Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

J. Sadoleti epistolae. . 58 I

Ep. XV.

Elegsns tuum carmen mira quadam suavitate me demulsit, Vel propter lumina ingenii quae in eo multa exstant, Vel ob memoriam nostrae mutuae benevolentiae, dulcisissimaeque consuetudinis: quae numquam mihi quidem ex animo lapsaeSt, Sed nunc grata recordatione repetitur. Quod gaudeas honore meo, non mihi novum est neque inopinatum; eodem enim tempore tuo ipsius honore laetaris. Quid enim est amicitia, nisi communio rerum et secundarum et adve PSarum2 Utinam modo hae secundae Sint, per quaS a Vulsum

me a rebus mihi iucundissimis video. Sed si quid hic boni erit, in eo in erit, si et rei p. et amicis ego usui potero et ornamento esse. In quo dabo utique operam ut quae didici in otio, in negotiis expromam. Potestas modo detur agendi aliquod quod sit viro dignum, meam ConStantiam studium non desiderabis. Ego tuae gratulationi ago gratias:

maximeque opto ut eadem qua fuisti erga me voluntate, Semper sis: de meque ita constituas, neminem te habere in amore tui superiorem me, paUCOS pareS. Vale. Romae.

Is qui tibi has literas reddidit. minus mihi sane cdgnitus est: neque ego hominis mores natura iraque PerSpexi: sed quum adiisset ad me, diceretque Se celebritate famae, et amore quodam nominis tui commotum, Velle ad te proficisci, ut sub te magistro lautioribus literis operam daret: non potui non probare hoc eius constitutum. Nam et rem pulcherrimam et doctorem praestantissim uiri appetere mihi visus est. Proinde petenti a me commendatitias literas, libenter conservavi consuetudinem meam, et in his, quae ad

humanitatem pertinent, facilem ei me praebui. Commendo tibi eum igitur: sed ita ut quum ipse de eo feceris iudicium,

402쪽

38 II. Sadoleti epistolae.

dignumque statueris quem in amicitiam tuam recipias: tum eum sic adhibeas, et benignitate tua complectare, ut, quod sine ullo tuo incommodo sat, aliquem ipse fructum sui huius rectissimi studii consequatur. Ego posteaquam ad te Proxime rescripseram, biduo illo aut triduo accepi libollos tuos: quorum iam bonam perlegi partem, imprimisque sum tuis defensionibus adversus illos Obtrectatores tuos mirabiliter delectatus. Summam enim illae doctrinam, et illam, quam ego maxime probo, egregie redolent animi moderationem. De Basilio iterum ago tibi etiam atque etiam gratias: quod me ad eorum numerum quos tui ingenii monumentis illustrare voluisti, aggregare dignatus es. In quo si tibi

non par opera rependetur a me, at mea aequa certe tuae isti praestanti erga me Voluntati reddetur Voluntas. . Vale mi EraSme, et Amerhachium nostrum meis Vel his saluta. Iterum Vale. Carpentoracti. VII. Idus Iun. MDXXXII.

Diu est quum ego nihil de te, ne rumoris quidem, accepi. Quod si tu ades in eisdem locis in quibus solitus es,

tibique commoda valetudo est, sicuti cupio equidem, et spero, nonnulla de eo me tenet admiratio. Hominis enim ληητου καὶ πολυγρα DTαrου non est usitatum hoc silentium. Sane nos post librum illum tuum de concordia ecclesiae nihil aliud accepimus quod ab Erasmo scriptum esset. Itaque non sine aliqua Sumus suspicione, ne aut minus fortasse Valeas, aut in Belgas tuos profectus sis. Videbare enim in literis tuis postremo ad me scriptis significare, te id cogitasse facere. Quod si ita est, mi Erasme, quaeso ut certiorem me de tuo omni statu facias: qui pendeo animi donec exploratum aliquid de te habuero: nam mihi tua salus et tranquillitas mirabiliter cordi est. Non dedit nobis fortuna ut in eisdem locis Viveremus quod utrique nostrum,

403쪽

J. Sa doleti epistolae.

arbitror, mihi quidem certe fuit optatissimum. Potuissem

enim opertius tibi atque illustrius omnem meum Sensum et animum declarare. Sed quoniam id praetet iit, actum ne agamus , ut dicitur, animos certe virtus dedit in amore consentientes: in qua tu multo praestantior, maiores autem meae parteS sunt te summum virum colendi et diligendi. Tamquam igitur ad hominem omnium tibi amicissimum , ut de tuis rebus omnibus interdum scribas, Vehementer te rogo.

Mei in Paulum perfecti commentarii sunt: itaque eos propediem cogito edere. In iis plurimum mihi opitulatae sunt correctiones illae tuae, quas in primum librum adhibuisti. Vellem idem in reliquos fecisses: maximo mihi emolumento ea res fuisset. Sed fortuna, nobis disiungendis, multis meis et magnis invidit iucunditatibus: cui quidem a nobis non potest obsisti; ea enim summas frangit infirmatque opes, nedum meas. Sed, quod ad rem pertinet, potes perapicere, mi Erasine, ingenii tarditatem, et imbecillitateni mei: qui tam qua Am KQλιππίδης diutino cursu cubitum Vix processi: ut ex hoc quoque maior tibi a tua incredibili navitate et

industria voluptas pariatur. Verum haec hactenus. Te, mi carissime atque optime Erasme Oramus, ut Semel amorem erga nos abs te Susceptum, constanter et perpetuo tueare. Carpentoracti. Cal. Nov. MDXIV.

Ep. XVIII. I. SADOLETUS GULIELMO BELLAIO LANGAEO S.

quum hosce plures iam menses vehementer de te et dotua salute solicitus fuissem, quod ignorans ubinam esses, te in illis Italiae fluctibus etiam nunc versari arbitrabar: summam repente accepi laetitiam ex Optato nuntii adventu, qui ex aula Regis nuper huc profectus, salvum ac Valentem

te sibi visum esse confirmavit. Quod si ita est, ut ego spero et opto, quum mihi ipsi gratulor, tum ago Deo immortali gratias. Facit enim incredibilis ille amor, quo te

404쪽

384 J. Sadoleti epistolae.

iampridem sum complexus, ut nihil mihi abs te neque secundarum neque ad Versarum rerum eSse Seiunctum possit.

Quamquam quas tu secundas tibi esse res putes nescio, praeter Regis tui gloriam atque amplitudinem. Vidi enim te, in maximis illis miserae Italiae turbinibus ac procellis,

non ferentem modo omnes labores et Omnia Pericula constanter ac folliter: sed adeuntem etiam ultro, et plane exposcentem pro tui negis dignitate atque gloria: usque eo

quidem , ut nemo secundis suis robus tam iucunde ad commodum et utilitatem suam persi natur, quam tu in tui bulentis et asperis alacri animo versabare, quo fidei tuae ossicioque satisfaceres. Quod etsi iure ac merito pro tanti honore Begis sa ciebas, tamen rarum nos in te prope lue inauditum fidei ac virtutis exemplum conspicientes mirabamur. Nunc autem, Si in portum pervectu S es, instituistique commorari inter tuos, et ea artium optimarum studia quibus a pueritia

mirifice fuisti deditus, in aliquo Otio reciae re, nuncio tibi me suturum socium eiusdem et voluntatis et iudicii. Dedi enim me penitus et dicavi literis : neque aliud quidpiam iam cogito dies noctesque quam quemadmodum possim veram et dignam Christiano homine immortalitatem inde consequi. Cuius rei indicium et fructum etiam aliquem, velut otii mei primitias, celeriter, ut spero, in manibus es habiturus. Sed non audeo scribere de his nunc pluribus, donec sciero ubi tu sis, quid agas, et quam mei absentis memoriam benex Olentiamque conserves. Quod ut facias , mihique aliquando aliquid de tuis rebus scribas, te vehementer etiam atque etiam rogo: imprimisque tibi ut persuadeas, nullum

umquam tempus fore quo tuorum meritorum erga me et nostrae mutuae, in Signisque benevolentiae, memoria moriatur. Vale. Carpent. XV. Cal. Martii. MDXXXVII.

405쪽

I. Sadoleti epistolae. 585

Ep. XIX.

Non puto te mei oblitum esse, id enim humanitas tua mihi perspecta et cognita, et mea constans erga te voluntas suspicari Vetat. quum enim ego tantum te diligam quantum

literis exprimere non possum, quod meus in te amor Omnem Verborum vim et orationis copiam longe vincit: non duco posse hoc accidere in natura ingenua et liberali, cuiusmodi tua est, ut posteriores in amando ferre partes velis. Quamobrem certus sum me tibi esse cordi, quemadmodum quidem antea semper fui. Quod autem lacessitus a me testes per literas, nullas mihi adhuc rescripseris, id occupationibus tuis totum attribuo: etsi vel Versiculis abs te duobus, ut alias tibi scripsi, poteram esse contentus/: qui mihi amanti, cupienti, de te multum cogitanti, maximi muneris loco accidissent. Siquidem in illis imaginem et animi et amoris erga me tui complecti et osculari mihi licuisset. Sed quando id praeteriit, adest nova Occasio, qua naxare mihi benevolentiam tuam possis. Paulus Sadoletus fratris mei filius, is qui tibi has literas reddidit, adolescens est apprime institutus artibus honestissimis, a meque in filii loco diligitur. Is iampridem flagrans cupiditate Visendae aulae Regiae, et ipsius Regis salutandi Venerandique tam suo quam meo nomine, hoc tempore a me potissimum dimissuS est, quo mea quoque intererat, aliqua perferri ad Regem meis verbis: ex quibus ille pluribus suis beneficiis in me iam collatis, ani

mum meum erga Se et memorem et gratum cognoscere Pos

set. Etenim iamdudum Vereor, mi Langaee, ne me rusticum hominem iam quendam, et parum urbanum esse existimetis , qui officium iustum mehercule et debitum, ad vos isthuc Veniendi, et coram memet Regi offerendi, tam diu distulerim. Sed eius me mei facti oppido quam puderet,

si aliqua in me resideret culpa, ac non totum hoc crimen fortuna sustinereti Quibus autem de causis usque adhuc retardatus sim, et quid potissimum velim in hoc tempore,

406쪽

386 3. Sadoleti epistolae.

cuncta ex ipso Paulo cognosces. Quem peto a te, Langaeemi suavissime, teque magnopere rogo, ut Omni tua humanitate , tua inquam illa praestante atque egregia complectare. Nihil mihi omnino facere gratius potes, quam si in hoc adolescente quanti tu me facias, et quid mea causa cupias, ostenderis. Is a me habuit in mandatis, ut nihil omnino ageret nisi de consilio tuo. Quamobrem eum totum Suscipias oportet: et non solum illi introductor, sed monstrator etiam sis et monitor, quomodo et quando aut ad Regem adire, aut reliquas eum res agere et tractare conveniat. Hoc quum midi feceris, ut dixi, gratissimum: tum tu virtuti et humanitati tuae servieris, quemadmodum quidem solitus es et ipsumque adolescentem dignum et fide et benevolentia tua

etiam experiere. Nos hic de nuptiis tuis nescio quid audi-Vimus, easque plenissimas dignitatis esse intelleximus. Id si ita est, quod quidem cupio esse, tibi eam rem feliciter et prospere evenire opto: ac Deum quaeso ut eos ex te gignas liberos, qui tibi et voluptati, et generi tuo sempiternae laudi esse possint. Vale mi Langaee, et me ut soles dilige.

Ep. XX.

Quum in omnibus dictis factisque, quod tu pro me umquam aut mecum egisti: tum vero in his praeqipue literis quas proxime accepi a te, omnis tua humanitas patefacta mihi est, plena amicissimae erga me Voluntatis. Nam et comprobatio tua mei de Paulo iudicii, vehementer grata mihi exstitit: et quod tu eum in amorem tuum et in familiaritatem tam libenter receperis, id quoque intelligo meo amoria te fuisse datum, Quamquam meum quidem de eo testimonium illius actionilius, ingenio, modestia, apud te confirmatum eSSe, Summe gaudeo. Certe enim aut nemo est, aut omnino perpauci , quibus meas actiones atque consilia, seque

407쪽

I Sadoleti epistolae. 587

ac tibi probata esse cupiam: quem ego et propter insignem

prudentiam ac integritatem, Omni honore cultuqtie et propter animum eximium erga me, incredibili quadam benevolentia prosequor atque complector. Quod autem scribis gratum tibi a me seri, quod nomen tuum meis scriptis concelebrare sim aggressus: non est de eo cur mihi gratiam debeas. Ego enim id reputans quod Verum est, ex tua nomine et commemoratione, clarissimi atque Ornatissimi viri, Omnique virtute praestantissimi, non parum luminis in mea

scripta derivatum: suscepi negotium non tam tui- non enim virtus tua eget testibus - quam mei honoris causa: atque ut literae meae, quae sua sponte obsoletiores sunt, tuae et auctoritatis et laudis gloria illustrarentur, Nec me tamen Oblitum existimes Velim eius Oratiouis quam habui tecum, quum tu apud nos Carpentoracti esses. Non enim si in alio argumento nunc Versor, illud propterea abieci quod tibi ostenderam me Suscepturum esse. Sed quum et difficilius illud opus et longioris multo temporis exsisteret, nostra autem festinatio amoris mei erga te aliquo indicio tibi declarandi, moram tantam non ferret: ad id elucubrandum me converti quod Videbatur mature confici posse. A quo tamen ipso et hiemis asperitate, et tenuitate meae Valetudinis aliquamdiu Sum retardatus. Sed Pepetam cursum, ut opinor: hocque acrius instabo et connitar, quo maior mea cupiditas perficiendi faeta est. Tua in meae sororis filium propensa beneficaque Voluntas, gratissima mihi est: eaque cumulum aD seri tuis erga me meritis, quibus iam plurimis tibi sum obstrictus. Ego tuis literis serius respondi, quum te Neapolim profectum e sse constaret, de reditu tuo ad urbem nihil ante hoc tempus audieramus. Vale. IV. Calendas Aprilis,

MDXXXVI.

408쪽

Et si ego te semper antea amavi, tuamque industriam, consilium, animi virtutem plurimi feci: tamen quum modo venisset ad me Atlansus Sadoletus frater, multaque mihi de te narravisset, quae insignem tuam quandam erga praesentem eum, meque Absentem, bene Volentiam, tum autem Optimum in nostram omnem familiam animum declarabant: crede mihi, amore eo quo te pridem diligebam, vehementius etiam sum inflammatus, magnaque meae opinioni acceS-sio de te facta est: quod perspexi fidem amicitiae, quae inter praesentes quoque raro admodum colitur, eam a te erga absentes sanctissime conservari. Quo genere laudis Vix ullum meo iudicio reperiri maius potest. Atque ego, qui quum aderam istic , vivebamque Vobiscum, tuoque interdum aspectu et sermonibus perfruebar, favebam tibi maiorem in modum, magnisque gerendis rebus hominem te in primis idoneum esse arbitrabar: nunc altero hoc tuae virtutis et humanitatis praeclaro testimonio confirmatus, habeo iam non quae laudem in te solum ac diligam, Verum etiam magis quae admirer : quanto scilicet maiore admiratione digna virtus ea est quod prudentium b0norumque iudicio , quam quae popularibus laudibus expenditur. Quodsi in eisdem locis, eisdemque in negotiis, quod fere antea faciebamus, Versari utrumque nostrum contingeret: declararem tibi profecto benevolentiam meam, Omnibusque meis dictis factisque ostenderem quam mihi cara esset et necessitudo nostra, et dignitas atque amplitudo tua: nullumque a me ossicium nec fidelissimi amici nec coniunctissimi hominis desiderares. Sed quoniam longe absum, magnisque locorum intervallis distracti inter nos sumus: caetera quidem amicitiae ossicia tibi ex me PromΡtn esse non possunt, quae coram praestari solita Sunt, et exspect9ri. Illud unum Vero quod vel praecipuum est, et reliquorum omnium longe primum, a me certe non deerit: quo tuum semper nomen in intimis sensibus geram,

409쪽

J. Sadoleti epistolae. 589

conservemque memoriam tui, et te colam benevolentia sempiterna. Etenim caetera, amoris signa et indicia quaedam sunt: hic est ipse proprie amor, qui ea fide et Veritate tibi a me praestabitur , ut numquam tu quae in me atque meos studia contulisti, ea tamquam in indignos collata , SiS Teprehensurus. Ego quamquam procul absum a Vestris gravioribus istis actionibus atque curis, quae sonitum atque turbam et Ρ0mpam quandam prae se ferunt: habeo tamen et ipse hic quoque delectationes meas, quibus tranquillo anim mirifice fruor: quod assiduus sum in studiis artium Optimarum et praeclarissimarum: quae me tanta iucunditate assiciunt, ut nihil omnino solicitudinis neque molestiarum ad animum meum sinant introire. Quam ego vitam etiamsi minus illustrem, aliquanto tamen beatiorem esse iudico. Sed de his alias. Reliquum est uti te rogem, ut quam iampridem erga me suscepisti, in eadem perpetuo maneas Voluntate: meOSque tueri tua benevolentia non desinas. Vale. Carpent. XIII.

I. SADOLETUS FRANCISCO TURNONIO, CARDINALI, S.

Suavissimas tuas accepi literas, quas Lugduno in Italiam proficiscens ad me dedisti: librumquo Budaei nostri cum his una, quum ipsum mihi per se gratum, tum etiam gratiorem quod xeniebat a te. Quamquam ne id ipsum quidem tanti, quam quod illo modo et cum illa diligentia leniebat Dodisti enim mihi amoris in me tui insigne testimonium,

quum tantam Curam Suscepisti, ut optatum illud donum ad me perferretur. De quo tibi hoc confirmo , duplicem me cepisse voluptatem, et quod materia digna est eruditis auribus, et quod Regis nostri nomen talibus iam scriptis celebrari gaudeo. Budaeus Vellem genere ipso orationis aliquanto esset lenior. Summum quidem illius ingenium, et incredibi-

410쪽

590 J. Sadoleti epistolae

leni doctrinam, tum autem coniunctMn his tot ornamentis innocentiam Vitae, et probitatem, et dilexi semper et admiratus sum. Sed mi humanissime Turnoni, qui tam repente nobis te eripuisti, quaeso ad quod tempus te exspectaturi sumus 3 Omnino puto magnis te de rebus eo fuisse missum: tametsi rumoribus multa circumferuntur, quibus ego neque

omnino fidem habeo, neque prorsus derogo. Verum alia Sunt quae magis puto ad me pertinere. Urgeo enim dies et noctes opus illud, cuius tu partem in manibus habes: aqua te lectione abduci laboribus itinerum ac legationis, et Plane Suspicor, et parum tamen te iacturae in eo facere duco. Tuus mihi honos et tua dignitas cordi est et atque ut legati0ne prospere feliciterque perfuncta, quod tamen ipsum cum Christianae fidei et Reip. commodo coniunctum Sit, cum omnium laude et gratia ad tuos te, et ad nos, qui maxime Sumus tui, primo quoque tempore recipias. Vale, et nos quod incis, ama. Carpentoracti. XII. Calend. Febr. MDXXXIII.

Ex quo tempore primum Romae te cognoVi, tecumque aliquoties locutus, perspexi plane et Virtutem tuam et humanitatem non inferiorem esse neque nobilitate generis, neque fortuna. Amavi semper te plurimum, amplitudinemque tuam Singulari Observantia sum prosecutus. Sed non contigit mihi ante hoc tempus ut redigerem tibi in memoriam illa initia nostrae familiaritatis: quod utrique nostrum et locorum disiunctio, et occupationum ac negotiorum dissimilitudo, alias Curas attulit. Et tamen non dubito quin, sicut mihi haesit in animo perpetua recordatio tui, cum insigni benevolentia coniuncta: ita et tu aliquod Vestigium etiam nunc tuae erga me pristinae Voluntatis retineas. Hoc si ita est, quod confido esse, tua animi nobilitate et ingenuitate fretus, peto a te ut has literas eo animo legas, quo legendae sunt ab ho-

SEARCH

MENU NAVIGATION