Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

AONII PALEARII VERULANI

EPISTOLARUM LIBER II.

Quum superioribus annis in Hetruria essem , et mihi renunciaretur, te, quicum ego tam libenter Viverem, quam cum Diis immortalibus, Verulis eo tempore fuisse: sic animo Sum assectus, ut nullas umquam a fortuna mihi iniurias putarim factas esse maiores. Audiebam enim te, summa

dignitate et sapientia Virum, Hieronymi, civis et amicissimi mei diversoriolum sane pusillum non contempsisse: hominum Vero illorum ita sermonibus fuisse oblectatum, ut nihil seri potuisset humanius. Quo quum ego post aliquot menses rediissem , et praeclare multi de tua Virtute, qua nihil est uberius, praedicarent, et acclamarent, Hiccine erat ille 8 quem Leo, quem Clemens, quem docti omnes 3 refricabant mihi

desiderium tui: itaque fuit semper meus in te amor et ObserVantia quaedam singularis. Quamobrem non est, quod mirere, Si, quum in ea quaestione, quae de animorum immortalitate , essem satis implicatus, et pleraque e media philosophia mihi essent petenda: Veritus, ne in aliquorum Voculas incurrerem, te eius sive artis, sive studii, sive disciplinae defensorem et propugnatorem egregium, mihi amicissime non dubitarim advocare. Nam, quum multa a te praeclare Scripta et perfecta sint, cave putes aliquid - excipio semper ea, quae de divinis rebus a te scripta sunt Phaedro

452쪽

A. Palearii epistolae.

tuo pulchrius potuisse excogitari: quod ex eo colligere licet, quod plurimis, fato nescio quo, amissis monimentis, quae laudati viri maiores nobis reliquerant, nihil seque ac hi libelli, fuerit desideratum: quibus ab eloquentiae deo M. Tullio philosophia collaudata et defensa esset. Neque Vero, mehercle , quicquam erat miseris perditisque temporibus magna facta iactura, quod magis fortissimo patrocinio indigere Videretur , quam philosophia , cui ornamenta omnia

misere essent detracta: quaeque olim in illustri doctorum hominum conspectu posita, iam locum, in quo consisteret, non haberet. Quo ego uno si te multis de causis non unice diligerem , sanctissime quidem colerem et Observarem: cuiuS mei in te amoris et benevolentiae testificandae causa curaVi hosce ipsos libellos meos, quales quales essent, per LbZarum tuum, doctissimum Virum, quo utor familiarissime, ad te mittendos: quum certo scirem, nihil in his esse ea industria , quae te magnopere delectare possit, persectum aut

elaboratum. Vale. III. Idus Febr. Patavio. Ep. II.

Etsi ea tua est humanitas, ut tantam in altero tanta dignitate Viro vix reperias: Patavio tamen discedens, epistolam meam ad te non sine Lagari tui literis volui mittere: non quod iis admodum egere me arbitrarer, sed quod ille ultro polliceretur, aperturum se mihi fores benevolentiae tuae: nolui ego aspernari boni Viri meique studiosissimi ossicium. Erant cum iis libelli mei de animorum immortalitate: qui etsi digni non videbantur, ut a te homine doctissimo legerentur : putabam tamen, quum te amantissime in secundo libro appellarim, aliquid hoc ad amorem erga te meum declarandum posse attinere. Itaque quum illi ipsi ab Orgetorige mihi missi essent, et tabellarius Gallus quidam legati

453쪽

Libri IL Epistola II. 455

Regii istuc venire diceretur, et temporis satis non haberem, ut eos legerem, misi ad te non emendatos: quos quum P0st aliquot dies legissem, deprehendi errata quaedam typographi culpa, quae me maximis molestiis assecerunt. Ea, quae sint, ex libellis his, quos ad Gryphium mittimus, cognOScere ΡΟ-teris: et illos ipsos, quos ad te miseram, emendare. Hoc animi angore, qui melius me liberare possit, quam Gryphius, novi neminem. Turpe enim mihi Videtur, in his, quae primum legenda nostris hominibus dedimus, posse multa desiderari. Itaque petii ab eo per literas, ut in re mihi tam

necessaria deesse nolit. Potest enim suo commodo, poematis nostrorum hominum, qui Christianas res scripserint, libellos nostros adiungere: quod ego me ConSecuturum Omnino non puto, nisi cum his fuerint aliquae literae tuae ad illum commendatitiae. Quamobrem , etsi a Viro uno omnium doctissimo et sanctissimo, quid quisque petat, est etiam atque etiam cogitandum: non tamen dubito id a te petere , quod mihi maxime est utile, maximeque necessarium: ut intelligat Gryphius , non deesse his libris patrocinium et gratiam tuam. Qua in re pluribus ego te orarem, nisi libellis ipsis ornandis aliquid te quoque praestare debere existimarem: non quod praeclarum sane aliquid habeant, sed quod sint illi qitidem testes amoris erga te mei. Vale. Senis.

Serius accepi literas tuas. Datae enim illae III. Idus Februarias, mihi medio ferme Maio sunt redditae: quibus per-Jectis, equidem Valde laetatus sum, cum tali ingenio, quale tuum mihi iam perspectum est, talem etiam animum erga me plenum amoris et desiderii coniunctum esse. Quid enim est rerum omnino omnium, quod mihi bonorum et doctorum bene, olentia videatur optabilius 8 Itaque quum epistolam tuam primo legissem, eaque mihi vehementer placuisset -

454쪽

454 A. Palearii epistolost.

est enim et suaviter et ornate , et peramanter Scripta ab illius statim lectione ad poema tuum me contuli, totumque perlegi triduo, singulis videlicet libris in singulos dies

collatis. De quo, ut tibi vere exponam, quod sentio, hoc iudicii feci, eorum qui in eo genere Voluerunt esse, Sane

quam pauc0S, et nostra et Superiore memoria, aeque eleganter scripsisse, atque te: eruditius certe neminem. In quo

mihi illud mirifice probatum est, quod haec tua scripta non accersitis fucosisque argumentis, neque quo magis poetica videantur, a vetusta illiusmodi Deorum fabulositate repetitis: sed sancta et Vera religione condita sunt. Ut, quemadmodum Vultus pacatus et constans in homine, bene assectae mentis, et probi animi est indicium: sic tua ista eximia erga Deum pietas, quod sese in tuis scriptis primam offert, nos cogit de te, deque omni sensu animi tui, excellenteque

doctrina praeclare existimare. Ac caetera quidem tuum Carmen mire mihi satisfecit. Video enim, quos imiteris : quid referre in tuis scriptis, et exprimere conere: tibique neque in eligendo iudicium, neque in conando fructum laboris tui

abesse intelligo. Perspicio etiam Verborum elegantiam, Sententiarum acumen, numerique apta et Varia compositione delector. Sunt enim ista omnia in te ita studio et cura elaborata, ut sint ubique nihilominus ingenii luminibus lita. Illud unum interdum, quamquam admodum raro, desidero, quod cupissem nonnulla a te disseri explanatius, quibus nunc percipiendis mens nostra aliquantulum laborat. Atque illa ne forte mihi Lucretianum modum dicendi opponas non Sunt ex eo genere, quod dissicultate rerum, quae tractantur , Suapte sΡOnte Obscurum prope necessario sit, in quo solet iusta esse scribentibus excusatio: sed e medio quaedam Sumpta, compressius abs te dicta sunt, quae dilatari et patere melius Voluissem : neque ea tamen tam multa, ut Pertimescas. Sed fortasse ut nodus robur, et ut naevus decus aliquando atque Ornatum pulchro corpori asserre solet: sic plerisque illa poterunt videri idcirco esse quaesita, quod cursus nostrae cogitationis , suentis in facilitate orationis, apte

455쪽

Libri II. Epistola III.

illis interdum tamquam salebris retinetur. Vu0d quidem ad Veras laudes egregie compositi carminis pertinet, totum tibi ita tribuo, ut lioc plane confirmem, nihil me his aliquot iam annis in eo genere editum legisse libentius. Itaque te iamne hortor quidem, ut, quo itinere instituisti, eodem porro pergas. Satis enim tibi incitamenti quum iudicium de te, exspectatioque hominum: tum fructus ille ingenii suavissimus, qui in pangendo maxime et in commentando percipitur, debet asset re : qui, etsi omnibus eruditis datus est, quum hi

aliquid ex sese procreant atque gignunt, uberior tamen adest poetis. Quamquam ego te non Ροetam magis, quam Oratorem esse statuo: cuius rei facio ex epistola tua coniecturam. Ea enim ita commode et concinniter scripta est, ut facile intelligam, te, utrum velis, et Suscipere et posse prae- Stare. De me Vero, quem tu tantopere in tuis scriptis Ornas , eoque honore assicis, quo maiore nemo assicere quemquam potest, quid dicam, Vix reperire mihi posse videor. Nam, si eas in me laudes agnoscam, quas tu mihi tribuis, timeo, ne arrogans: sin repudiem plane atque reiiciam, Vereor ne ingratus adversus te sim, quum de tuo iudicio ipse detraham, eo ipso, unde sim ornatus. Quamobrem, ut in dissicili eiugmodi causa, ad id me Vertam, quod meo Pudori maxime est consentaneum: ut tibi agam pro tua ista humanitate et erga me benevolentia gratias: meque tibi hoc nomine Obstrictum esse confitear. Quod facio equidem et libens facio: tibique persuasissimum esse cupio, te a me Singulariter amari, Vel ingenii et Virtutis et probitatis tuae causa, vel eius ossicii atque amoris, quo me ipse Prosequeris: Vel Quod eorum et temporum et hominum in tuis literis mentio facta est, quorum meam et memoriam, et erga illos benevolentiam , dies numquam delere oblivione ulla potest. Ut praeter id, quod tuo nomine tibi debeo, quantum etiam illos dilexi, totum in te persequar. Quo me in te animo esse, Si usus Venerit, re ipsa exΡeriundoque cognosces. Vale, Carpentoracti. VI. Cal. Iun.

456쪽

A. Palearii epistolae.

Ep. IV.

Λ. PALEARIUS PETRO MELLINO S. D.

Nisi me vel virtus tua, vel familiae dignitas saepe invitasset, ut magnopere desiderarem haberi aliquando in tuis :Vel hoc ipsum satis esse poterat, quod Ambrosius noster, quem iustis de causis valde amo, quotiescunque ad me Scribit - scribit autem fere quotidie- de praeclaro isto animi tui Sensu, et benevolentia quadam ingenua erga eruditos homines, iucunde et libenter mihi sane multa: quibus fit, ut diuturni mei desiderii igniculus in dies crescat, amemque te Pro ista animi tui praestantia, amore non mediocri, sed singulari quodam et incredibili: non 'quod ego in Viris doctis, quales

apud te semper sunt, numerari me umquam somniarim, in quod quidem non asspiro: sed quod eorum hominum sim tam studiosus, quam qui maxime : quo minus enim ingenio possum, huiusmodi mihi diligentiam subsidio comparavi,

ut eorum dicar studiosus, putemque ex eo bonum nomen posse me consequi. Nam , quum de sortissimis, et clarissimis viris, quibus civitas tua semper floruit, multa narrantur : nonnulla non modo de necessariis, sed de libertis servisque eorum dici necesse est, ita ut non minus hi, quam illi splendorem adepti, vulgo legantur. Quamobrem e OS Omnes colo, et Observo, qui animo isto tuo sunt in bonos et

doct0s Viros: qui quum perpauci fuerint, et sint tui similes perdiu nulli, eo a me amaris Vehementius: Vel tuaque hanc animi mei declarationem neque Vulgarem, neque Bdulationis nomine Susspectam existimes, cuius te plane hostem esse intelligo: sed recta ratione ortam, ad complectendam

istam animi tui nobilitatem. Qua fretus, scripsi ad te, non ut solet, qui novis amicitiis cupiat illigari, sed, qui sancin veteri optimi cuiusque necessitudine fuerit confirmatus: voluique potius desiderari Verecundiam meam, quae natura ipsa mihi tributa est: quam meam a me diligentiam requiri quod eam minus contulissem ad coniunctionem amoris ei game tui: praesertim quum Ambrosius ipse, et omnes, qui ist-

457쪽

Libri II. Epistola IV. 457

hinc Veniunt amici, significent, libellos meos de Animorum

immortalitate iecisse apud te fundamenta quaedam bene3 6lentiae, quod scilicet ob studiorum nostrorum similitudinem te Valde delectassent. Quod quum ab uno et item altero accepissem , sustuli ego manus. Visum enim mihi hoc non fortuitum , sed divinum. Itaque nihil est, quin te summa dignitate Virum, antiquis moribus, non Vulgari doctrina, toto animo amplectar: Oremque, ut, cuius fores a te ipso tam humaniter mihi apertae sunt, insinuatum penitus sinas me in ea benevolentia diutissime conquiescere. Vale. VIIL Calendas NovembriS.

Ep. V.

P. MELLINUS AONIO PALEARIO S. D.

Uter nostrum in expetenda et omni studio compassianda mutua inter nos coniunctione et benevolentia avidior fuerit, contenderem sane dubium : nisi in eo quod praeveneris, . te

facile superiorem per me ipse intelligam, et me praeVentum doleam non mediocriter. Nam quod ad reliquum attinet, nec tibi concedam libenter, neque nisi me amor fallit, errare in eo me aut decipi putem. Quum primum enim fragrantissimum tuarum Virtutum odorem sensi, iucundissimumque tuarum lucubrationum saporem, tanta Sum repente delectatione perfusus, et admiratione simul assectus, ut quem amem magis, magisque admirer, habeam neminem: quem aeque , ViX reperiam alterum. A me autem quid ad te tale 8 Virtute igitur, et diligentia superasti: amore autem et benevolentia , ignoscas velim, nihil est quod contendas. Quod

autem Ambrosius noster, mihi tum amnitate, tum longa consuetudine morumque integritate coniunctissimus, ad te de meo tuorum monumentorum iudicio praescripsit: fecit id quidem amice, ut solet: neque quicquam est de mea erga te Voluntate, meoque de te iudicio mentitus. In eo tamen mihi non satisfacio, quod non eo sum ingenio, non ea elo-

458쪽

438 A. Palearii epistolae.

quentia praeditus et eruditione, quae in te video esse illustria, ut iis qui tua nondum legerint, persuadere facile, aut digne

satis pro merito tuo, egregias laudes tuas Oratione exornare possim. Debeo tamen illis plurimum, qui ea inter nos iecerunt benex Olentiae Semina : quae eo uberiores fructus ferent,

quo melioribus iacta' principiis, meliore quotidie cultu , maturior eque industria excolentur. Illud igitur tibi amrmo, to apud me semper non eo solum honoris et amoris gradu futurum , quo olim apud priscos illos Romanos nostros habiti sunt illorum plurimi, quos et tu commemorasti, et viget illorum memoria sempiterna: sed et quid diuturna familiaritate arctissimaque consuetudine, Communique animorum ac studiorum ardore alti, educati, perfecto mox confirmati iudicio , sanctam inter se Vitae huius societatem tenent: ita, ut te non in amicitiam meam recens receptum Velim putes, sed tamquam in Veterem, non animorum alienatione, sed locorum

et incertae peregrinationis intervallo distractam, ex insperato revocatum: tibique non primas benevolentiae fores, sed amantissimi animi adyta esse reserata. Poteris itaque in posterum omnia tibi ipsi de mea fide, opera et observantia polliceri, quae ab amicissimo, tuique similium studiosissimo exspectari possunt. Haec dum scriberem, aderat una mecum Pierius meus, Vitalis item et Cursius, tui: qui praeter ea, quae de doctrina tua honorifice dicta sunt, multa de ingenii tui amoenitate, deque morum sua Vitate, et integritate Vitae praedicarunt: quae Omnia nostrae erga te benevolentiae cumulum, si

quo fieri pacto poterat, cumulatiorem reddidere. Vale, Romae. XIV. Calend. Decembris.

Quam Vellem, Cal. . Juniis Volaterris fuisses; delectasset enim te mirum in modum sermo Marii tui: homo scilicet cuivis tempori perurbanus. Antequam tuas literas legisset, ex-

459쪽

Libri II. Epistola VI. 459

ceperat me, atque antiquissimum hospitem familiae suae. Lecta vero epistola, a te peramanter Scripta, noli quaerere, quam e caritate, et animi propensione amicissime est complexus. Deinde percontatus de statu curiae, multa de patrui tui, sanctissimi viri, laudibus, deque amicorum suorum suaViSSimis moribus iucunde mihi narrabat. Post autem quum in horum temporum mentionem incidisset, sic libere detestari, Sic graviter conqueri, sic Christiane deplorare hominum ingenia : ut mihi liqueat, nihil illo episcopo hisce aliquot annis me vel vidisse, Vel audisse, quod commonuerit, aut Commoverit magis. Quum Vero de tui ingenii exspectatione aliqua a me Verissime referrentur, quantumque in studiis istis liberalibus profecisses, cumulavi senem omnibus laetitiis. Summa est enim exspectatio tui, tum quod id aetatis praeclaram eruditionem consecutus Videare: tum quod patruum habeas

clarissimum Virum, qui etsi nihil agit, nihil cogitat aliud, nisi quod ad Christum pertineat: elegantissimo tamen dicendi genere oblectatus, id quod nemini maiorum contigisse video,

mirifice semper eloquentiam cum sapientia coniunxit. Nam quo Sanctissimam facultatem acuti potius quam eruditi homines, in tenebras coniecerant, et in profundo abstruserant, ita ut sacris literis sempiterna prope nox offusa Videretur: eo

ille dignus est omni laude , cuius ope lupem in his respicere coeperimus. Dicam enim, ut soleo, libere, mi Paule: fuit aliquando vitiosum et captiosum hominum genus, qui aut

ostentationis aut quaestus causa Obduxerunt tenebras rebus clarissimis. Quodsi in philosophia tantum humana illa fecissent,

essent fortasse ferendi. At quum divinam istam, qua Vivimus, unde lucem haurimus, per quam ad Superos accedimus, magnis Voluminibus et contentiosis quaestionibus oppresserint:

probent, qui Velint, perquam boni certe non probant. Sunt aliqui etenim adhuc, qui veluti noctuae in latebris gestientes, luce oblata ingemiscunt: a quibus, ut inepti esse desinant,

non est requirendum. Ιis primus restitit patruus tuu Primusque docuit nostros homines, res sacras et Latine et distincte

et ornate dicere: qui nunc, quum ad Christianae Reipublicae

460쪽

gubernacula accesserit, Verentur boni studiorum illorum remissionem. Nam quae, malum, fatales rerum Omnium perturbationes subito confluxerunt 8 Jura divina, et instituta prima illa salutaria, quae maiores nostri summa observantia coli Voluerunt, ecquis non pervertit 8 Populi crudeli dominatu premuntur, boni temporum causa hiscere non audent. Christianae pietatis umbram fortasse tenemus , pietatem iamdiu nullam. Ardet Gallia belli quanta potest contentione, sinitimis exitiabili et calamitosa: Germania seditionibus De

turbata est, rerum novarum studiosissima: Italia incertis rumoribus servit, et levissimis auditionibus commota, maiores

Galliae et Hispaniae motus exspectat: Parthi, hostes Christiani

nominis sempiterni, terra marique exercitu comparato Venire

dicuntur. Tu ide iam, quibus negotiis distineatur patruus tuus, ad quos labores vocatus sit, quot illum impediant sollicitudines: ut quidem certe firmissima hominum opinio sit, in eo gradu collocatum prixatis studiis non posse Vacare, Sine maxima operae publicae iactura. Tibi igitur studia illa rese xantur: deditque Deus animum, ut, quae ille in CarpentOractis luce atque otio commentabatur, tu prosequare. Ad quae te ipse cohortari debes, curamque et cogitationem SuScipere dignissimam ingenio isto excellenti et industria tua. Vale, Senis III. Idus Junias. Ep. VlI.

Λ. PALEARIUS ENNIO PHILONARDO CARDINALI VERULANO S. D.

Neque humanitatis, neque sapientiae tuae Oblitus, qua ad Deos proxime accedis, rem diligentissime perpendendam facturus, nihil ad te literarum dedi. Quem enim melius con-Sulere potuissem , quam Virum sapientem, fortunae aeCessionibus probatum, sua virtute in altissimum locum ProVectum, et cuius praeterea semper in me beneficia singularia quaedam exstiterunt 8 Verum enim vero , quum domae superiore anno

SEARCH

MENU NAVIGATION