Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

Libri I. Epistola VII.

Quum in Hetruria essem, et inulta do indignissima eorum caede, qui cum Perusiae praefecto erant, rumor ipse perferret, ita animo sum assectus, ut me certo sciam numquam in maiore dolore fuisse versatum. Primum enim Ve- Titus Sum, ne Ennius, Vir unus Omnium integerrimus, et Sanctissimus, provinciae civili bello ardenti praeesset: qui quum iratos et immanes exsulum animos voluisset lenire, et udelissimorum hominum et sicariorum improborum manu S ERfugere non potuisset. Deinde memineram, illic esse M. fratrem, Virum sane bonum, et mihi amicissimum: quem in tanto furentis plaebeculae tumultu, quomodo in tuto esse Posset, non Videbam. Itaque quum multos dies in eo maerore iacuissem, renuntiatum est, te eo tempore, quo illa in agro Perusino gesta dicebantur , Romae fuisse. Quod quum maximam laetitiam attulisset, Vidererque permagno angore liberatus: ecce ad me ex Urbe lacrimarum et molestiae literae plenae, de egregiorum civium et tibi coniunctissimorum clade: quae mihi continuo cor exederunt. Quum igitur, ut Par erat, saepe ad te scribere StatuisSem, ut Consolationem aliquam meis literis adhiberem, nihil ego reperiebam quod iis contingit, qui animo fracto sunt ac debilitato quod non tristitiam magis - quam consolationem afferret. Itaque Veritus, ne, dum mederi dolori ellem, acerbissimi in animi sensum retractarem, a Scribendo me continui: tum quod arroganter ac temere me facere existimabam, Si Virum sapientem, qui consilio et auctoritate sua barbaras gentes' saepe fregit, patientia populos rebus novis StudenteS domuit, consolatione mea indigere duxissem: quem praesertim animo forti et pacato, cognoscerem abundare praeceptis sapientissimorum hominum. Quamobrem Commutata Tatione , qui consolatorias literas scripturus eram, gratulationem potius xolui scribere: quod commutata fortuna, Post

432쪽

4ia A. Palearii epistolae.

illas lacrimas, Arcis Adrianae praefectum publicis et multis

muneribus honestatum, ornatum, auctum te esse aeceperim.

Quibus, etsi te magni animi et magnae humanitatis Virum

pulcherrime secundam fortunam atque adversam serentem,

minime elatum intelligo : gaudeo tamen , quod iis Virtutis

γετιμῆς δόξης. Quae quoniam in illustri magnorum principum

conspectu posita est, non dubito maiorem in dies fieri accessionem fortunae et dignitatis tuae. Vale , Senis.

Ep. VIII. Λ. PALEARIUS CINCIO PHRYGΕΡΑΝΙ S. D.

O iucundissimum et optatissimum nuncium , O eXSpectatissimas mihi literas tua si quum de discessu ex Hetruria constituissem, et comites parati essent ad profectionem, ecee Fabius Cursor cum literis, quae me maxima laetitia extulerunt. Quid, inquies, igitur sine me 8 EnimVero Tecrudescebat dolor, quod sine te esset eundum: ipse mihi moram asserebam, et nectebam causam ex causa, ne quid ses inarem. Sed iam toedebat me vitae; quid hic facerem sine libris, sine sudario, sine linteo: Omnia praemiseram, ne in itinere opus mihi esset mulis Marianis. Quo magis erit tibi Videndum, ut haec nostra exspectatio ne plus Sit menstrua: tametsi tu ita scribis , ut prope nefas Sit de tuo adventu dubitare, tamen 'pungunt me dubitationes quaedam tuorum. Audi hominem amicissitare monentem, non me poenitebit SaePeium commonuisse: Ego nihil libi video esse Romae periculo vacuum. Incredibilis est invidia aequalium, qui iuvenem flο-rentem nobilitate, opibus, propinquis, amicis, ferre non POSSunt: discessum tuum in praesentia, ob id ipsum tibi utilem ob studia honestissimum puto: omnia hic erunt fidei, consilii, amovis plena: ubi te convenient omnes, Oderit nemo. Nam quod amicus n0ster lucem istam iactat,

433쪽

Libri I. Epistola VIII. 4 ib

alias res agit, ne te moveat: nunc aliud tempus est. Urbem

mi Cinci, Vides refertam peregrinis, in qua nulla civis Valde illustris industria esse potest, Peregrinatio, mihi crede, neque obscura, neque sordida est iis, qui absunt, vel studio militiae, vel desiderio literarum. Tuae prudentiae est, oblivisci quaedam hoc tempore, et, quae ab amantissimis tui

Proponuntur cogitare. Vives nobiscum, Vives cum studiosis bonarum artium: magnum fructum capies ex ConSuetudine aequalium, qui sunt magna animi humanitate temperati: incredibilem ex usu maiorum natu , summa doctrina et eruditione: ex studiis vero tuis tantam voluptatem, quAntam

Semper capere consuevisti: in hoc etiam maiorem, quod hic, quid agas, quo te oblectes, est praeterea nihil. Poetae, Oratores, philosophi non ignobiles Patavii habitant, et sapientia in unam urbem commigravit, veluti in aliquam domum in qua Pallas Omnes artes docet: neque ullus locus est, ubi melius tua illa inexhausta legendi et audiendi aviditas exsatiavi possit. De qua re scribo parcius , quod incredibilis solet esse festinatio adolescentium, quos desiderium coeperit alicinius rei. Tu, qui firmiore aetate ardes desiderio literarum, incitatione nostra non egere, sed aut adventare, aut prope adesse iam debes. De liberalitate et puomissis iis, suae ostendis, ago gratias: nihil ad tuum in me amorem addi posse video. Sed nihil est, quod nunc pectiniam cures. Quum lentius agere te Viderem, et ad meas literas non respondisse, Versuram feci: mandavi interea Pierigi familiari meo, u domum et praedia, quae sunt in Hernicis, Vendat. Si emptorem, quem putarat, non invenerit, faciat auctionem. Omnia mihi abiicienda sunt potius, quam deserenda philosophia. Venibunt servi, supellex, fundi, sedes, omnia: id, ut me absente percommode fieret, quum in maeessem, dedi cognitorem Corfinium. Obsecro te, ut sciribae Capitolini formulam mandati componant diligenter, eamque Corfinio ad te venienti des: sed fortasse ille, quod vereor, temporibus aestivis cum Ennio secessit in Fibreni insulam.

quod si est factum, amabo te incumbe in hanc rem, ut

434쪽

4i4 A. Palearii epistolae.

pro Corfinio sit Pterix: et cum his literis formula perferatur ad Cantelinos meos. Gregorium fratrum tuum humanissimum bene Valere gaudeo. De Hieronymo audimus, quae volumus: myum est, quantum in isto iuvene sit animi, splendoris et heroicae virtutis.. Rem honestissime transegit: oi meo

nomine gratulare, et dic plurimam salutem. Vale, Senis. Ep. IX.

Ego vero maxime vellem vobiscum esse: neque mihi quicquam est dulcius commemoratione ista patriae et desiderio meorum. Ea tamen cupido incessit adeundi exteras regiones, ut plane opiner, patria mihi sempor es Se Carendum, non modo ista, in qua natus sum, et quae Vel vestra Causa mihi est carissima: sed alia etiam quacunque, Si qua umquam futura est, quae me uxoris ac liberorum caritate de-Vinciat. Numquam mehercule audio, in Galliis et Germania florere bonas artes, quin cupiam evolare. 2uum Romadis CeSSissem superiore anno, Perusiam veni. Erat ibi tum pro legato amplissimus vir Ennius Philo nardus noster. Nolite quaercte, quam mihi ab illo omnia fuerint prompta et

Parata: quamdiu Perusiae fui, Voluit, ut essem apud se. Si Voluissem, impetraverat, ut cooptarer honorifice in collegium iuvenum Studiosorum : Operam , curam , diligentiam, auctoritatem suam mihi pollicitus, nulla in re defuit: numquam Vidi hominem meliorem, vel integritate vitae, vel Stud in iuvandi. At, quum barbarie scateret gymnasium illud, nihil mihi prius fuit, quam ut maturrime abirem. SenaSVeni VI. Calendas Novembris. Urbs est in amoenissimis collibus posita, fertilis, et copiosa Omnium rerum: insecta Partibus tamen , et factionibus prope enecta. Maxima ParS nobilitatis per vicos et pagos diffusa habitat, quae altrix ubique Solet esse liberalium artium : quamobrem Musis Veluti novem Pulsis et fugatis, nemini mirum videri debet, si

nulli assidui sunt philosophi, nulli oratores, nulli poetae in

435쪽

Libri 1. Epistola IX. 4ib

ivitate. Ingenia tamen Senensium sunt acria, atque acuta, sicut omnium Hetruscorum: mulieres egregia forma, iuvenes academiis excitatis oblectant sese scriptis vulgaribus:

felicitas illa linguae Thilscae hoc habet incommodi, ut avocet a Latina et Graeca , quae labore Sunt comparandae, qui unus est hostis acerrimus studiorum: quo si, ut minime multi attingant interiores literas. Aveo, discedere, incredibile desidelium me tenet philosophiae; sed nobilissimi homines adhue me retinent in Villis et pagis. Horum. magna est humanitas, summa liberalitas, regius prope spieudor. Nisi studiorum amore incenderer, nuSquam essem libentius.

Nam urbe Roma ab Hispanis copia et direpta, Latio exinanito , quid est ista provincia Spoliatius, ad quam me revocatis 3 quid nostris regulis egentius 3 Quod res facit,/ ut

saepissime cogitem, et Statuam de Vertendo solo. Huc accedit, non amica quaedam Voluntas aequalium nostrorum,

qui mihi a puero infestissimi fuerunt, adolescentes impuri, et scelerati: qui, ubi creverunt, nihil ipsis fuit inimicius,

quam ipsi fuerunt sibi. Ii, ut caetera Omittam, ausi sunt quod non queo sine lacrimis scribere- demoliri partem sς- pulcri matris meae, lectissimae feminae, eximia Virtute et pPO-bitate: cuius cineres utinam salvi sinit Vestrum nunc est, omnibus officiis amicitiae a vobis sancte et diligenter cultis et servatis , ΡPO mea PersPectissima Semper erga Vos benevolentia, si quae sunt reliquide meorum, colligere, et componere in urna: curabitur pecunia. Obsecro detis hoc pietati meae. Saxum ingens poni Volo cum his literis, in ea templi parte, in qua erat sepulCrum matris meae:

MATTHAEO PALEARIO, ET CLARAE JANAR ILLAE, OPTIMIS PARENTIBUS: ET ELISAE, FRANCISCAS, JANILLAE, PALEARIIS, SORORIBUS HO NESTISSIMIS: AONIUS PALEARIUS POSUIT MUTATO SOLO.

436쪽

A. Palearii epistolae.

De ea re bis ter ve scripsi ad Mariam materterae filiam' sed illa aut maerore impeditur, aut veretur dicere. Quicquid est, facite, ut sciam: ut, si forte aliquando rediero in gratiam cum Musis, consecrem meos omni genere monimentorum. Valete. Ep. X.

Accepi humanissimas literas tuas, quibus significas, te libenter relicta paterna donio meam emisse, si conditiones solutionis mihi probabuntur. Mandavi saepe iam Pavonio et Bono, hominibus meae erga te Voluntatis maxime Consciis, ut tibi dicerent, nihil mihi esse, quod ego meum magis putem, quam tuum: placent conditiones, mitto syngrapham. Corfinius, homo Officiosissimus, et peramanS tui, eu-rabit omnia diligenter. Volo tibi eam emptionem bene et feliciter evenire. In Vita mea nulla umquam maiori Voluptate sum affectus, quam ubi accepi , Velle te domi meae habitare. Quinque vis esse pensiones: sint Sane quinque. At

ego unam remitto, dono sextantem, caeteras etiam tuo commodo: id, si quis graviter seret, doleo. Nam ego primum id maxime vellem , ut omnes intelligerent, mihi te esse carissimum. Deinde, ut mei id gauderent: ex dodrante curabo sepulcrum fieri, ut, si quid illae meorum reliquiae sentiunt, ex hac re capiant voluptatem. Quid opus est de quibusdam tam multa affirmes 8 novi ego provinciales istos. Illud mihi consolationis loco pono, ubi ego domi esse non possum, tu ibi sis: ubi si essem, totos dies una essemus. An censes memoria me deposuisse, quum tantillus ad te deducebar a patre 3 qui incredibiliter laetari solebat, quod hominem comperisset, cui suos liberos tuto committere pos-Set. Tua mihi a puerilia Decessaria benevolentia fuit: humanitas istis profecto deest, qui te a me amari nolunt. Ego, cui plus quam tibi debeam, habeo neminem: prudenter ta-

437쪽

Libri I. Epistola XL 4i

men sacis, quod eorum invidiam vitas, qui tibi nescio quare Sint irati; sed animum tuum libera aliquando istis sollicitudinibus. Quod de amicis scribis, credo equidem; sentio hoc ipsum in me fieri: dici non potest, quam vobis in Vitus

caream. Nullus est dies, quo non ego VOS OmneS memoria et cogitatione complectar: neque est Verendum , quod tamdiu longe absum ab oculis vestris, ne aut Vos me, Vel ego VOS Propterea minus amare incipiam. Nulla amori nostro intercapedo, nulla absentia, nulla finem est allatura diuturnitas. Vale.

Ep. XI.

Quum exspectarem avidissime literas tuas, dederam enim meas ad te Idib. Maiis Hieronymo Beario, admonuit me Paccius noster, qui Venetiis Patavium naVicula advectus, cives Romanos officii causa convenerat, te meaS nullas PTOr-Sus accepisse: quod quidem molestum mihi fuit. Nam, etsi erant Scripta nostratibus verbis, nec iis ipsis oratoriis, quibus audio esse tuas: erant tamen plenae studii, beneVolentiae, et amoris erga te mei. Neque multum abfuit, quin ad te venirem: amicorum negotia, quibus beneficiorum magnitudine plurimum debebam , impediverunt. Eodem enim temΡ0re, quo Bononiam veneram, redditae mihi sunt illorum literae, quibus significabatur, in Hetruriam mihi esse maturrime redeundum. ita factum est, ut amicitiae et desiderio satisfacere non potuerim. Ego mi Masaee, quam tui,

quam tuorum omnium fuerim semper amantissimus, credo

tibi iam perspectum: quid sperem, arbitror te intelligere. Neque mihi est quicquam te carius, aut iucundius: Contraque ego me abs te amari credo, vel potius certo scio. Quod etsi aliqui aliter ad me detulerunt, adduci numquam P0tui, ut de te quicquam temere crederem. Si meum studium Semper fuit tuendae dignitatis tuae, quid erat, quod de me Sem-

438쪽

418 A. Palearii epistolae.

per non honorifice loquereris 3 Simiolos istos abige a te,

quos ego ex omni memoria Vitaque nostra evulsos volo.

Sunt hae pestes invidorum hominum, ut eorum neceSSitudines, quos iidem mores, patria studia coniunxerunt, leVissimis et improbissimis sermonibus conentur labefactare. Sed de his hactenus: numquam posthac obtundam. Tu Velim ad me crebrius scribas: et Lampridium, et Bembum, nostros, Prosperum et Scipionem, iuvenes florentissimos, atque Or- natissimos civitatis, salvere iubeas. Vale.

Ep. XII.

S. D. Tu me homo adiges ad infamiam. Itane mandata meil contemni ut, quod ego maxime velim, id minime fiat 3Mei peccati luo poenas. Stultus ego caeteros ex mea natura fingo: quod ipse non facerem, neminem facturum puto. Quid attinebat ab aliis consilium capere, ubi cognosSeS meum 8 Hetruriam praefero caeteris Italiae regionibus: si quando in studiis acquiero, in hac provincia ea pars M,bis deligenda est, quae aeris puritate praestet, et humanitate colonorum. Nam, post urberii direptam, bello Vastatis agris, fame absumtis populis, pestilentia oppidis exinanitis: quid est Latium, nisi campus, et aer, et solitudo mera 3 Cupio alienare bona paterna. - Domus honestata est successore novo;

de horto et fundis Corfinius transiget, dandum est aliquid Alexandro et Basilio: id nunc fiet. Supellex nobis erat lauta, bibliotheca non vulgaris: concedetur iis. Recepistimandatum , quod persequi debes diligenter. Si homo es ,

id est, si a me amari vis, ad meam Voluntatem accommoda tuam, consilium muta: id si tibi non est integrum, nescioquorSum res casura sit. Nihil minus Volo, quam ut ii, qui rebus meis spe et animo inhiabant, Omnia se assecutos Putent, etiam invito me. Si quid promisisti, nihil iam magnopere confirmes: abduc te sensim , finge te exspectare

439쪽

Libri I. Epistola XIII. 410

literas meas; commodissimum erit, sire infecta abieris. Ab-Surdum est, ut te omnia doceam: prudentia tua nobis Opus

est, ut id fiat, cuius causa isthuc te misimus. Quid Z hoc intellexin 8 Scripsi ad te Latine, quod Thusce non bene Scias : et quod arbitrer, Latine omnia dici significantius. Quum Romam veneris, Cincio Phrygepani dic plurimam

Salutem. Quantum ex literarum constantia intelligo, quas ad me dedit, precibus nostris et cohortatione non indiget. Vereor ego tamen adhuc, ne falsa lacrimula misere Vix vieXPPeSSa, Studiorum ardorem restinguat. Sed nos amicitiae satisfecimus: dedimus iuveni consilium quum fidele, tum salutare. Incende tamen, quantum potes, Verbis tuis. Cupio eum ab urbe abducere, sive ab hominum invidia: quae, ut umbra Corpus, Eic sequitur eos, qui habitant in oculis civium. Is mihi semper a pueritia spem attulit summae probitatis, et avitae virtutis. Valde a me amatur: Spero POSSeseri, ut tecum in Hetruriam veniat. Patavium proficiscemur VI. Calend. Octobris. De Laurentio Carolo, O Inalum

et acerbum nuncium t febri consumptus est. Quid ais 8 tam paucis diebus 8 Omnia sunt misera, atque afflicta. Quid eius matre fiet 8 quid sororibus infelicissimis 3 non queo coetera prae lacrimis.

Dii male isti faciant Luceio, qui tot ac tantas turbas fecit. Senas venit XI. Cal. Octobr. cum literis, quas ad te de maximis rebus scripseram; iis abalienare conatus est a me homines amplissima fortuna et auctoritate: quos ille mihi esse amicos moleste ferebat. Ardeo dolore et ira. Frater tuus contumeliose nos tractavit. Nam, quum tu Romae non esses, aperuit fasciculum literarum, in quo erant meae

ad te de rebus gestis in Censura, deque hominibus iis, qui admiratione stolidae Academiae in coelo sunt: qui si moveri

440쪽

4αο Α. Palearii epistolae.

Senatu possint, scripsi ad te saepe, nihil prius, neque fortius. Nosti caetera. Hae literae in manu sunt inimici mei: cuius opera, nihil dico. Homo niger, et confidens, neminem praetermisit eorum, qui iniuriosius nominabantur, quibus meas literas non ostenderit ac legerit. Sero per Cathaneum impetravi, ut ab illa mente desisteret. Commonuit enim Vir graVissimus, et, ut Video, CommoVit, non esse liberalis offletum hominis, cum amico sic agere, ut turpius nihil posset cum inimico. Adhuc enim mihi, dum ea moliretur, blandiebatur: et quum superiori nocte in aedes Bogini venisset, Salutem dixerat, dexteram porrexerat, columen existimationis meae. Sed inde , ut habeas quod in dolore etiam ridere Possis- non prius discessit, quam, ubi commode fieri potuit, me absente, evomuit Virus improbitatis. Obsecro te, ne tales homines posthac in amicitiam recipias. Sed tu sapiens ab eius consuetudine , ut audio, refugeras aliquot diebus ante, quam ex urbe discederet. Ea re, credo, ille commotus, quum Senas Venisset, veluti iubatus draco erecto capillo, oculis illis emissiliis ferri huc atque illuc, quaerere, si quem spiritu rabido ac Venenato posset asspergere. Federico Carteromacho iuveni modestissimo roganti, unde odium illud tam improvisum et repentinum 8 respondit, se in literis , quas circumferebat, non honorifice appellatum fuisse

a me. Quod quum ad M scripsissem, ne commoVerere SeΓ-mone levissimorum hominum, si quid aliter detulissent: cognorat, illis verbis se unum significari, praeterea neminem. Masaeo nostro humanissime petenti, ne mihi negotium facesseret: homo Ventosissimus respondit, se non mecum, Sed cum Bembis et Sadoletis avere pugnare. Agnoscis VetereS OS- tentationes 3 Eius literas ad te mitto ad Masaeum scriptas, ut scias, esse in contemnendo homine nonnullam gloriam. Ego nihil duco esse commodius , quam si de his rebus nihil amplius scribamus; perturbant enim hae contentiones animum meum. quicquid hoc simultatis est, cupio deponere. Fortassis illum nobis dies immutabit. Si quid interea garriet, non respondebo. Ita sum hoc tempore Otium et mu-

SEARCH

MENU NAVIGATION