Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

J. Sadoleti epistolae 59i

mine amplissimo atque humanissimo, hominis amantissimi ac deditissimi literae. Paulus Sadoletus , adolescens eruditus

Sane quam liberaliter , mei qui fratris filius a me in filii loco diligitur, isthuc profectus est et visendae aulae Regiae,

et Hegis ipsius meis quoque Verbis conveniendi ac venerandi causa. Et ego dedi in mandatis ut ad te adiret potissimum, tuaque imprimis gratia atque auctoritate uteretur. Cum igitur tuae fidei humanitatique commendo: primum, ut eum iPsecomiter excipias: deinde, si ita Opus esse cognOVeris, ut Praebeas illi faciles ad summum Regem 'aditus. Quamquam hoc fortassis per alios poterit consequi: Verumtamen Omnis tua amoris erga me significatio magno mihi honori poterit esse: qua ego abs te vehementer mediusfidius expeto: nec tam ut apud caeteros honestus, quam ut tibi ipsi carus esse intelligar. Summae enim mihi futurum est Voluptati, si intellexero, a tali Viro, tantis ornato et ingenii fortunae bonis, eodemque in omni dignitate principe studium atque Observantiam meam

erga se parvi non aestimari. Quae etsi per se non Valde expetenda sit, propter tenuitatem videlicet fortunae nostrae, tamen quoniam nos eX eo genere hominum Sumus qui numquam amicis Solent esse dedecori, Susceptamque semel amicitiae et necessitudinis fidem 'summa cum religione retinemus:

poterit tua quandoque amplitudo aliquantum etiam de me sibi polliceri, qui eo animo sum ut et nobilitati tuae honorem et virtutibus laudem, et dignitati cultum, et humanitati

ac benevolentiae erga me gratiam semper sim habiturus. Tu, si hanc meam Voluntatem gratam tibi esse acceptamque Ostenderis, libenterque mihi aliquod tui amoris impartiveris testimonium : et studium meum augebis colendi perpetuo atque observandi tui, et hoc dignum ipso tuo genere, et maiorum

tuorum ac tua Virtute efficies. Vale. Carpent.

412쪽

Ep. XXIV.

Non me fefellit, non minus esse in te humanitatis quam nobilitatis. Praeclara omi3ino ingenia, quae hanc laudem consectantur, ut non plus patiantur in se ornamentorum et dignitatis a fortuna esse, quam a virtute. Idque ego in te satis antea noveram: sed tamen Paulus ad nos reVersus, ea

mihi de te narravit, hisque verbis animi tui siregias xii tutes atque laudes est persecutus, ut ad summam meam tuaeliberalitatis et humanitatis opinionem addi iam nihil posse Videatur. Equidem, quod me habiturus esses in memoria, quod Paulo ipsi nullo loco defuturus, et speravi antea, et

nunc re expertus sum. Sed quod tam studiose tamque amanter id esses facturus, vicit in hoc, ut Verum fatear, tua excellens bonitas exspectationem meam. Itaque quomodo

tibi agam gratias nescio: cuperem equidem res ei re et digno et debitas. Sed hoc etiam fuerit praestantis animi tui, Scire promereri, de altero quantum tibi reddi non possit. Ego ero non tam fortunae, neque opum praemiis et honoribus, quam ista comitate naturae, et significatione amoris, sic Obligor, ut nullum sit vinculum ad me devinciendum polentius. Vu0 quando iam tibi ita obstrictus sum, ut solvi eo amplius nec possim , nec Velim: sic debes de me existimare, nullius tibi animum, nullius studium, nullius Observantiam aeque esse Paratam ut meam. Et quoniam in gratia referenda nihil tibi possum de me polliceri, quod copiarum et ΟΡum Sit, quibus tu pro tua et maiorum tuorum amplitudine ac digestate honestissime abundas, ego minus etiam quam mediocribus contentus Vivo: id quod in me est, quoque solent Viri magni, et praecellentes ab amicis tenuioribus contenti esse, p0lliceor tibi et recipio, si ea digna fuerint studia quorum testimonio Virtuti honos habeatuD, gratiam me tibi aliquam in illis, et veri amici sidem operamque navaturum. Parum hoc quidem, et cuius paene me pudeat. Sed tu qua magnitudine animi nostram spem de tuis ossiciis superasti, eadem Sum-

413쪽

J. Sadoleti epistolae. 593

Summam in nobis voluntatem referendae gratiae pro relata gratia accipies. Vale patrone noster, et nos tui studiosissimos tuo patrocinio semper tueare. Carpent. XVII. Calend.

In meo a Vobis digressu nescio quo pacto imago Omnium Vestrum summique imprimis Hegis, atque tua non SO-lum me discedentem prosecuta est, sed usqe adhuc in animo meo permansit: ac, ut se habet res, etiam permansura ridetur. Habet enim illa 1n me familiare sibi iam domicilium. Qu0d profecto evenit magnitudine quadam amoris, quo erga

VOS incensus sum. Jamdudum hoc quidem: etenim sat diu est quod mea et studia, et ossicia ad utrumque Vestrum colendum contuli. Sed mea haec voluntas etiam confirmatior facta est, posteaquam ego sum cum ambobus Vobis collocutus. Quo in congressu non tam potestas et amplitudo Vestra quae quamquam permagna est, alios tamen et habuit pares aliquando, et habitura est-, quam humanitas quae illi amplitudini maximo est Ornamento, et in qua Vos singulares eSse contenditis, fecit ut vos ego praecipue et colam et admirer. Itaque nil mirum si Vobis et amore et Observantia Sum a dictus, quorum alterum Virtuti vestrae iure ac merito potestati. Sed ego haec cogitans, quum animi mei studium et benevolentiam Vobis declarare cuperem, Vel potius ab amore ipso cogerer: ad Regem quidem non sum ausus, neque Sane conveniebat: ad te Vero, cuius mihi comitas magis est in

promptu, has dedi literas: nihil aliud postulans, nisi te,

illis interpretibus, quando coram non licet, et Salutare, et Venerari, et tibi memet ipsum in memoriam redigere: Petereque a te ut me in numero tuorum habere pergas. Hoc

quum mihi optatissimum est, tum virtutis proprium, et hu'

414쪽

594 P. Bembi epistolae.

manitatis et nobilitatis imprimis tuae. Vale. Carpentoracti,

V. Idus Julii, MDXXXΙΙΙ.Ep. XXVI. I. SADOLETUS JO. MATTHAEO GIBERTO, EPISCOPO VERONAE, S.

Iam diu est quum ego ad te nihil literarum dedi. Quod

accidit, non oblivione tui mea neque pigritia aut negligentia nostra: sed quod ipse meis occupationibus impeditus, dubitans de tuis, Veritus sum ne mea sedulitas forsitan tibi molesta esset, Si te a gravioribus et sanctioribus curis inanium lectione literarum avocasset. Etsi inanes numquam epistolae esse solent, quae, ut aliud nihil asserant, testes tamen sunt amoris et conserVatae Optimae voluntatis. Verum hoc testimonium neque, ut ego arbitror, tu a me desideras, neque ego abs te requiro. Satis enim nostra Vetus Constansque amicitia testimonii utrique nostrum praebet, esse nos inter nOSquales esse debemus: amicissimo animo videlicet et constantissima voluntate coniunctos. Ego iis proximis mensibus audivi impressos esse tua impensa et opera optimos auctoreSGraecos, quorum in sacris litoris interpretandis egregia doctrina est et auctoritas. Quo nuncio Valde Sane laetatu S Sum, animumque tuum pristinum recogno Vi propensum ad bene

merendum de artibus optimis. Quarum tamen princeps ista est quae ad Deum et ad veram felicitatem est directa. Hoc si ita sit - quod ego condido esse, fretus tua animi praestantia et liberalitate - peto a te, ut me certiorem facias: ut, Sive sit perfectum negotium , ipsis Voluminibus et libris : sive in eo ut perficiatur, spe propinqui commodi oblectare me possim. Nos hic commentarios in epistolam ad Romanos Scribimus, opusque dissicile et arduum ita tractamus, ut in eo praecipue laboremus, quo exstare possit tibi quod iampridem sumus polliciti. Obscuras anctipitesque sentcntias in ea epistola permultas nostra cura et diligentia dilucidiores fore.

415쪽

J. Sadoleti epistolae. 595

Magno in eam rem animo incumbimus, maiore etiam labore. Sed neque animus noster neque labor sine Dei ope quicquam potest. Ad eum igitur confugiendum est, Omnisque Verioris scientiae illuminatio ab eo uno poscenda ac flagitanda. De caetero, sat recte nos Volemus: tametsi ingraVeScente iam aetate appropinquantis senectutis incommoda incipimus praesentiscere. Sed illa feremus forti animo. Tua mihi curae est Valetudo: quam cupio prospera m atque bonam tibi perpetuo esse. Et quamquam dixi paulo ante, a neutro nostrum debere desiderari mutuum amoris et benevolentiae testimonium, quod illud utrique nostrum exploratum est: tamen, si quandoque ad me scripseris, deque tua

erga me Voluntate certiorem me feceris, numquam non ma-

imam capiam ex tuis literis voluptatem. Hoc si erit dissicile iΡSi, poteris idem per tuos. Omnis enim de te significatio et de statu tuo atque incolumitate, deque recordatione nostrae necessitudinis, semper mihi gratissima atque optatissima futura est. Vale, et nos dilige. Carpentoracti. VI. Cal. Novembris. MDXXXI.

Libros tuos accepi una cum literis: quorum utrum fuerit mihi gratius, constituere satis non possum. Nam et literae tuae benevolentiam, qua me complecteris, mihi declararunt : et libri virtutem animi tui, illam ipsam pristinam, quam ego antea in te cognovi: per quam tu ad illustrandas et in honorem prOVehendas Optimas artes semper fuisti propensus.

Ac reliqua quidem duo volumina Damasceni et Euthymii mihi grata: illud vero in Pauli epistolas Chrysostomi, peroptatum etiam fuit. Quid enim mihi accidere potuit Optatius, et rationibus meis magis accommodatum, quam quum in eadem me exerceam palaestra in qua tantus Vir tantopere insudavit, habere me eum et monitorem et magistrum, cuius

416쪽

506 J. Sadoleti epistolae.

doctrinae et auctoritatis neminem possit poenitere 2 Qui quum

in omnibus operibus suis, quae multa sunt, Vel paene dicamnnumerabilia, et fluens semper sit et dulcis, et sine labore cultus, sine deliciarum suspicione nitidus: tum vero in hoc opere ad ea Ornamenta orationis quae dixi, nescio quid plus gravitatis addidisse mihi visus est. Cui ego palmam in intelligendis ac enucleandis scripturis sanctis sine ulla dubitatione tribuo. Proximus huic mea sententia Augustinus: non ille quidem ingenio minor, nec ad scrutandum atque eXΡΟ-nendum minus diligens: sed Graecae linguae ignoratio , qua imperfecta Augustinus utebatur, vim in eo maximi ingenii, tamquam Virgultis et vepribus impeditam, aliquoties detinuit. Habeo igitur tibi, atque ago, pro isto tuo munere, et animo erga me, maximas gratias. In quo enim me hortaris ut in haec praeclara studia incumbam, benevolentiam tuam mihi ostendis: in quo Vero opitulare, etiam liberalitatem. Ego Vero magno animo Operam do ut quod Opus inchoax eram, id ad exitum perducatur. Sed totis his quatuor mensibus

Valetudine adversa a scribendo fui retardatus: nunc Valetudine recuperata, non committam ut ullum mihi tempus Vacuum a literis praetereat. Quod te multa deterreant quo minuS Susceptam istam provinciam optimorum auctorum in lucem edendorum Sustinere posse confidas: ego rem totam tuo iudicio examinandam relinquo : 1llud tamen confirmo, nihil fieri Ρ0Sse praeclarius, neque tuo nomini honorificentius. Meas epistolas tibi semper gratas accidere laetor daboque Operam posthac ut et ad te saepius et liberiore animo scribam. Vale,

et nos dilige. Carpent. III. Maii. MDXXXII.

Ep. XXVIII J. SADOLE PUS BONIFACIO A MERBACHIO, BASILIENSI

Legi tuas literas, plenas benevolentiae et ossicii: in quibus quod merita mea erga te tantopere commemoras, facis

417쪽

J. Sadoleti epistolae. 597

tu quidem abundantia amoris. Nam ego eiusmodi ossicia, quae similibus tui viris probis doctisque tribuuntur,. magis honestare eos qui tribuunt, quam eos quibus deferuntur, Semper arbitratus sum. Quamobrem, si quid egi tua causa

non tam mihi te gratias, quam me Occasioni agere Oportet Atque iitinam, qua in te Voluntate sum, tantum mihi dedisset fortuna facultatis, ut magna aliqua in re meum animum melius perspicere potuisses. Non te fefellisset opinio tua si quam de natura et moribus meis susceptam habes. Εtenim quum sim irtutis atque doctrinae plane studiosissimus, teque utraque earum plurimum Valere perspexissem: iam ex eo tempore quo te primum A venione cognoVi, amavi te perpetuo postea, nihilque non tua causa mihi faciendum esse duxi: neque me meae semel susceptae in te benevolentiae umquam poenituit. Nunc Vero, quum te OStendaS tam memO-xem, tamque gratum, humanissimisque VerbiS Omne tuum studium mihi deseras, etiam amantius absentem studiosiusque

complector. Quid enim faceres, si aliquo magno beneficio

a me eSSeS Ornatus, quum Pro tam par Va re, tam magnam

mihi debere gratiam prae te feras 8 Omnino omnes habeo causas diligendi tui. Quapropter velim hoc tibi persuadeas, paucos te habere, de quibus tibi seque ac de me polliceri

possis. Sed haec factis libentius praestabo quam Verbis. Ιrenaei librum accepi, quod sane mihi iucundum munus fuit: gaudeoque, ea quae diu abscondita fuerunt, nostra aetate potissimum luci esse reddita. Ego assiduus in literis sum : cudo etiam nescio quid, quod si confecero ex sententia, erit aliquid, credo, ad verae pietatis studia profectum. Sed incredibilis in me est tarditas: in quo ego soleo graSanum nOStrum maxime admirari, eiusque ingenii vim, et orationis suspicere copiam. Cui tu plurimam salutem dic, tametsi eius quoque literis ipse rescribo. Vale mi Amerbachi, et nos dilige, omnesque istic Viros doctos, qui recte pieque Sentiunt, meis verbis saluta. Carpent. XI. Calend. Decembr. MDXXVII.

419쪽

ANTONII PALEARII

NONNULLOBUM ALIORUM,

QUI SUNT V. CL.

SEARCH

MENU NAVIGATION