Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

EPISTOLARUM LIBER I.

Ego sane graviter et moleste tuli discessum tuum. Neque vero tu, licet me sortior videri velles, lacrimo tenere potuisti: sicliti neque ego dissimulare diu dolorem. Vetus amicitia, similitudo studiorum, ingeniorum nostrorum facilitas , numquam profecto sivissent, ut sine lacrimis disiungeremur. Posteaquam a me discessisti, quantum potui, te oculis sum prosecutus. Soracte egressum, montes et Silvae texerunt: quum ad flumen descenderem, Caesar mihi noster cum magno comitatu factus est Obviam. Is , quo est splendore , qua est pietate, diligentissime commendavit me suis: iussit, ut, se absente, omnia mihi essent prompta es parata. Nihil illo heroe potest esse illustrius, nihil excogitari humanius. Deos quaeso, ut, quorum Vidi profectionem, eorum reditum laetissime videam. Quum in urbem rediissem, mira mihi ubique visa est solitudo. Domi erat Lucilla tua: quo animo, noli quaerere. Tristi scilicet: coenare noluit. Nunc mi- Sera angitur, nunc emergit amor. Nunc desiderium ferre non p0test. Quum iam advesperasceret, curavi, ut ad matrem deduceretur. Postridie eius diei, qui fuit III. Id. Sextil. Eugenia nutrix me conVenit, conquerens illam confici curis, Somnum capere non posse, cohorruisse etiam paulo ante lucem. Mirum ni , quum imbecilli sit natura et valetudine,

422쪽

40I A. Palearii epistolae.

istis animi perturbationibus in febrim incidit. Ad meas summas solicitudines haec etiam accedit. Eugubius medicus, qui te valde amat, sinullatque introductus est, dixit gravidam esse, et propterea magis amictari maerore. Ego puto anni

etiam tempore vexari bile, et maximis caloribuS - neque enim memini maiores fieri, ut tam modice edat, et parum Obdormiat : nam et ego superiorem noctem habui plenam molestiarum. Nihil opus erat tam multa scribere, nisi Veritus essem , ne, quum alii ad te Scripsissent, tu nilnus me amare inciperes: tum, ut id commonerem, si alii 'ad te scribant, non esse gra itatis, quam tu a puero praestitisti, ferre immOderatius aegritudinem mulierculae. Famae aliquando, mi Maure, est serviendum; etsi nemo est, quicum essem libentius, quam tecum: tamen tibi non sum auctor, ut tam cito ad nos redeas. Cave, ne Subito consilium capias: solet te, quum

temere aliquid fecisti , postea poenitere. Si me audies, dum

CoeSar abest, non modo nobis, sed te ipso tibi est carendum. Quum essem Obsignaturus epistolam, nutriX per puerum mihi ni inclavit, Lucillam meliuscule habere, desiderare tamen abs te aliquid literarum: quod ut facias, te Vehementer r0go. Maior illi levatio afferri nulla potest. Vale, Roma. Ep. ILLI DE M. Vigilantis hominis et industrii visae mihi sunt literae tuae,

plenae Omcii, suavitatis et amoris. Ecquando ego tibi gratiarum aliquam partem y Omnia, ut video, summa diligentia es consecutus, quae ad hon Oaxem et dignitatem meam pertinent. Tua erga me benevolentia utilis, et optata mihi fuit Semper: numquam Vero tam necessaria. Maiorem in dies, mi Maure, humanitatis et pietatis tuae capio fructum. Meam rem sic egisti, ut ipse tuam non ageres. Unum mihi restat ad omne decus, et solidum gaudium, ut te Videam, et Osculer. Me Verrucoso aut illud vasum eril, qu0d scribis, aut

423쪽

Libri L Epistola II.

non multo secus. Nonnihil periculi est in insidiosa blanditia.

Odi hominem: ne pie mehercule curo, si eius animum Offendam , si tuum non Osrendo: quamquam in iis literis, quibus mihi cogitationes tuas explicasti, semper te eum sic dilexisse dicebas, tamquam aliquando fuisses Osurus. Negas tamen nunc animo esse averso. Sed nae ego homo ineptus sum, qui commemorando Vel faciam, Vel augeam dolorem.

Fasciculus literarum, quem Repantii puero dederas, Lucillae est redditus: in eo, si quid ad me fuit, non est allatum.

Obsecro te, ne hic clames, neve SuccenseaS, neVe de negligentia accuses: nihil ego non sum expertuS Suadendo,

orando, ut fasciculum Repantius soIveret. Fuit hoc illi suspiciosum : numquam vidi hominem dissiciliorem. quod uullo neg0tio impetrare debebam, summis precibuS non Sum 3SSecutus. Nihil attinet omnia scribere. Tu, Si homo es, POSthac, nisi habueris fidelem tabellarium, ne quid epistolae credas, quod nolis rescivi. Argentum ex pensione paratum eSt: si vis, isthic poteris sumere a Cospiis. Collybus parvus Omnino est: satiusque id, quam duro anni tempore via longa

et deterrima cursare ad transpadanos. Nollem in re minima tamdiu penderes animi. Nam, etsi domesticas res impeditas Η0mae reliquisti, tantum profecimus, ut tuo commodo uti possis pecuniae permutatione. Rumor hic eSt, non satis tamen constans, et Sine auctore, iras esse inter Clementem pontificem et Carolum Caesarem; quod Regis amnitatem alter expetat, alter cum Gallis nullam Velit fieri coniunctionem. BO-nonienses propterea in armis esse dicuntur: Germani paratissimi ad certandum. Quod si est, periimus. Non Vides quanta tempestas impendeat 3 Noli exspectare dum confligant: ut ab omni pugna absis, maturrime abito. Mantuam Si perrexeris, nihil melius: nusquam eris tutius. Vale, Roma.

424쪽

Α. Palearii epistolae. Ep. III

EIDEM. Si quid mihi Accursius sui consilii impertici, faciam te

certiorem. Dormias in utram Vis aurem: Si non excidit, quod superioribus literis scripsi. Maximae curae mihi erit, ut ea faciam, quae te sciam Ielle: non tamen dubito, Verrucosum, hominem saluum et intemperantem, qui aeris alieni magnitudine pedem porta non esseri, tam odio tibi sore quam

mihi. Eum quoniam Vis tuos mimos Curare, faciam, ut ii 1-bes: nutus mihi tuus fidem facit. Sed quem tu virum bonum dicas, non plane intelligo, nisi melius explicabis: vel, ut

ego coniecturam facio , tu omnia εἰρωνευόμενος. Id nisi est, poenitebit. Paucis 3 erbis praestiti, quod debeo pro amicitia. Si possem coroni, non te epistolis obtunderem. Est Omnino miserum, bona eorum, qui nobis carissimi sunt, diripi videre. At miserius multo , amicorum consilia in eam partem non accipi, in quam, si acciperentur, Salva omnia eSSe POS-sent. Sed ut antea dixi, quodcunque tuum in ea re consilium erit , illud persequar. Tu si nimium me in commonendo fuisse dixeris, non laboro: malo in hoc desiderari modestiam meam, quam amorem requiri aut diligentiam. Nosti, qua in Osrensa sim apud Caesarem 8 miror, mihi nullas ea de re literas abs te datas. Consilia quorundam invidorum, e Vigilata malis cogitationibus , tandem eruperunt. Vtrae res ea

est 3 Parva, et quar a te dilui facile potest. Obiiciunt, esse apud me exemplum indicis cuiusdam bene longi, in Livii libros ex observaticine Cathan ei. Primum, qui potuit tam brevi volumen illud transscribi Z deinde , quod consilium Zopus est confusum, et dissipatum: in quo, nisi novus exudetur labor, nihil quisquam proficiet: auctorque potius laὐ- dandus est, quod primus in eam curam incubuerit, quam quod exacte incubuerit. Viuodsi eo accusamur, quod ex indicis inspectione secuti, et, ut illi dicunt, furati sumus ob-SeΓVandarum rerum rationem : tu vide iam, quam iniqui sinth0mines: antequam ii libri in manibus haberentur, absoluti

425쪽

Libri I. Epistola III. IV. 405

ΡΓΟΡe a me fuerant commentarii in orationes M. Tullii: non non mehercule, ut laudem alicui priri perem - nihil enim minus umquam cogitavi- sed quia magnis praemiis propositis Urgebar, ut tu scis, a viro amplissimo: cui si tam libenter meas Vigilias concessi, nescio qui tam ineptus sit, qui;n animum inducat , me appetivisse alienas. Mutius Vir est Optimus, et egregius civis Romanus; mira ita homine clementia, pietas, integritas. Eius Opera plurimum usi Sumus. IS non modo oratione, sed re etiam declaravit, nihil sibi videri illiberalius quam innocentem oppugnari. Itaque me Vir fortissimus defendit. Quid tum, inquit, si literarum studiosus hvitis modi exemplar habeat 3 fac esse, transcripserit: num id est sagitium facere 3 Tum patronus contumeliosus, et minax, quo Vultu 3 quo spiritu Θ Cavebo, inquit, meis, sine vadimonio non discedes: bibliotheca fuit apud te, pecuniam accepisti. Non sat scio, quid surripueris, quantum debeas: Vadare, et abi, quo Vis gentium. Haec quam visa fuerint indigna, quam tulerim graviter, nihil dico: tu si hic esses, disrumpereris: Cincius Phrygepara, summa humanitate , modestia, et nobilitate iuvenis, nulla in re defuit: ubi me in iis ongustiis esse vidit, ultro sati dedit, Haeccine praemia vigiliarum mearum 8 te sponsorem appello, lam insignem mihi fieri iniuriam 8 Caesare haec, inquies , invito omnia. Nihil m0ror, pro iis, ut emori possim 3 tot contumeliis onexatus ut Romae maneam 8 non faciam.

Nulli citius remittunt iram, quam qui subito excandescunt. Scripsi ad te Idibus multa iam nocte literas plenaS querelarum: mane Vix lucebat, quum iam suppoenituerat. Nam etsi irae, quibus ad scribendum fui' adductus, tam iustae erant, quam quae maxime: tamen, ne OS OTendam, omnia mihi toleranda facit, tibi non ignota quaedam pie-

426쪽

406 A. Palearii epistolae.

tas animi mei. Neque Vero me re alia magis deVin eri,s,

quam si curaveris, ut Caesar intelligat, quos in urbe reliquit, neque ingenue, neque liberaliter tractari a suis: quos ita tuli, ut nihil excogitari possit humanius. Quae dicta,

facta in me sunt, Omnino ex animo evulsa esse Volo: Si

meminero posthac. Dii mihi sint irati. Quod etsi iniurato

credidisses, . iura Vi tamen, ne si meas vitae rationes, quas mihi a puero institueram, nunc sequar, iracundia Perm0 eri me arbitreris: atque aliorsum, atque ego feci, accipi 3 Stu, aut alius quispiam. Mirum me desiderium tenet philosophiae, et corum studiorum, in quibus ante captum ab Hispanis urbem Romae sex annos consumpseram. Ea intermissa biennium , cupio revocare. Avaritia, quorum non licet dicere, sophistae nulli sunt Romae. Audio in Hetruria florere bonus artes. Nihil est, quin recta prosciscar Senas: nisi prius Perusiam, quod Ennius meus ibi est pro legato. Valde cupio hominem visere: nam me mUltum am3t, et philosophi non ignobiles Perusiae esse dicuntur. Quodsi inveteratam barbariem , qua facultatem illam respersere commentatores pseudolatini, hic non invenero, nusquami ero libentius: sin Orationis vitium oram hanc quoque occupa Vit, nihil mihi magis est in animo, quam transire ad transpadan OS tuos. . Patavii, Si Vera sunt, quae narrantur, ab Aristotele Graece scripta, ct Graece et Latino et ornate reddit

Lampridius, vir excellenti ingenio, et doctrina prope Singulari. Huius co mei consilii rationem pluribus i orbis reddidi, quod video fore sermones: Hui urbe abiit, hum levi tatem. Multi cavillabuntur, praesertim apud Caesarem, indignationem discessus fuisse in causam : nonnulli, me ipSum neScire, quid Velim. Quibus cupio tu hoc tempore respondeas: aliquando enim res ipsa loquetur, ubi in studiis acquiero. Curiam relinques igitur 3 inquies. Relinqvlim: quid enim tui Pius , quam nos tam firma aetate, Romae igna VOS, SP COI des, inexercitatos, in glorios sedere in otio 3 Summi philosophi, ut ad eorum peritiam aliquid accederet, tot barbarorum Ρrovincias pedibus obierunt: nos, ut in Sciliam exua-

427쪽

Lib Di Ι. Epistola V. 407

mus, pigebit insilire in equum, perlustrare Italiae partem Mihi quidem, si patrimonium amplum et copiosum Dii, dedissent, nihil fuisset prius, quam non modo Italiam, Gallias , Germaniam , ornatissimas Christianorum provincias visere : sed et Graeciam omnem, in qua prope nullus pes est, qui in Turcae non sit potestate. Hoc desiderium, neque leve , neque malum bonis videri debet. In tantis enim tenebris et studiorum, et rerum nostrarum, nulla peregrinatio Obscura et sordida esse potest iis, qui prudenti et sagaci sunt animo. Veluti , quum domi fumus est atque nidor, accusandi magis sunt, qui domi maneant, quam qui domo exeunt: Sic, ut lumen aliquod respiciant, laudi osse debet iuvenibus, quoquo proficiscantur: Vitio verti, si ve-

manserint. Atque utinam haec potius tecum coram, quam per literas. Non enim Vereor, ne aut tu in meam Sententiam Venires: aut Si curarem, Commonefaceres amice, fraterne Obiurgares. Sed pro re nata incommode omnia accidunt. Via non satis tuta est: et Fabius cursor per agrum Petrusinum eras, Vel summum perendie proficiscetur, cum

hoc ego eram iturus. Tu si quid ad me vis, Perusiam cura, ut literae perferantur. Vale, Roma.

Cave putes quicquam esse suaVius epistola tua, quam Perusiae XVI. Calend. Martias accepi. Miram in ea pietatem, humanitatem, benevolentiam perspexi. Nam, quod maleVolorum Obtrectationibus reiectis, et invidis postratis atque obtritis, me in Omnes partes defendendiam putas; quid hoc est, nisi pietas est 3 Humanitatem vero in ea re

agnoseo maximam, et Summam benevolentiam, quod tantum

mihi tribuis, quantum uni tibi ego Vere tribuere possum. Ain igitur, integer atque optime Mauro, placere tibi consilium meum Z Equidem, ut dicam tibi, etsi memoria tene-

428쪽

408 A. Palearii epistolae.

bam, semper te omnium bonarum artium perstudiosum fuisse: nonnihil tamen Verebar, ne consuetudine eorum, quibi is cum coniunctissime vivis, indigne fecisse viderer, quod eos non essem secutus, a quibus tu non potes recedere. Nunc, quum opinio tua ab exquisita ratione profecta, ea sit, quam decet esse hominis bene docti: hac comite, quoquo ivero, bene erit. Currentem hortaris tu, cui mehercule dignitas mea carior est, qdam mihi ipsi. Eam si in hoc discessu retinebimus, etsi caetera male Caderent, fortiter feram. Et a clypeus salvus est, aVelle Spiculum: quamquam omnia mihi secunda, certa et explorata polliceor, Si, quae rectissima sunt, sequar. Suspensus essem, si ex iis penderem, qui ad fortunae motum moventur. Circumspice omnia membra curiae: quid momento temporis non Videbis

fractum ac debilitatum Z quamdiu factum est, quod omnia eversa vidimus 3 Quamobrem Caesari probe et sapienter resp0ndisti , quum te vitae pudere dicebas, qui omnium meorum studiorum maxime conscius, in id, quod praeclare moliebar, numquam coniecisses oculos. Libenter ego amplectortalem humanitatem, quod, quum in te Omnia copiose sint,

quibus te ipsum pulcherrime tueri potes, et aliis exemplo

esse: me Patronum, custodem, praecursorem facis sententiae tuae. Discessum Vero meum, quod neque fronte neque vultu bellis seras, agnosco intimos sensus: amabo te, ne quid posthac tale audiam. His rumoribus nonnihil sum commotus. Nam etsi mihi animus sortis et praesens est, ut omnia subeam amore quodam literarum: non tamen ita ferreus et inhumanus sum, quin acerbitas quaedam doloris,

commemoratione eorum, a quibus a Vulsus Videor, non recrudescat. Qualem te epistola praebes, talem re esse oportet neque facere, ut mali the0logi: qui quum alios perpulchre ad fortiter beneque vivendum hortentur, ipsi mollissime vivunt. Quod in gratiam me apud Caesarem reposuisse

dicis , fecisti amanter: putas enim causam tuam Coniunctam cum mea. Sed nolo ego te omnia incommodo tuo facere.

De episcopo Gallo, ad quem scripsisti continuis diebus, ne-

429쪽

Libri I. Epistola VI. 400

minem tibi me esse amiciorem, habeo gratiam: sed homo ille in omni fortuna superbum se praebuit. Praedives est, fateor: sed is tam diligenter suum tenet, quam quivis faenerator. Sacerdotio est amplissimo praeditus: moveret me, Si sapientia, et pietate. Noli, obsecro, tu isto ingenio vir, de iis exspectare quid sentiam, quos in omni conditione miserrimos puto. Concludis enim opistolam hoc modo, polliceor Iibi

illum fore usui. Quid si non erit 3 non propterea vivemus 3

nae, si quotidianus congressus, et sermo tuus mirificus, quo carendum video, me non magis moveret: is mihi viderer, quem tu versiculo illo transverso appellas , O te heiatum,

qtii istam inis Viam. Sed iam lucet, et Apollonii puer

pulsat ostium: eccum recta ad me. Vale, Perusia.

Noli exspectare, dum ad te scribam, quid ista nobilitate iuveni et animi excellentia faciendum putem. Sermones nostri quotidiani, si non exciderunt, habes qui te admoneant: Sin, ut plane vel eor, Vel eorum oblitus es, Vel suasione alicuius mutasti sententiam: ego meis literis emcere non potero, ut ad nos venias: praesertim quum, ut audio, multum remiseris de studiis illis optimis, et, qui tibi minus fidele consilium dent, scire non possim. Nam, quod ad meaS unas atque alteras superioribus diebus ad te datas. Non responde-xis, non Prius miratus sum, quam Livii 4 noster ex urbe Venisset, sine literis tuis. Quem quum rogarem, si quid haberet de adventu, de quo quum Romae esset, tam multa Scribere solebat, et laudare praestans iudicium tuum: respondit, nihil mihi, quod antehac promiserat, se magnopere confirmare. Itane tandem nos, desiderio tui languentes, falsa spe ducis 3 et exspectatione facis pendere 3 Nae ego si unquam suspicatus fuissem, te sine me posse Vivere, Sic animum instituissem, ut, si te mihi esset carendum, non ita acerbu

430쪽

4io Α. Ρalearii epistolae.

serrem: et usu iam profecto confirmassem, ne tam Varie ainficerer. Quis me illis tuis pollicitationibus laetior 3 quis hoc

nuncio tristior 8 Nam, etsi Livius non asserat, neque tamen neget, te esse Venturum: ego facile, quod nolo, h0c credo.

Quid Θ non xenies igitur 3 ' Nisi me opinio fallit, non Venies : ita complexus es Voluptates istas urbis , ut ab eis non possis dives li. Quid enim aliud dicam 8 Domestica negotia fratres tui curarent, si velles, diligenter, honestissimi

et optimi viri: neque tam multa sunt, quin uno die explicari possint. Non accipio iam istam excusationem: tu si tibi cura est nostri, et existimationis et dignitatis tuae, ne committas, ut aequalium consiliis abducare. Rationum no- Sit Brum es particeps, auctor studiorum: quorum illi sunt hostes acerrimi. Est tuae ingenuitatis, magnitudinisque animi, cogitare, quo nos Promovetias, quid promiseris reminisci. Quum in Hetruriam Venimust, tantum pecuniae nobiscum attulimus, quantum tu liberalitate tua concessisti: si Venisses, nulla re egeremus. Obsecro, si sine te Patavium sit eundum, ne ab omnibus destituti videamur. Patrimonium tibi, quod Dii fortunent, amplum est, pusilla familia,

animus egregius, et rerum magnarum appetens. Quid tam divinum et coeleste, quam hominem rebus' omnibus iuvare quid tam Romanum, quam alere hospitem, et Veterem amicum quid tam tuum, quam excipere, et toto animo Complecti studiosos bonarum artium 8 Liberalitate tua nobis opus est, ut, quae tibi gratissima et iucundissima sunt studia, sequamur. Bibliotheca Graeca comparanda, Latini libri supplendi sunt. Latinorum magna est caritas, Graecorum mira

difficultas. Ad hoc te isto genere, istis opibus, isto ingenio natum, Puta, ut Per te sublevemur. Vale, Senis

SEARCH

MENU NAVIGATION