Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

Lihili I. Epistola XIV. 421

sas complexus, ut ab eis divelli non possim. Mihi pergratum feceris, si de iis rebus nihil, mea causa, cum fratre iurgaris, nihil non mitissime dixeris. Satis erit, si, quum tibi tempus maturum videbitur, fraterne Ores atque ObsecreS: quoniam ego te amo, et tu me diligis, ut ipso quoque a nobis diligi et amari velit. Senis. Ep. XIV.

S. D. Mei amantiorem te putabam esse neminem : tam multa et magna, quamdiu Patavii fui, tua in me beneficia exstiterunt. Nunc Plane V Dreor, ne omnino ex animo tuo effluxerim: qui quum a me saepissime literas acceperis, tu ne schedulam quidem. Neque est, quod te purgare possis: quin prius, quam accusandus, negligentiae condemnandus sis. Qui isthinc Veniunt, aiunt omnes, te vidisse, salutasse otiam meo nomine: dixisse quoque, si quid velles scribere, desiderare sese tuas ad me literas perferre. Est apud vos Sans edonius meus, quem quum ad te proficisceretur, oravi curaret, ut quam diligentissime epistolas tuas ad me mitteret. Quid est igitur, quod excusationem ullam a te accipiam 8 si quando Patavium Venero, nihil est, mihi crede, quod te libera oratione possis defendere : praesertim quum tu illis ipsis diebus, quibus ego discedere Volebam, receperis, Velle te ad me quam saepissime scribere, et cum amicis nostris me quoque melicis tuis illustrare. Hoc si fecisses, caetera possem Perpeti: nihil enim ego umquam in gis desideravi, quam, ubi meis non possum, commendari divinis illis versibus tuis, quibus nihil est ornatius. Magni enim refert, scribi in libellis Lampridianis: quibus ego, si possem isthuc abs te impetrare, ad spem quandam immortalitatis raperer. Sed de his hactenus : non enim Vereor, ne non iis laudibus, quibus ignotos, et minime gratos homines

442쪽

4II A. Palearii epistolae.

ad coelum saepe extulisti, amicos et familiares tuos sis ornaturus. Ego , ut proxime ad te scripsi, cupio VI. Calend. Novemb. ex Hetruria decedere; miro enim desideri O me Vos assicitis ; exspecto tamen interea avidissimo literas tuas. Senis. Bembo et Lagaro salutem dic.

I p. XV. A. PALEARIUS PETRO BYMBO S. P. D. Etsi in omnibus literis, quas ad Lampridium dedi, scrip

tum ei At, me te absentem sic memoria colere, ut nihil fieri posset amantius: sic tui desiderio teneri, ut esse nihil possit ardentius: petiique ab eo maiorem in modum, ut aptissimis Verbis suis amorem erga te meum declararet: Subpudet tamen, me annum iam absentem nihil ad te literarum: quum praesertim mihi sim conscius, quanti ego semper dignitatem , auctoritatem , benevolentiam tuam fecerim, quam mirifice a pueritia ingenii tui suavitates et ornamenta amaverim. Quae res igitur a scribendo duae me vetardarunt, hae sunt. Sciebam, te inani literarum genere minime delectari; quid ego autem scribere poteram, quod non esset inanissimum prudentiae 3 an , quod ego te unice diligerem Tulisses, Credo, non moleste, pro tua linmanitate, si id ipsum scripsissem: et legisses, ut puto, perlibenter. At Vero, quid ego haec ad Beliabum , virum unum omnium graviSSimum et doctissimum 8 quem quum Patavii essem, officii causa

crebro convenire subverebar: quod nefas esse ducerem, scribentem divinitus historiam, et nostra haec tempora Sempiternae hominum memoriae consecrantem, inani et ieiuna

verborum volubilitate obtundere. Erat mihi praeterea in animo, quum primum domesticis quibusdam laboribus, et amicorum negotiis essem liberatus, ad vos redire. Quare percommode me facere arbitrabar, si eo tempore, ut OPi- nubar , brevi, ad te omnino non scriberem : ne, dum leniter sei re vellem, scribens desiderii tui ignem augerem.

443쪽

Quodsi ego putassem tamdiu a te abesse, numquam PTO-fecto com naisissem, ut, quum tam multi isthuc amici venirent, sive id factum probasses, Sive improbasses, tu sine meis literis esses: quas posthac si intellexero fore tibi non iniucundas, commutata ratione, utar hoc bono literarum, ut per literas avidissime, et quam . saepissime tecum loquar: ωαντασίαν spectris excitatis, te diligentissime colam, et observem. Vale, VIII. Calendas Januarias. Senis.

Ep. XVI.

Ex iis literis , quas proxime accepi, quod mihi num quam dubium suit, me abs te mirifice diligi, intellexi: et

cum Lampridio sum admiratus istam animi humanitatem, et suavitatem ingenii tui: cuius fructum, quum Patavii esses, capiebamus, dulcem quidem et optatum: eum qitum absentia tua amiserimus, nisi damnum crebris literis resarcias, molestissime feremus. Quamquam te ipsum potius, quam literas exspectabamus, tum, quod ita tu receperas: tum , quod satis constans rumor erat, quum haec scriberemus, Senenses esse in armis. Nihil habent studia ista tua et modestissimi mores commune cum factiosis: nihil isthic

est, quod te iam delectare possit, exclusis optimis Viris, quorum tu dignitatem oratione gravissima tueri potuisti. Viribus et arimis quid potes 8 Inter sicarios Versaris: quae mens , quod consilium in tanta licentia gladiorum 8 Ibi te, mihi crede, esse oportet, ubi sunt boni et docti viri: quum

praesertim domo exi Veris, consummandorum Studiorum gratia: et libri, quos de animorum immortalitate coepisti scribere, non modo postulent, sed flagitent, ut abs te aliquando absolvantur: reser te sis ad mansuetiores Musas et ad homines redi cupidissimos tui. Lampridius mecum est totos dies: valde eius consuetudine et convictu delector: qui quum

mihi integritate illa sua est iucundissimus, tum pietate in-

444쪽

A. Palearii epistolae.

credibili in amicos: nullus est dies, quin de te faciat mentionem plenissimam desiderii. Pangit aliquid Pindaricum: nolo omnia; quum Veneris, Opus apparebit. Tantum dico, si Properabis, multo maximam capies voluptatem. Quamobrem

Si nos amas, quantum Prosecto amas, ne Sinas diutius nos duci exspectatione. Historiam meam abs te avide exspectari video. Non potest ista in me laudando inductio animi et xoluntatis tuae mihi esse non iucundissima: iitinam id sit, quod dicist quicquid certe nobis otii est, in ea consumimus. Quae quum a te tantopere probetur, Vide, quantum tibi tribuam: adducor in eam spem, ut putem posse aliquid fieri studio et diligentia mea. Quod in scheda scribis de Vergerio, si quid sciam, te ut faciam certiorem: sic habeto,

hominem elegantem et urbanum esse Vergerium,. amantissimum mei, studiosissimum similium tui. Quaeris, ubi sit 8 mirum, ni in Germania est, apud Ferdinandum negem: cuitu quum libros illos dicaris, nescio, quid profeceris. Sunt hoc tempore, si ignoras, Occupatissimi Heges: nihilo tamen secius bono animo es. Si quid est, in quo Vergerius ossi- Cio , gratia, auctoritate usui esse possit, erit id tibi ab illo

unis meis literis Omne PYOmplum ac Paratum.

Ep. XVII. Λ. PALEARIUS IANO BENEDICTO LAMPHIDIO S. D.

Recentissimae literae tuae Socini puero datae periucundae inihi fuerunt: sunt enim totae litae elegantia, et perfusae eruditione , et Oiκονοριίαν habent longe diversam ab epistolis aliorum, quam ego hoc tempore sequar, ne abs te constitutam videar velle rescindere, et imitari ludimagistros, quibus si adolescentes in disciplinam tradantur, Omnia immutant , ut superiorum doctorum labor pereat. Dissimilis ista ratio scribendi sane mihi placet, et quia erudita, et quia varia est. Eruditio nemini molesta ost. nisi imperito, Varietas Omnes in omnibus rebus delectat, maxime autem in

445쪽

Libri I. Epistola XVIII. 4 et 5

eΡΙstola, ea utar aliquando: numquam enim putabo me male Operam Ρ0suisse, si te, quem omni studio sum complexus,

mihi proponam ad imitandum: noli putare, me quicquam malle, quam ut fiam simillimus tui. Asspergis tu epistolas Saepe Verbis et sententiis Graecis: Veniam quidem tibi dant Omnes Opinione eruditionis, et sapientiae. Ego si idem fecero, fortasse non ferat'. quid mihi acciderit, volo tibi Commemorare. Scripsi ad Masaeum superioribus proximis diebus isto modo, statim homo me suo chirographo PUPugit, et ad fratrem scribens Italice, risit, cui ego quum Thusce respondissem, non tulit, sed auctores laudavit Ubal- dinum et Delium, Ventosissimos homines, qui nunc Romae regnant. Ii, quum quotidie quasi senatum cogerent, et amiciS nostris porgerent esse molesti, iussi produci epistolas

ad Atticum, .n quibus Cicero id factitavit: quem quum intelligerent, quasi praedibus esse obstrictum, tacuerunt: Sed ego Omnia faciam intra modum. Cervinus quoque aiebat, literas nostras ἐλλυχνίων id melius, quam H ιαιδευσως amet is se, quantum libet in Papavere suo, Poemate obscoene Scripto, Versibus Vulgaribus solutis. Nam aliud scripsit nihil, me certe ae inulum non habebit: quid , inquies , Vulga

ολυχὶ μὲν ὁδος μύλα δ' ἐγγυθι ναiae, Sed in hoc sibi, non nobis

peccat: illud me magis movet, quod in extrema epistola scribis : AEOAιοι, v μιμα δη κρατεροωρῖνος, δενδρος ἐν ευνν. Vides, qui in quae asspirent 8 quod si teneant, nihil melius tum, atque olim: angurit me tuae querelae, sed ego idem sum passus: fato aliquo fieri arbitror, ut nihil tibi ad xersi contingat, quod me quoque non exerceat. Sacellum habet meo ruri propinquum, ambigebamus de finibus, κυμινοπρίστης pedem pluris fecit, quam me: agrestes immisit, limitem disturbavit, terminos convellit. Istisne fidem habeas 3 valeant cum suis, quibus nihil est satis. De concilio rumores magni. Quid futurum sit, nescimus. Polus legatus est Tridentum, Flaminius una proficiscitur, una Privius, et fortasse Carnesecius , animae, quales neque candidiores terra tulit; conveni heroas Florentiae.

446쪽

426 Α. Ρalearii epistolae.

Victorius nos amat, et amatur a nobis, totus est in rhetoricis Aristoteliis, commentarios scribit. Quid, quaeris 3 Veteres omnes, qui in iis aetatem consumpserunt Vel exsequat

Vel exsuperat. Duo sunt hoc tempore in Italia, qui in scribendo excellunt, hic, et Manutius: Pauli epistolae proxime accedunt ad Tullianas, quae Bembi et Sadoleti erant in admiratione, desitae sunt legi. Petri commentarii arculas Aristotelis aperuerunt, et, quae desperaveramus Latine dici Posse, dicta sunt Latine, et eleganter. Quod de Iovio rο-gas: Sellex satis belle historiam condit, in qua non modo Tes gestas, sed Mores et instituta, non modo regum, Sed prope omni uni gentium, et nationum prosequitur Suo quodam dicendi genere grandi, ac fuso et bene sonanti, a quo tamen Saepe abest castitas: tu vitae fortasse dicis, ego etiam orationis. Julius Camillus theatrum exaedificat magno sumptu: numquam fuit tanta conspiratio imperitorum, qui putant sine studio, ac labore Tulliane se posse scribere: ad signa Stellarum errantium capsulis dispositis schedulas describit: hoc scitum est, mi Lampridi. δνὴρ δ λογοδαίδαλος του Ἀρι- Grinnου λα όνει βλένους, καὶ του Μιδου ον ρους. rides 8 non iocor: grandem pecuniam ab his coegit, quibuscum eloquentiam pollicetur concubituram: ecquid aliud 3 nescio, quid sum Oblitus, ac Volui dicere: redii in memoriam. Verpa

iste tuus, non homo, sed truncus, quem ego in coelum extuli, numquam ad meas literas respondit: is nunc. cum T.

Antipato turpissime pepigisse dicitur: pro Nemesis, pro

Sancta Nemesisl nihil ei deesse video ad summiun dedecus: sed ego fortasse nimium σχεδιώςων: tu vale, et me, Ut Soles, ama, et istis nos crebro exhilara suavissimis literis tuis.

Nisi mihi conscius essem rectae atque constantis meae in te Voluntatis, pluribus tecum agerem, culpamque omnem

447쪽

Libri I. Epistola XVIII. 4a

in quotidianas occupationes reiicerem, quod me altera iam repist0la oppresserit, nec prioribus tuis literis responderim. Veruntamen , quum haec in novis potius coniunctionibus quaeri soleant, quam inveterata iam amicitia, qualis nostra est, desiderari, consulto praetermittam, veniamque ad lite-VaS tuas: quae quidem, quod Veterem tuum erga me amorem ac benevolentiam prae se serrent, quodque humanitatis et ossicii essent plenissimae, me mirifice delectarunt. Quod Vero in iisdem doleas, propterea quod ad fratrem scribens, in epistolam tuaim paulo liberius sim iocatus3 quae tota fere Graece scripta erat, quasi tuam mihi in eo genere eloquentiam ostentares: non parum mihi molestiae attulerunt. Nam quae, ObSecro, nostra haec erit amihitia Z si loquendi internos, ae 'familiariter iocandi libertatem sustuleris 3 Neque mehercule umquam his me tecum necessitudinis vinculis asstrictum putavi, quae ita levi de causa relaxari posse viderentur : quum nihil Omnino a me in carissimi atque optimi fratris literis . scriptum sit, quod boni cuiusquam animum potuisset ossendere. Quamobrem, mi Aoni, si me tui amantem, si gratum, si non in amicitia levem atque inconstantem putas, Velim ut ea, quae tu duriuscule accipere Visus es, in bonam partem accipias: quum non nisi ab optimo animo , tuique amicissimo profecta sint. .Quod scribis, Lampridium nostrum, atque omnes plane necessariOS meos, interdum mirari, me ita in scribendo negligentem essectum, et plane ab eo, qui isthic esse solebam, immutatum: nisi his omnibus et superioribus meis ad Barbarum literis aecuratissime respondissem, et omnium, qui ad Vos proficiscuntur testimoniis, Geriique nostri ista refelli ac refutari certo Scirem, me tecum in praesentia quam diligentissime expurgarem: quum multas, atque illas quidem probabiles habeam rationes, in quas taciturnitatis meae causas conferre possim: neque is sim, ut, quos semel in amicitiam meam receperim, atque illi mihi in amore ac benevolentia respondeant, eOS subito mutata voluntate amare desinam; sed de his hactenus. Qui Mauro, tuo nomine salutem annunciaret, neminem 3d-

448쪽

428 A. Palearii epistolae.

huc reperi. Calendis enim Augusti assidua molestissimaque febri correptus, paucis post diebus exstinctus est: maxima quidem ingenii sui spe, desiderioque amicis relicto. Haec sunt, quae ad epistolam tuam haberem. Tu, Velim, nihil de Vetere illa nostra benevolentia detractum Putes, meque amore illo tuo singulari ames. Interea Vero plurimam meo nomine Bembo salutem dices: gratiasque ages, quod mei memoriam tanta cum benevolentia et humanitate conserVet. Vale. Roma , tertio Nonas Martii.

Magnum mihi dolorem attulerunt literae tuae, in quibus

neque me aperte accusare immutatae erga te voluntatis audebas , neque assii mare constantis animi hominem. Nam,

etsi erant illae quidem totae dulcissimis Verbis scriptae, quibus tu mirifice abundas: ex iis tamen longe alium Sensum quendam eliciebam, - qui norim acumen ingenii tui. Quod nisi ab Achille fratre literas ad te datas aliquando scirem , de sermone, quem cum illo habeo quotidie, et admiratione Virtutis tuae, qua tu Deus mihi quidam videri soles: et a patre integerrimo et clarissimo Viro certiorem factum, de mea in vos omnes singulari benevolentia: dubitarem, te subvereri adhuc, me animo in te esse abalienato. Quod si ex re potius, quam ex iocis epistolae Thusce scriptae, quibus illa lingua est resertissima, diiudicaveris, invenies profecto sanctissima et firmissima esse vincula amori, mei. Semper enim existimaVi, amicitiam, quae et iisdem et Optimis studiis nata et alta esset, pulcherrime stantem, non posse re aliqua titubare. Quid autem in ea statuenda, Ornanda, augenda , a Patre tuo, optimo et sapientissimo Viro, proficisci potuit, quod ab illo

umquam praetermissum esse Videatur 3 quae Vero a fratre tuo, qui me Valde amat, et a me amatur suo merito plurimum, excogitari in diem possunt, quibus ille me tibi, et

449쪽

Libri I. Epistola XIX. 429

tuis omnibus non asstringat 3 Quare, quum tu amicitia et beneficiis tantum apud me possis, quantum Ρ-terea nemo: cave putes, te mihi quemquam fuisse, aut esse cariorem. Nam, quod ad literas attinet, quae a me Graece ad te scriptae dicebantur, scito, eo consilio esse factum, quod quum Patavii quasi Athenis esses, et earum literarum ineredibili studio tenereris, opinabar, te Graeca libentius, quam nostra

lecturum. Nam quid, Dii boni, in illis erat huidsmodi, in

quo tibi eloquentiam, quae mihi nulla umquam fuit, Ostentare potuissem 3 At nunc sic habeas: quum Romae Sis, nutilas a me nisi Latinas literas te esse accepturum. De Lampridio nostro puto te audivisse ex aliis, quanta cum laude proximis mensibus Demosthenis orationes nobis explicarit. Agebat enim Omnes illos Senatores, quos ille nominat, ip-

Sum Vero Demosthenem eo gestu, eo Vultu, ea VOciS conformatione Vehementem, plenum spiritus, plenum animi, Vocibus sonantem, ut fieri nihil posset pulchrius. Quam vellem nobiscum, mi Masaee, fuissest scio ego, te omnem istam urbis magnificentiam, et popularem gloriam, cum una Lampridii interpretatiuncula non fuisse collaturum. Vale. Patavit, Calend. Februar.

SEARCH

MENU NAVIGATION