, exploratumque habeas, a te peto. Besendii literae si Venerint, erunt mihi gratae. Vale. Non. April.

MDXXXIX. Venetiis.

Ep. XIII. P. B. REGINALDO POLO CARDINALI S. P. D.

Dolebam antea te a nobis discessisse: quum tamen esset Spes aliquando reversurum: nunc autem quum te Paulus Pont.

Max. in amplissimum Cardinalium ordinem legerit: neque posthac his in locis te videndi facultatem mihi datum iri ullam putem: laetor tamen tuam virtutem ea dignitate auctam et honestatam fuisse, quam te posse consequi, incredibili Pauli prudentia iudicioque freti, sperabamus. Qua de re tibi Vere atque magnopere gratulor: utque perpetuae solidaeque voluptati tibi sit iste magistratus , quaeso et opto. Ae meum quidem tu absentis desiderium nostrae necessitudi-

382쪽

36 aBembi epistolae.

nis memoria facile solabor: tu Vero longe ornatior atque illustrior factus, non Italiam modo, sed Britanniam etiam tuam, atque ipsum coeli verticem, tuarum laudum splendoresac impleas. Vale. Tertio Cal. Januar. MDXXXVI. Patavio.

Ep. XIV. P. B. CARDINALIS, ANTONIO PERRENOTO, ΕΡΙSCOPO ATREBATENSI S. P. D.

Joannes Ioachimus, Vauixi dominus, perantiquus est amicus meus, et quidem maxime intimus. Eius ego virtutem et ingenium excellens atque in Omni vitae genere singularem industriam feci semper, sacioque sane plurimi. Qui quum clarissimi illustrissimique viri patris tui patrocinii magnopere indigeat: peto abs te diligentissime ut Ioachimi cau-Sam, quam cum Imperatore habet, ei commendes: atque ita commendes ut quod illi multos iam annos a fisco Medio- Ianensi debetur, consequi aliquando tandem possit: ne Imperatoris aequitas, quam quidem unam eius Virtutem Omnium maximam omnes homines experiuntur, atque in coelum ferunt sibi uni semper sit desideranda. Id si feceris ad tua priora erga me merita magnus cumulus accedet. Vale. Patri tuo multam salutem. Sexto Cal. Octobr. MDXXXIX. PataVio.

Ep. XV.

BONONIAM.

P. B. ANDREAE ALICATO JUBECONSULTO. S. P. D.

Gratulatio de Cardinatatu meo tua valde mihi grata et iucunda accedit: tametsi tu in recensendis tuae laetitiae causis, longius proveheris, quam a me agnosci possit te non decipi. Sed est eiusmodi lapsus non perferenduS modo, Verum etiam amplectendus. Amoris enim abundantia proVenit: quae quo maior est, eo minus recte iudicat. Amore

383쪽

P. Bembi epistolae.

autem nihil est homini datum suavius, nihil fructuosius. Itaque de ossicio isto tuo, elegantissimisque tuis atque humanissimis literis, Valde mehercule te amo. Mea Vero haec, de qua laetaris dignitas, erit mihi etiam iucundior, si in te ornando asserre aliquid poterit quo meus erga te amor quum tibi tum reliquis hominibus esse notior atque testatior POSSit. Quamquam ea tua excellens praeclaraque doctrina, eae Sunt tuae plurimae praestantissimaeque virtutes, ut alienae opis minime omnium egeas. Vale. Decimo cal. Maias. MDXXXIX. Venetiis.

385쪽

Non erat Opus mecum tot uti excusationibus: non enim umquam dubitavi quin tu me diligeres. Sed tamen in te quodammodo excusando quum adhibuisti non mediocrem duligentiam , simul et illud, quanti tu me faceres , Ostendisti. quo ego tuo yel de me iudicio Vel erga meo animo mirifice delector. Virtutem tuam, quam amabam, et excellens ingenium, quo es praeditus, totum expressum vidi in tuis liateris. Quibus nihil elegantius nec eruditius legi a me potuit. Omnino egregie sustines nomen quod adeptus es: de quo tibi non minus gratulor quam tu honori me es gratulatus. Cui ego honori utinam par esse possim, ut ne obruar exspectatione eorum qui magna a me Postulant, et maiora quidem quam queam praestare, Sed in hoc misericors Deus nos adiuverit. Ego te diligo Romule, et de tuis virtutibus honestissime sentio: meque vicissim cupio a te amari, Paratus, si quid forte uti opera mea Volueris, ea tibi praestare quae ab amicissimo homine iure exspectanda Sunt. Pompilium tuum hic saepe video, eiusque probitate et ingenio, ac in me ipsum observantia, summopere delector. Vale.

386쪽

J. Sadoleti epistolae.

Ep. II.

I. SADOLETUS HERCULI II. DUCI FERRARIAE S.

Quoniam habeo te inter eos quos mihi eximie semper colendos observandosque proposui, ideo putavi mihi faciendum esse ut ad te mea manu scriberem, nunciaremque id

quod mihi contigit. Heri enim nihil cogitans, ac ne cupiens quidem, sed praeter omnem opinionem meam, creatus sum Cardinalis. Cuius honoris magnum onus et splendidum, meis tamen humeris perquam grave est; non enim Videtur meae fortunae tenuitas id posse perferre. Sed tamen feram ut potero: et, si copiis opibusque deficiar, in eo elaborabo, ut fide, integritate, amoreque in Remp. muneri meo satisfaciam. Tibi vero, praestantissime Dux, cuius nomini clarissimaeque familiae iampridem valde deditus sum, ita mea studia odissiciaque polliceor ac defero, ut tibi cupiam persuasum esse, ea tibi in primis praesto semper fore: meque eorum nemini qui te amant et colunt, quorum, pro amplitudine et nobilitate tua, magna copia est, numquam conceS-surum: semperque eo libentissime facturum quae honori tibi et ornamento esse Possunt. Sed haec, quum uSuS Veuerit, re magis praestabo quam Verbis. Tu ut me diligas habeasque in numero tuorum, Vehementer a te peto. Vale.

Post discessum tuum nihil adhuc dedi ad te literarum quod de publicis rebus acta omnia ad te mitti sciebam. De tuis autem nihil mihi nominatim mandaras proficiscens, quod

me tua causa facere aut sentire oporteret. Quod si fecisses, beneVolentiam tibi meam et praestitissem re ipsa, et literis saepe declarassem: etsi ad meum tibi amorem testificandum non opus puto osse literis. Hic nos in magno metu Turcarum assiduo sumus: Praesidia tamen adhuc nulla, quae

387쪽

J. Sadoleti epistolae. 567

quid om uappareant, comparata habemus: nisi illud unum maximum nobis est praesidium, quod positum est in . principis consilio, et sapientia: qui iam saepius nobis confirmavit , se in communi tuenda salute, animo excubare. Et tamen arbitror a rerum peritis dictum, nisi extremo Sextili mense liberum ad nos cursum classem habere hostium non posse. Tuos conatus non eum habuisse exitum quem cuperemus, doleo equidem Vehementer: sed hoc sequiore sero animo, quod ita fore praevideram. Tu modo Salvum te nobis exhibeas, atque restituas, occasiones aliae non deerunt: non enim eundem tenere Statum diu Possunt, quae tantopere sunt commoda. Nos hic in fortuna tenui sustinemus tamen

onus dignitatis, quoad possumus. Rectam adhibemus Voluntatem, reliqua Deo permittimus. Te amamus et colimus, ut debemus, amarique item abs te cupimus. Tu si quid forte mihi per literas mandaveris, efficiam ut te non frustra id sesisse intelligas. Episcopum Veronensem nostrum Plurimum verbis meis salvere iubeas Velim. Vale. Romae, IV.

Literae tuae perbreves, sed amoris humanitatis ine Plenissimae , hoc mihi etiam fuerunt iucundiores , quod manu tua scriptae, illud ipsum testimonium de quo scribis nostrae Perpetuae et constantis amicitiae, gravius multo saciebant.

Etsi illud in eis nimis liberaliter, quod mihi ea honorum

cognomina attribuis quae ego urbis summatibus libenter facileque concedo. Nam mihi sane parvitas mea est Voluptati, quae in tranquillitate animi otioque literario posita laetatur. Florere autem amplis titulis, et honorum ea insignia obii nere quae cum magnis curis et negotiis coniuncta sint, magis in te caeterisque amicis meis , quam in memet ipso, gratum mihi est. Vestro enim patrocinio, vestro labore et

388쪽

568 J. Sadoleti epistolae.

Opera nos Vivimus pacatiores. Quamquam nullus quidum mihi amicus est te antiquior, ac ne benevolentior quidem. Ita enim et ad me scripsit, quoad in urbe mansit Paulus: et reversus ad nos illud idem vehementius confirmavit, nullum sibi a te studium, nullum indicium amoris, quod quidem optare potuerit aut debuerit, defuisse; quum et in deserenda ope tua insignem in se benevolentiam, et in communicandis maximis rebus summam fidem, et in omni sermone usuque familiari, egregiam tuam comitatem se eXPertum esse, plurimumque adamasse testificetur. Quae mihi omnia, iucunda auditu, ipsa re Pergrata, non quidem praeter Spem, sed tamen supra spem mihi tributa sunt: ut tantum tibi pro illis gratiae debeam quantum nostra amicitia patitur. Ea porro vult ut animo magis quam Verbis gratam memoriam ossiciorum comprehendamus: quod tibi quidem a me et amplitudini tuae numquam deerit. Tu quando mihi omne tuum studium et auctoritatem et Operam amantissimis verbis polliceris atque defers, summo me Omnium Beneficio afficies, si amorem istum tuum erga me conserVa-Veris. Vale. III. Idus Martii. MDXXXVI. Carpentoracti. Ep. V.

Paulus ad me scribit, in eo obeundo munere, quod rogatu meo suscepisti, te et ipsi et Carpentoractensibus civibus usque eo satisfacere, ut in sacris illis concionibus quas ad populum habes, nec religionis studium ardentius,

nec rerum copia uberior, nec Orationis subtilitas maior desiderari posse videatur. Itaque admirabilem ad te audiendum hominum cuiusque generis, aetatis, ordinis, concursum fieri: ut Prorsus numquam istic quisquam maiore hominum Vel frequentia, 'el admiratione, eius generis conciones habue-xit. Quod mihi quidem, qui praestantissimum ingenium tuum, pari Vitae integritate ac pietate coniunctum, istic quum

389쪽

J. Sadoleti epistoliae. 569

essem facilem perspexi, minime mirum visum est. Non possum tamen facile verbis consequi. quam id gratum mihi et iucundum acciderit. Nihil enim vehementius studeo atque opto, quam illos homines, quos fidei meae coinmissos, paterno plane amore prosequor, his tam turbulentis temporibus, quibus multi quotidie a Vera religione abducuntur, in recta erga Deum fide atque ossicio manere. Itaque quum tu ad eos continendos tam fidelem tamque egregiam Operam mihi absenti naves, incredibili quadam voluptate afficiar necesse est. Tibi Vero eo nomine tantum debere me intelligo, quantum equidem Vix posse umquam Videor persolvere. Sed tamen et is primum qui pias hominum actiones coelestibus praemiis remuneratur Deus, cui tu imprimis deservis, tam praeclari ossicii tui amplissimam tibi mercedem reddet: et ipse non desistam quin tibi pro tantis tuis in me meosque cives meritis aliquam aliquando gratiam reseram. Tu ut civitati isti pergas rectam, quemadmodum facis, salutis et immortalitatis viam ostendere : meque apud Deum precationibus tuis iuves, uti mihi ad ecclesiam meam regendam redire illius benignitate contingat, abs te Vehementer peto.

Quod non tam cito tuis literis rescripserim, praesertim tam accurate tamque prudenter Scriptis, ignosce, quaeso, mihi. Non mea fuit culpa: sed quum emergere coepisSemex graVi morbo , quo quatuor paene mensibus OppreSSUS, periculum Vilae non semel adii, allatae eae mihi sunt, meque summa et incredibili quadam voluptate affecerunt. In eis enim non solum recognovi tuam pristinam Virtutem et sapientiam , quam semper antea Sum admiratus: Sed singularem etiam et novam quandam humanitatem cognovi. Sic enim benigne atque amanter me in amicitiam tuam recipis,

390쪽

5 o J. Sadoleti epistolae.

ut mihi, qui hoc summe semper concupivi, ut tibi aliquo amoris inculo coniunctus essem, nihil accidere potuerit Optatius. Non enim ego, Georgi praestantissime, divitiarum

aut pecuniae amator Sum, nec honores et potentiam magno studio requiro: sed amo viros animo et virtute excellentes, Inque eorum amicitia et mutua erga me benevolentia incredibiliter acquiesco. Itaque tua nunc erga me voluntate Perspecta, crede mihi, tanto. in te studio sum accensus, ut nemini umquam concessurus sim, qui aut ardentius te diligat, aut maiore cultu atque honore tuas praeclarissimas virtutes prosequatur. Quodsi locis disiuncti , congredi una et colloqui coram inter nos non possumus , literis tamen et erebris scriptionibus idem propemodum assequemur. Sed de rebus, quae in tua epistola graves, et magnae, et graViter Scriptae sunt, nunc tibi respondebo quum summum Pontis, cem fuero allocutus, atque ipse quoque sactus ero firmior.

Nunc quum nec mente adhuc nec corpore Satis consistam,

accipe, quaeso, brevem hanc epistolam , testem animi et amoris erga te mei. Quum primum facultas dabitur, uberius ad te scribam: nec te patiar officium in eo meum desiderare. Tu ut Valesudini operam des, nosque diligere pergas, magnopere a te peto. Vale. Romae, IV. Cal. Jan. MDXXXVII.

Ep. VII.

I. SADOLETUS ROMULO AMASEO S.

Venienti istuc Jacobo Bordirigo, qui scholae Carponto-ractensi triennium praefuit, optimo viro, et Graecis Latinisque literis eruditissimo, non potui nihil ad te literarum

dare: tum ut commendarem tibi hominem, quem mediusfidius ego singulari benevolentia complector: tum etiam, tu ut agnosceres, memoriam me tui cum summa item benevolentia retinere. Is ea de causa Bononiam proficiscitur, ut,

quoniam dedit aliquot annos medicinae operam, id studii et laboris in ista urbe perficiat, doctorumque iudicio statuatur

SEARCH

MENU NAVIGATION