Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

Libri II. Epistola VII. 44i

fuissem, qui sat mihi visus sum in ea re cognovisse SenSum animi tui, subpudebat me, nunc etiam per literas quaerere eadem, quae ego coram ex te audivissem. Nam in sermonibus nostris quotidianis quum dixissem, me pertaesum iam temporum nostrorum, et nihil magis desiderare, quam Vere Christiane Vivere , et propterea urgeri Pauli dicto εἰ

sutilem, amrmabas: sed ex antiquissimis institutis, et Sanctissimis literarum monimentis repetitam. Quam ob rem quum in Hetruriam rediissem, et emissem Cecinianum, Λ. Cecinae Volaterrani scilicet villam, eius ipsius, cuius causam egit M. Tullius noster Arpinas ad Hecuperatores: facile me Vincipassus sum ab amicis, qui, ut ad uxorem animum appellerem , cohortabantur. Etenim haec ipse mecum recta reputabam via. Hem habeo hic neminem neque cognatum, neque amnem: quartum annum ago et triceSimum: nonnumquam minus belle habeo: Hetrusci mores placent. Quid

causae eSt, cur adolescentulam, optimis parentibus bene et pudice educatam, non ducam in uxorem 3 praesertim quum Cecinianum, quo aliquando remotum ab oculis populi ad scribendi studium conferre ego me statueram, si intra fines Collinos : Collini municipes me summis honoribus assecerint: Collinum oppidum placeat, quum loci salubritate, tum dedificiorum descriptione, tum hominum commercio non inuΓ-bano , tum quod Senensium civitati sit proximum, et a totius Hetruriae florentissima urbe non longe absit. Ilis de causis cessi amicorum precibus, qui a me id summa iam contentione emagitabant. Quod nisi me adhuc pungeret quasi aculeis pietas quaedam meorum, et mirum desiderium

tui, Viderer non inepte Vitae meae rationem instituisse. Nunc autem quum a te Summo et SapientisSimo Viro, quem Semper omni studio colui et observavi, tam longe absim: dispeream, si quid est, quod me Valde delectare possit. Des0roris meae silio qu0d scribis, equidem et cupio et debeo,

462쪽

442 A. Palearii epistolae.

at his eruditis temporibus, studia haec literarum non vulgarium incredibiles quosdam animorum motus, et celeritatem ingeniorum desiderant: quod quum in illo sint vel mediocria, valetudine etiam et natura infirmiore, cohortabar eum ad medicinae artem. Nam etsi medicum philosophiae non omnino

expertem eSSe Oportet, non tamen necesse est et fraecae et Latinae linguae abundare omnibus ornamentis, et in castitatem illam orationis incredibilem laborem insumere: seque atque Oratorem, poetam, et germanum philosophum, gloriae et laudis avidiorem. Sed quid ego ad te haec, inter magnos et eruditos Viros, omni tempore summa cum laude Versatum ZReliqua si qua sunt, scribam ad patruelem meum; ita tamen, ut intelligat, magnum apud me pondus habuisse commendationem tuam. Vale, Senis, Calend. Martiis.

Quum Superiore anno emissem villam, quae fuit A. Ce- cinae, in agro Volaterrano, cuperemque eam emptionem mihi bene et feliciter evenire, omnia prope assequi Visus sum: quod qui te diligentissime colit et observat, Lucam Volaterranum, qui fuit Episcopus Anagninus, comperi Vicinum: is omne tempus, qhod ab sacrorum confectione et divinis precationibus datur, partim in sanctissimis Theologiae studiis, inque iucundissima de cultura agri lectione consumit, oblectatque se mirum in modum in praediolo fructuoso et per- amoeno exornando: homo certe Christianus, publicis muneribus exercitus, ita ab ambitione abest, ut privata villula Vel

rusticana quicquam neget esse suavius: agricultura Vero nihil putat esse, quod hominem liberum magis delectare POS- it, nihil, in quo vir bonus possit esse felicior omni otio et tranquillitate. Quod quum ab illo saepe et ex animo dicuntur, Xenophontium illud ob agri cultionem de Cyro in men

463쪽

Libri II. Epistola VIII. 445

Φροχὰς γὰρ ἄν clxvρ εὐδαιμονεῖς. quare frequens sum in Ceciniano, ut loci amoenitate, et hominis bene docti, et tui amantissimi sermonibus perfruar. Is me saepe rogat, si quid de te acceperim. Sollicitus est enim, quod dixi, Vereri me, ne hoc labore itineris multorum dierum, si cum collegis profectus es, defatigere, quo minus Valens sis, quod Deus Prohibeat : praesertim, quum superiore an o aegrotaVeris, et purgationibus et vi morbi non esses satis firmus. Itaque amicissime mecum desiderat, ut bene Valeas : eaque de te perferantur, quae nos Volumus, et Omnes tui. Habet is negotium, in quo sperat bonos sibi non defuturos. Te vero, per quem rem transactam dicit, quia optimus es, adiutorem Singularem, et hoc ipso in negotio Optatum et perspectum profitetur: putatque Omnino tibi- suo nomine gratiaS agendas, quod omnibus iuveris. Causa huiusmodi est, ut Spes Omnis sit iii deprecatoribus, et commendatione bonorum. Abdica- vit sese homo episcopatu: dignitatem, auct0ritatemque, et caetera, quae ex eo consequi poterat, libentissime aliis concessit. Quae ex hoc ipso adpromissa sunt tenuia et exigua, Vellet sibi, non ut ex sponso, sed a summo Pontifice, ad cuius pedes sese abiicit, quasi condonari. Ea de re oraVit me, ut scriberem literas commendatitias, gnarus, qua te reVerentia et observatione colam: qua te in literarum et Virtutum Omnium excellentia, qua in fortunae accessionibus humanitate

esse praedicem: qua fretus, sperat has literas aliquod habituras apud te pondus. Itaque facio, quod ille petit, et lubens facio: eumque Virum bonum, et in primis Clix stianum, et tui amantissimum, tibi commendo. Vale. Ex Ceciniano,

III. Nonas Quintilis.

Ep. IX.

A. PALEARIUS LUCAE JOANNINO EPISCOPO S. D.

quum superioribus diebus me ad coenam inVitasses, quo melius et divinius, uti soles, coenaremu3, appositus est in se-

464쪽

444 Α. Palearii epistolae.

cunda mensa libellus de uxore ducenda. ' Quem quum avidissime legere coepissem, legati ineptissimi de re frumentaria

interturbaveruiit: neque mehercule memini Vidisse, aut audisse oppidanos loquaciores, et qui tantos spiritus in re tenui sibi sumant. Itaque abii cum stomacho in Cecinianum.

Quo quum pervenissem, legi diligentissime libellum, quem

mecum attuleram. De quo, quid sentiam, quoniam id petis, ut libere dicam, video primum, quod tu ipse mihi narrabas, in ea parte, quae inventio dicitur, summum iuvenis ingenium: in ea, quod dispositio appellatur, non vulgare iudicium:

Orationem deinde vehementem, quam ego mallem interdum paulo sedatiorem , et numeris quibusdam oratoriis potiusquam poeticis fluere, omnino puram et solutam: quod huic erat perfacile, siquidem verborum nitore mirifice delectatur, quod in Joviniano et Augustino desideres, qui de re hac eadem cumulatissime scripserunt: ita tamen, ut Theologos potius quam Oratores aut philos0phos, possis agnoscere. Quodsi Guidius tuus, et iam noster, ea argumenta adiunxisset, et Oratione illii strasset, quae ab illis adducuntur e scriptis, quae κανονι- appellantur, cave putes quicquam pulchrius PQ-tuisse excogitari. Etenim, quae ab illo ex poetarum et philosophorum monimentis repetita sunt, sic apte ornateque dicuntur, ut spes mihi iniecta sit, ab eodem iisdem Ornamentis atque luminibus genus hoc scriptionum, de coniugio, a Latinis theologis inculte horrideque tractatum posse Perpo liri. Ad hoc tu iuvenem tua dignitate et auctoritate, qua te colit et observat, c0hortari debes. Nam quod ex hoc libello augurari possum, non fallet opinionem tuam. Vale, ex Ceciniano. Ep. X.

A. PALEARIUS PETRO VICTORIO S. D.

M. Casalis, qui te mirifico diligit, ossicia luci inda mihi

Saepe fuerunt: ea vero multo iucundissima, quae ab illo pr0-

465쪽

Libri IL Epistola X. 445

secta sunt superioribus diebus. Quum enim Florentiae esset, salutavit te meo nomine, quem Ob praeclaram eruditionem Semper colui et Observavi. Idem rediens, tuis verbis mihi salutem dixit. Quo facto, eam quam exspectabam tenere occasionem Visus sum, ut ad te aliquid literarum darem, in quibus declararem amorem erga te meum. Multae enim sunt causae, quibus de causis ego te Valde amo. Primum , quod iis studiis excellas, quae me a pueritia magnopere delectarunt: deinde, quod Jano Lampridio et Marcello Cer-Vino, optimis viris et mei amantissimis uteris, ut audio, perfamiliariter: qui, quum de ingenii tui suavitatibus saepe mihi praedicarint sane multa , subpudet me antehac numquam ad te scripsisse: praesertim, quum tam Vicinus esses, ut facile meas literas quotidie posses acciper e, et ego tuas: quum item usu Venisset Venire ad te, qui abes iter unius

diei. Quod quidem aliquando faciam, ut expleam hoc desiderium, et quem virtute mihi amandum pro Posui, praesens Videam et agnoscam. Interea Velim me reponas in tuis, du-CASque in numero necessariorum, Vel coniunctissimorum:

existimesque nihil me putare iucundius literis tuis. Quae si aliquando ad me perferentur, erunt illae quidem allevationes sollicitudinum mearum : et fortasse essicient, ne a Studiis istis doctrinarum liberalium domesticis negotiis totus abducar: eritque Diis gratia, quod non Omnia male cadant: quod quum iamdiu absim a meis caris, Optimisque amiciS,

in Hetruria repererim non modo illarum artium bene peritum virum, Sed etiam amuentem Omni ornamento mansuetudinis et humanitatis. Vale. VIII. Calendas Januarias, ex municipio Collino. Ep. XI.

P. VICTORIUS AONIO PALEARIO S. D.

Fecit humaniter Casalis, qui te meo nomine, quemadmodum volebam, diligentissime salutavit: et est homo om-

466쪽

446 A. Palearii epistolae.

nium ossiciosissimus. Venit ad me ille domum, quum antea eum non cognoSSem: Statimque post ea Verba, quod Primus ille congressus requirere videbatur, honorificum de te sermonem habuit, et mihi suavissimum: multaque de humanitate, mansuetudine tua, morum denique elegantia exposuit. Ingenium enim et doctrina mihi, quemadmodum omnibus, qui ingenuis studiis delectantur, iampridem cognita erat: quae sane ille amore quodam tui, et studio inflammatus , ex animo faciebat, et uberrime ac Verissime facere poterat. Ego libenter et cum Voluptate audiebam; valde enim tuis laudibus delector. Benovatus est igitur in me amor, quo te antea plurimum prosequebar: Vel ut rectius loquar, ortus et repente excitatus. Antea enim te

propter ingenii tui magnitudinem, et incredibilem' eruditionem, quae ex gravi illo tuo et plane divino poemate mihi

perspecta erant, tantummodo admirabar , quemadmodum debebam: amare non audebam. Nec enim facile poteram.

Est enim consuetudinis hoc Verbum, et eorum, qui aliquibus Vinculis inter se officiorum coniuncti sunt: si non familiaritatis, at Voluntatum saltem, et studiorum. POStquam Vero intellexi, te tanta benignitate praeditum esse, quantam mihi probus ille senex praedicavit, et a me non abhorrere sensi: mirificus quidam amor subito exortus est: quod nisi multis et molestissimis negotiis eo tempore impeditus fuissem, hoc etiam benevolentiae et liberalitatis tuae indicium tibi praeripuissem, nec sivissem me a te humanitate et benignitate vinci. Nec tamen me a te Victum esse hac in re moleste fero : quem facile in aliis etiam rebus a te vinci et superari posse scio, et gaudeo. Literae postea tuae humanissimae et elegantissimae, magnum cumulum amori illi iam

Suscepto attulerunt, et eum incredibiliter auxerunt: ut quae Plene morum tuorum eleg etiam et suavitatem mihi significarent, et aperte exponerent animi tui in me propensionem: quae magis ex naturae tuae bonitate quam ex meis ullis meritis orta est. Quare scias , te mihi carissimum esse: et Paucos esse, quos aeque ac te amem et observem. Quod si

467쪽

Libri II. Epistola XI. 447

aliqua mihi occasio dabitur, emciam prosecto studio ac diligentia mea, ut quem tu antea tantum propter amorem in me, ac Studia amicorum tuorum, optimorum quidem illo-Tum Virorum, ac doctissimorum amasti: meritis etiam et

ossiciis meis aliquantulum diligas. Quare nunc Sunt tuae Partes, ut mihi ostendas, quomodo ego huic desiderio meo ac debito erga te talis facere possim: et in nulla re, in qua tibi Opera mea utilis esse possit, labori meo pareas. Vale, et

me ama. XI. Calend. Februarias.

Ep. XII.

A. PALEARIUS PETRO VICTORIO S. D.

Etsi tua virtus me satis allicere potuit ad amandum: fecerunt tamen hoc literae cumulatius, in quibus inerat effigies humanitatis expressa, et quaedam animi tui imago non muta, quam mihi de te saepe Proposueram. Neque enim umquam dubitavi, si quando ad te scripsissem, accepturum me literas Victorio dignas: et tua si Opera uti contigisset, habere amicum paratum, et adiutorem singularem. Etenim viri hoc est in primis, qui in artium studiis liberalissimisque disciplinis optime versetur, non fallere opinionem studiosorum sui. At mehercules tale mihi de spectrum excitavi, etsi te numquam Viderim, ut aeque agnoscam, ac ea, quae oculis quotidie cerno: neque vero, licet absis, quicquam est mihi te praesentius: quod credo sit, quod praeter te

in Hetruria vix alterum habeo, in quo cum summa eruditione germanam eloquentiam Videam esse coniunctam. Nam ut multis multa concedamus, nonnulli in Dialecticis exercitati, Physica non ignorant: at in iis, Dii boni, quam nullus dicendi usus et ' exercitatio: sed bene saepe admista barbaries, et duritas incredibilis quaedam orationis. Multi sese ad sanctissimam disciplinam Theologorum conserunt, quae quo serius accepta est a Latinis hominibus, eo in hanc cu-

468쪽

448 A. Palearii epistolae.

ram erat magis incumbendum, ut illustraretur Verborum omni elegantia, et numeri et Sententiarum apta concinnitate, et

ornamentis illis oratoriis , quibus delectari primum, rapideinde, mox inflammari etiam animi possent: quorum quum ignari sint ii et expertes, abiiciunt se in tenebras, quas elarissimae facultati, acuti potius Sophistae, quam eruditi homines, multis seculis indignissime os fuderunt. Complures ad Iuris civilis scientiam uberem et dissipatam balbutientes accedunt, quorum mentis acies ita perstricta est, ut non Videant illos ipsos iurisconsultos, quos proxime ad Deos accedere, arbitrantur, castum et Atticum dicendi genus summa Industria fuisse secutos. Post hos irremerunt erudituli quidam, qui in verborum inani volubilitate et superstitione Omnia esse posita existimant: neque philosophiam, neque interiores literas umquam attingunt, quibus peream, Siquid est impudentius. Nam etsi eloquentia a laudatis viris merito Semper laudata est: nisi tamen societate quodam disciplinarum exornetur, in quarum ubertate pulcherrime ali tur, nihil ea ieiunius potest excogitari. Quamobrem Semper ego praestans ingenium, intelligensque iudicium tuum sum admiratus, quod utrumque sis perseque complexus, et dicendi scientiam et exquisitam doctrinam. Cuius utriusque desiderio flagrans, emi superiore anno A. Cecinae Villam, quae fuit in agro Volaterrano, ut libris comparatis in bibliothecam me abderem. Sed hoc ipsum aliter evenit. Nam quum municipes Collini angustos fines habeant, emi Cecinianum multo Carius quam aestimaram. Quare tametsi ea emptione bene emisse dicar, oppressus tame a ita sum aere alieno , ut quam ad studia literarum cineram, ea Villa maxime ab iis ipsis me avocet , atque abducat: a qua Perturbatione et sollicitudinum fluctibus si emersero umquam, Si quis Deus liberaverit, referam profecto, et re Vocabo me ad egregias istas artes tuas. Interea Cecinianum meum non e0ntemnas, quum loci salubritate, tum hominis tui amantissimi observantia. Collinum item oppidum pro diversorio tibi sit: quo, si quando res urbanae fecerint Satietatem,

469쪽

Libri II. Epistola XIL 449

euPSes, tamquam ad animi relaxationem. Fuit hic Philosophis mos , et oratoribus tuis, ut a civium Oculis aliquo interdum concederent. Neque illud obieceris, quod peramoenae Villae Vestrae suburbanae sint, quibuscum diversoriola nostra non sint conferenda. Villarum istarum magnificentiae nemo non cedet: Verum id ipsum, quod suburbanae sint, dixerim esse impedimento, ne tranquillitate et otio illo frui omnino liceat. Multi officii causa convenient, nonnulli sciscitaturi, quid agas, aliqui etiam ut infaceto et multo sermone obtundant: quae incommoda nihil est quod timeas in Ceciniano. Nisi illud fortasse, quod non spero, Vereare: quod homo ibi sit, qui a latere numquam discedet, avidissimus iucundissimae consuetudinis tuae. Vale, ex Ceciniano. IX. Calend. MartiaS.

Ep. XIII.

A. PALEABIUS FRANCISCO VERINO S. D.

Quum te Virum semper in philosophia, quae de natura

est, Summa cum laude Versatum cum Victorio nostro con-VeniSsem , et coenae tempus instaret, res sane difficilis et Perobscura in quaestionem Vocari a te coepta est: Ubi homines mortem obierint, quo eorum animi in statu sint, si cum corporibus non exstinguantur. Id ipsum προβλημα, dum in municipium redirem, mecum animo Volvens, et quid respondissem recogitans, texi epistolam, qualem Scribere possit non qui in philosophiae cella penuaria sit, sed homo tui studiosus et amantissimus, qui equo reVectus non prius domi assederit, quam ad te scripserit. Huius quaestionis explic tionem physice pertractari non posse dixeram , quam tu posse dicebas: et habere te aliquid iam, quod, si plusculum fuisset temporis, nos valde delectare potuisset. Dii

immortales: cur ego a te absum, Viro doctissimo 2 nae annum evolvens libros Omnes Peripateticorum, non facile observarim locos, quos tu mihi unius horae usura common-

470쪽

45o A. Palearii epistolae.

strare potuisses. Quos ut mihi aperias aliquando, quum plus erit otii, veniam ad te: non discessurus, nisi pertractata omni ista quaestione, quam ego ad physicum philosophum

spectare non .arbitrabar, quod de Animo, aut Anima, - rem enim eandem Latini iis vocibus saepe significant, - tamdiu POS- sit disseret e , quamdiu in plenae absolutaeque definitionis per

sinit de ea physicus cogitare: qui seque animi principatum

et motus quosdam celeres, et Vim quandam seiunctam ab his usitatis notisque naturis non potest nisi in Corpore Comprehendere atque illam ipsam praestantem, aeternamque mentem, quae principium est motionis, nisi in circulo atque Orbe, quem Mobile primum appellant. Quodsi eius , quod mο3 e-tur, considerationem sustuletis, eius quoque, qui moveat, agnitione Physicus omninu carebit: quod in eo perpendendo, quod movetur, eius omnis cogitatio sit posita et fixa, et

iis finibus contenta sit ea philosophiae pars, quae Physice

appellatur. Habent enim et artes ipsae cancellos et terminos, extra quos egredi non licet. Quare veluti neque ante hanc coeli pulchritudinem , cuius initium . quidam posuerunt, quis fuerit Deus, neque quis suturus sit post fatale mundi exitium , physicus proprie disputat: sic neque de anima, antequam in corpore sit, neque postquam e corpore abierit, si suis regionibus velit se continere, potest disputare. His ego adductus, in librorum meorum partitione dixi, me hac in re theologos summa industria fuisse secutum , qui mentos quasdam ab omni admistione corporis remotas ex disciplinae ratione contemplentur. Habent quidem et illi documenta et Signa, quibus collatis prodeant in aciem, et Pulcherrime pugnent: habent et suasiones gra es, et Sinceras, et dulces, quibus nihil est divinius, nihil ad motus facien-dOS GPtius: praesertim , quum propensi natura sint animi hominum ad eam scientiam, nihilque sit, quod iis pacem, consolationem, spem magis asperre Ροssit, quam haec una

SEARCH

MENU NAVIGATION