Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

J. Sadoleti epistolis'. 571

dignus, qui ipse quoque possis eam civibus suis artem et scientiam profiteri, quod illum magna cum ingenii et doctrinae laude adepturum esse confido. Nunc etsi non dubito, mi Romule, quin quem a me et diligi et probari intelligis, eum sis tuis studiis atque officiis omnibus persecuturus: tamen sic Volo existimare, Vix quicquam inveniri posse in quo mihi tua officia accidere possint gratiora, quam in Bordingo, cui omnibus de causis merito amicissimus sum: cupioque eum quam lmaxime et celebrari et ornari. Quod tu praeter caeteros egregie mihi praestare potes, qui praees Bononiensi iuventuti, et elegantibus ingeniis dominaris, in ea urbe natis, e qua eruditio et optimarum artium disciplina in has transalpinas nationes dimanasse creditur. Porro autem haec sunt qula ego te posco: Primum, ut diligas hominem ipse, et carum habeas: deinde, ut eidem doctos istic viros concilies, reddasque eum, et meo et tuo testimonio Omnibus notum. Postremo, ut quum publico iudicium de dignitato Bordingi per doctorum collegium siet, tu cum tuis omnibus vestro eum comitatu frequentiaque honestetis. Quamquam Summa postulatorum meorum haec est, te uti ita geras adversus BOrdingum, amore, studio, diligentia, ut intelligat ipse, meam hanc sibi commendationem apud te plurimum profuisse: egoque in hoc homine experiar, id quod tamen iam pridem scio, me abs te non solum diligi, sed etiam vehementer amari. Vale mi Romule. Carpentoracti.

IV. Calend. Octobris. MDXL.

Gratae mihi tuae literae. Tantumne 3 imo Vero et per- Optatae et dulces, quae aliquam mei memoriam residere apud te mihi indicarunt. Quod ego quanti faciam, non nunc scribo, aliud erit tempus ista commemorandi. Hoc dico,

392쪽

5 a d. Sadoleti epistolae .

in tuis iucundissimis literis illud tamen ossensionis fuisse, Dod hae tardissime ad me perlatae sunt. Scriptae enim a te VII. Idus Septembris, tertio Idus Octobris mihi sunt redditae, sexto et trigesimo die Videlicet postquam tu eas dederas. Sed quod ad rem pertinet, utinam, Farnesi amplissime, Vobis Vocantibus, quemadmodum quidem cuperem, subito parere possem: neminem profecto promptiorem ad obtemperandum Vobis inveniretis. Sed quae me impediant causae quo minus Statim accedam, scribo ad Pontificem Max. Scriboque non tam sapienter, quam ingenue et libere. Quod Pontifex ipse pro sua perpetua praestantique humanitate in bonam partem accipiet. Earum ego literarum exemplum ad te misissem , nisi illas communes te cunὲ fore existimassem: quod certe ita futurum est. In iis ego peto atque oro ut tempuS meae absentiae mihi prorogetur usque

ad proximum mensem Aprilem: quo tempore in Italiam reverti mihi in animo est. Hac in re, Farnesi optime, te mihi advocatum esse cupio, ut facilius impetrem quod

sequissime a me petitur. Neque tamen recuso, Si VOS Omnino ita statueritis, quin primo quoque tempore istuc Veniam. Sed quum neque magnum fructum ex me istic percipere possitis , quod in tot sapientissimorum patrum consiliis et prudentia parum eminere opera mea potest, et ego magni mea interesse sentiam, aliquamdiu hic manere: erit humanitatis et liberalitatis vestrae, faciles VOs praebere in eo, quod Vobis parum admodum, mihi autem plurimum profuturum sit. Sed de his reiicio me ad eas literas, quas Pontifici scribo, futuras, ut dixi, tibi etiam communes. Tequidem ipsum rogo , ut mei absentis famam atque fortunas in tua fide et patrocinio esse patiare: talemque te mihi praestes qualem ego animum erga te in omni tuo honore dignitateque tuenda, si res ita servet, plenum amoris et diligentio asserrem. Vale. Idib. Oct. MDXXXIII. Carpen

393쪽

J. Sadoleti epistolae. 57N

Ep. IX.

Commodum emerseram ex tertiana febri, quum tuae

mihi allatae sunt literae, datae XVI. Calend. Augusti Tridenti: aliquando etiam sevius quam dierum et itinerum ratio postulabat, tabellariorum negligentia nobis redditae. Quibus in literis facile et amorem tuum erga me, et memoriam Veteris nostrae consuetudinis recognovi.. Sed quo rninus ad eas tum celeriter responderim, partim imbecillitas corporis , partim etiam publica haec negotia, quae nos hic anxios et solicitos admodum habent, aliquamdiu retardarunt. Video enim, Isidore, id quod tu quoque in literis tuis signifi-c38 , rem Communem nostram, hoc est, causam Christianae religionis ,- quid enim est quod magis nostrum esse possit 8- eo deductam esse ut gravissimorum concursum periculorum metuere debeamus: spe praesertim concordiae penitus Sublata, qua an tua sustentabamur. Nam qui antea, quum a

nobis et ab Ecclesia catholica graviter dissentirent, omnia sua tamen Concilio se esse permissuros pollieebantur: nunc, posteaquam indictum convocatumque Concilium est, quum retra Ctent promissionem suam , plurimaque dent indicia non solum non commutati pristini animi sui, Verum etiam in pravis opinionibus Vehementius pertinacis: qua Spe POS- sumus niti ut turbae hae, quod omnia divina humanaque tollantur 3 Atque utinam, quod tu videris considere, mea opera atque industria aliquid prodesse posset Christiana reipublicae: nos hoc damnum violatae perturbataeque religionis, Vel nostro ipsorum sanguine libenter redime mus.

Sed quum neque ingenio multum, et auctoritate nihil possim: quod tantum mihi tu tribuis, id ego amori tuo erga me, non illi quo caeteris in rebus plurimum Vales iudicio, esse assignandum puto. Verum quoquo se modo habeant Christianae res, illa est spes nobis in Deum coniicienda firmior, quod is pro εua summa perpetuaque benignitate et clementia populos suos servabit ab interitu: neque gentem delec-

394쪽

5 4 J. Sadoleti epistolae.

tam ab sese, nonnullorum scelere atque persidia dari in exitium Volet. Quam ego unam consolationem, nec aliam Praeterea ullam, his tot malis reperio. Sed de his satis. Quod scribis, iucunda isthic multorum consuetudine, in primisque eorum qui legationis munere apud vos funguntur, amplissimorum sapientissimorumque hominum, comitate erga te Summaque liberalitate levari molestias tuas: facile adducor in eam sententiam ut tibi ista peregrinatio non defugienda fuisse videatur. Niliit enim potest esse dulcius quam cum doctis, cum probis, cum tui amantibus versari. Quibus quidem legatis, quos ego omnes summo cum honore Colo Ob-SerVoque, plurimam ut salutem verbis meis nunties, non Togo te Solum, verum etiam flagito. Lucianum, sodalem et contubernalem tuum, Vidi Ferrariae sumque cum eo bis collocutus : et quantum illo brevi tempore iudicare potui, eius excellens ingenium singularemque doctrinam summopere probavi. Eum tu, et item contubernalem tuum ChrysostOmium, quem testimonio tuo et amare coepi, et Virum egregium esse arbitror, meis verbis salvere iubeas velim. Fac

Valeas, nosque mutuo diligas. Romae. Cal. Sept. MDXLV. Ep. X.

Reginuidus Polus, ea virtute, nobilitate, et doctrina Vir, qua tu optime nosti, quum reVerteretur in Italiam, pristinas. ut ego sentio, consuetudines doctorum hominum, et tuum in primis conspectum appetens, ad me divertit, Ostenditque mihi eas literas, quas tu ad illum sane quam amice eleganterque scripseras. In quibus erat quoque mentio mei et honorifica, et multa, quae quum iudicium tuum de me, tum multo magis studium benevolentiamque declararet. Ego Vero, etsi subito paene adventu illius ac sestinatione discedendi occupatus, nec temporis satis ad scribendum nec ani-

395쪽

J. Sadoleti opistolae . 575

mi habere poteram: tamen putavi esse nefas, illum ad te sine meis literis accedere. Itaque has continuo exaravi: non tam ut gratias tibi agerem quod me assidue in memoria

haberes, etsi illae quoque iure optimo tibi a me debentur, quam ut indicarem tibi , summam me ex illis ipsis literis tuis cepisse voluptatem , quod me abs te intelligam amari. Quamquam hoc quidem minime novum mihi accedit, sed

eius tum semper iucunda est commemoratio. In quo te arbitror existimare, me non posteriores in te amando ferre Partes. Verum harum rerum affirmatio iam toties iterata, inter nos minus fortasse in hoc tempore necessaria est. Illud quod te magis avere scire puto, quibus ego nunc in studiis verser videlicet , quid mihi habeam propositum, ipse Regina idus tibi exponere poterit, qui exiguum hoc tempus

quo mecum fuit, totum posuit in inquirendo et percunctando quae mea studendi aut scribendi ratio, qui animus, quod consilium esset: cui ego plane Omnium mearum actiOnum Cogitationumque rationem reddidi. Sed quod mihi in eo mo gnae Voluptati suit, videor cognosse in illo quum summum ingenium, et excellentem in Graecis Latinisque scientiam, tum Vero Summam in moribus et congressu elegantiam atque humanitatem. Quem hoc etiam nomine pluris facio, quod intellexi te ab eo incredibiliter amari: usque eo ille de te et de tuis rebus omnibus et amanter et honorifice semper loquitur. Eum igitur habebis tu scilicet, nosque in desiderio manebimus et ipsius et tui, et aliorum multorum, quorum familiaritas et amicitia mihi et ornamento erat et solatio, Sed hoc feremus ut poterimus. Illud tibi

de nobis persuasum esse Volumus, Vi Vere apud nos Perpetuo et memoriam et benevolentiam tui, deque tua mutua erga nos voluntate nobis Vicissim exploratum esse. Tu ut studia ea urgeas quae praeclara et eximia maximo animo es aggressus, Valetudinique servias, Valde te hortor et rogo.

Nihil est quod maius aut accommodatius ad beatam vitam facere possis. Vale. III. Non. Septembr. MDXXXII.

396쪽

Ep. X.

Etsi mihi dubium numquam fuit quin abs te summopere diligerer, tamen et literae tuae, pleni Ssimae amoris atque officii, et ea quae tuis verbis Polus ad me detulit, quaeque ipse praeterea commemoravit de te, planiuS mihi Ostenderunt, tibi osse cordi et quietem et dignitatem meam: atque ea quae quotidianis ex lucubrationibus a me proficiscantur, pluris a te aestimari propter amorem, quam fortasse digna sint. Quam ego tuam erga me Voluntatem, ne vivam mi Paule, nisi omnium rerum habeo carissimam. Nam quum tu Singulari doctrina, Virtute, eloquentia praeditus, is vir sis, ut tuum de quoque iudicium maximi seri debeat: tum vero incredibilis illa comitas, ct quaedam rara iucunditas, quae tibi a natura data atque insita est, facit ut nihil te seri possit amabilius. Ex quo facile potest existimari quantum

ego mihi Ornamentum in tua amicitia esse constituam: quum et propter ingenii et doctrinae praestantiam, me Ornare, et propter humanitatem suavitatemque naturae delectare etiam Possis : non nolis aut utrumque cuius quidem animi tui erga me plura habeo indicia ac testimonia. Sed accidit praeteritis temporibus ut quum et tu meam cor Suetudinem appeteres, et ego tuae eSSem sitientis Simus, Potentioribus tamen concedere fuerit necesse, qui et totum sibi arripuerunt: quum tamen inter nos salva semper manserit amicitiae conitinctio. Non enim ego umquam Permisi, neque permissurus Sum, Ut tu in amore me Vincas. Multa me adducunt ut neminem te pluris faciam, paucos pari atque te benevolentia prosequar: sed eo nihil est ad meum vinciendum animum arctius, quod me a te amari intelligo. Eius rei duo signa habeo certissima: unum, quod locorum disiunctio non imminuit benevolentiam: alterum, quod me tuis quotidie scriptis condecoras. Quod si hoc solum asserrent, ut testificarentur te de me saepissime cogitare, ferreus nimirum essem nisi te amarem afflictim, ferrenique assidue in oculis.

397쪽

J. Sadoleti epistolae. 577

Quum Vero scripta tua eiusmodi sint ut immortalitatem mihi polliceantur: quid aut tuo.in me officio maius, aut mea in to benevolentia debet esse flagrantius 8 Quam ostendam equidem tibi aliqua in re, mihi crede: et, si defuerint

caelera, eodem le genere remunerabor: eventu forta SSe Impari, pari certe Studio ac Voluntate. Itaque et alia tantiS- per studia intermittam, sicuti tu mihi suades, et ad philosophiam me reseram, quemadmodum idem tu mihi es auctor omnibusque in rebus tuo iudicio atque consilio utar libentissime. Utinam liceret nobis esse una. Sed quando diversis non solum locis sed etiam opinionibus remoti absumus, quod ego in portu libenter maneo, iti illis adhuc undis et fluctibus delectaris : epistolis missitandis inter nos BSSe t Anatui' ut numquam non una esse Videamur. Quod te oro mi Paule suavissime ut in eo me non deseras. Nihil mihi potest esse dulcius quam aut loqui tecum , quod iam ereptum est, aut tuas legere literas, in quo mihi morem ge-Tere, tuae est potestsiis. Quapropter tu, qui omneS Venustatis atque humanitatis articulos tenes , noli pati, Obsecro, me hae tanta et tam ex Optata voluptate tuarum litera- Tum Carere. Vale, et nos dilige, tibique persuade te a me mirabiliter amari. Carpent Oracti.

A SADOLETUS DIONYSIO CARDINALI SANCTI

MARCELLI S. Contigit mihi in te, quod haud scio an nemini, ut quum

te luxi Ssem mortuum, repente nec opinato nuntio tuae Salutis et incolumitatis, ex summo dolore ad summam laetitiam traducere P. Sic enim fuerat ad me scriptum, te Contracto in Hetruria morbo, in oppido Luca, Opinor, graViter aegrotum, delatum Florentiam, post aliquantum tempOporis diem extremum tuum obiisse. Quae res animum meum Valde perturbarat. Nam quum amicitiae nostrae, tum tuis

398쪽

5 8 I. Sadoleti epistolae.

Virtutibus debita: tum vero etiam, quod brevi tempore post meum a vobis digressum, multis ex nostro ordine clarissimis viris, eisdemque mihi amicissimis, et me, et rem p. fortuna spoliarati mihi tua mors cumulum maximum attulisset doloris, nisi meliora Deus de utroque nostrum ConStituens, et tibi salutem, nobis quidem peroptatarn, reddidisset, et mihi molestiam ac maerorem abstersisset. Cui quidem Deo omnipotenti et immortali maximas, uti debeo, et meritas gratias ago. Nunc, mi Dionysi, quoniam salvus et Sospes nobis es vestitutus, tuae erit posthac virtutis et diligentiae, dare operam, eniti, efficere denique ut valetudinem bonam tuearis et custodias: nosque , qui te diligimus, laetis de te nuntiis quotidie afficias: quod erit nobis abs te omnium rerum gratissimum. Illud quidem arbitror a me

Peti non oportere, ut conserves memoriam nostri. Non

enim dubito quin par mihi in officio et in omni fide bene-VOlentiae esse velis. Tantum te rogo, tibi ut persuadeas, me et percupidum et peramantem esse tui. Vale.

Ep. XIII.

J. SADOLETUS HIERONYMO VIDAE, ALBAE EPISCOPO S.

Gratissimae mihi fuerunt literae tuae: quae et Veteris nostrae amicitiae memoriam mihi renovaverunt, et declararunt, in te non parum adhuc amoris erga me ipsum residere:

quo. mihi nihil optatius neque iucundius accidere potuit. Nam quum te semper ingenii et virtutis tuae causa plurimum dilexi, tum vero optavi vicissim diligi a te: id vecte existimans, Coniunctionem tecum meam mihi magno honori semper fore, quod tuum de quoque homine iudicium in utramque partem magnam Vim haberet: neque solum impraesentia honorificum exsisteret, sed illucesceret in Omnem etiam pO- steritatem. Quamquam haec quae notissima Sunt, nOVa Commemoratione mea non indigent. Sed de his satis. Venio

399쪽

I. Sadoleti epistolae. 579

nunc ad gratulationem tuam, quae mihi magis propter animum tuum propensum et benevolum erga me, qu3m Pa DP- ter rem ipsam de qua gratularis iucunda exstitit. Gaudeo enim a te tali viro, honorem meum comprobavi: ipso autem honore non tantopere delector: qui etsi magnus et ex-

Petendus omnibus videtur, mihi tamen boni multo plus abstulit quam dedit. Abstulit enim otium, quietem, libertatem: alia quaedam reddidit quae nequaquam cum illa felicitate prioris vitae, meo quidem iudicio, erant comparanda. Sed quoniam oppressi subito optimi Ponti f. beneficio spatii ad consulendum ac deliberandum nihil habuimus: paremus Sane Deo, qui nos huic subiectos oneri esse voluit. Illud

tamen curemus, in eoque elaboremus, ut quoad Vires nostrae ferre poterunt, haec nostrae dignitatis accessio Christianae reip et huic sanctae Apostolicae sedi possit esse utilis. Quod conabimur quidem certe: quantum autem py deStare efficereque possimus, id iam ad Deum ipsum reserendum totum est: qui faciat nos idoneos ministros suae VoluntatiS. Sed de his satis. Ego te, doctissime Vida, et ama Vi Semper, ut paulo ante dictum est, et tuo praestantissimo ingenio eximiaeque doctrinae plurimum tribui. In qua etiamnunc et Opinione eadem sum et voluntate. Tibique hoc de me esse Persuasum Volo, si quem mihi aliquando locum tibi gratificandi dederis, magno me abs te assectum beneficio esse orbitraturum. Tu ut valeas, et me ut diligas, magnopere a te peto. III. Februarii. Romae.

Ep. XIV.

J. SADOLETUS GABRIELI PALLOTO BONONIENSI S.

Accepi literas tuas, testes quum eius ingenii quod ego

in te summum esse audio: tum etiam Officii atque amoris, quem erga optimum et cl2rissimum virum mortuum , quemque in me ipsum habere te ostendis. Quorum utrumque nequaquam mihi quidem praeter opinionem accidit. Cognovi

400쪽

enim semper vestram familiam quum ingenii et literarum laudibus, tum probitate et in amicos observantia, in ista civitate facile excellere. Quod paene propria et domestica OY-namenta tui generis in te ipso mori velatum solum sed etiam cumulatum iri confido atque opto. Quod autem scribis in literis tuis, te arbitrari, collegae mei, vel fi Atris carissimi potius, Petri Bembi Cardinalis, importuna morte me graviter a filictum et prostratum iacere : non fallit in eo te opinio tua. Nihil enim mihi potuit evenire acerbius, quam divelli ab eo cuius ego amicitiam fraternamque Coniuncti O-nem quatuor et quinquaginta annos inviolatam tenueram: quem propter ipsius praestantissimas Virtutes , summamque humanitatem, probitatem, suavitatem, singulari et paene inaudito amore prosequebar: quocum eram Omnibus et Studiorum eorundem, et voluntatum, tam in familiaritate et consuetudine nostra, quam in ipsa repub. Vinculis et necessitudinibus astrictus, ut eo mihi nunc erepto, solus plane et ab omnibus mihi desertus esse videar. Ex quo non POSSum non dolere casum meum. Nam illum quidem lugere non esset fas, Cave enim putes quemquam umquam ulla ingente, ullo tempore, vixisse tam beate, quam Petrus Dem-bus est mortuus : sive divinae in eum benevolentiae indicia SP ectentur, Sive humanae. Quae magna quidem mihi est consolatio, sed nequaquam adhuc maerori meo par. Verum dabimus operam, quoad Deo adiutore poterimus, ut dolorem minuamus, qui est imbecillitatis: memoriam autem talis 36vi, id quod ad fidem amicitiae et ad illius gratam virtutum Commemorationem pertinet, assiduam retineamus. Tumi Paleote perge ut coepisti, atque ita te confirma, ut ei exspectationi quae magna de te concitata est, speique tuorum cumulate satisfacias. Fratribus tuis humanissimis ac suavissimis, Galeatio, Camillo, et Astoli, plui imam a me dic salutem. Vale. Romae, Quinto Nonas Februarii MDXLVII.

SEARCH

MENU NAVIGATION