Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

Libri III. Epistola I. 46i

haur/mus, per quam ad superos accedimus, tenebraS incredibiles offuderunt. Quare quod meos innocentiae acerrimum te defensorem praestiteris, colo ego te et ObserVO Pro Ista pietate maiorem in modum: neque meriti, neque humanitatis tuae memoriam oblivio ulla umquam delebit. At Vero, quod in ea defensione hominem arrogantem, impurum, contumeliosum, hostem bonarum literarum, tam insolenter impunitate et licentia sese esserentem , tua graVitate represseris: spero ita complexuros istam animi bonitatem amicOS meos, optimos quidem Viros, et in iis studiis excellentes, in quibus tu cum laudo Semper eS VersatuS, ut magnam ex ea re Voluptatem capias: intelligasque Diis hominibusque acceptissimum fuisse beneficium tuum. Vale, ex

municipio Collino, ΙΙΙ. Non. Sextil. I p. II.

Α. PALEARIUS FRANCISCO CAMPANO S. D.

Etsi mecum ipse statueram, nihil omnino ad te scribere, nisi tale aliquid accidisset, in quo ego pro summis tuis in

me beneficiis et gratias agere, et amorem meum et ObSeΓ-vantiam erga te declarare potuissem: Veritus tamen, ne diuturna taciturnitate parum memor, et homo minime gratus viderer, fregi consilium meum. Nam neque obscuris, neque Vulgaribus abs te Officiis sum adiutus: animo praeterea adeo liberali atque ingenuo, ut, quicquid abs te prosectum sit, iucundissimum mihi multis iustissimisque de causis esse debeat. Etenim quum municipes nostri, de quibus omnia mihi large ac honorifico pollicebar, fefellissent Opinionem meam, et, qui assinitate coniunctissimi mihi esse

debebant, inhumaniter non modo me deseruissent, sed Oppugnassent etiam pro rabula et homine minime noto: ita a te sum defensus, ut effluere ex animo non possit magnitudo beneficii tui. Qua de re cum fratribus tuis, optimis illis quidem Viris, et mihi carissimis, saepe sum locutus, ut

482쪽

46α A. Palearii epistolae.

quasi per eos tibi gratias agerem. Apud municipes Vero ita laudibus extuli istam animi benignitatem, et in bonos propensionent: ut quivis intelligat, me nihil habere antiquius tua virtute: quam ita animo complector, ut nihil mihi

possit esse coniunctius. Neque Vero ego umquam Cognationum et propinquitatum Vinculis arctius astringi Vitum bonum debere putavi, quam iis ipsis, quod studiorum societate et similitudine, sanctissima et firmissima habentur. Fallit enim nos Saepe natura, et communio Sanguinis: cogitque ut eos interdum amemus, qui, si mentem adhiberemus in consilium, permagno nobis odio essent. At virtus fallere non potest, quae verissimarum et illustrium rerum perscrutatione' gravissimoque iudicio ita animos allicit, ut saepe eos mirifice diligamus, quos numquam Viderimus. quamobrem Si humanitatis et ingenii tui exspectatione te multum amabam: nunc, quum Veram et solidam benignitatem tuam sim in me

expertus , non facile dici potest , qui cumulus accesserit amori meo. Quodsi in te quoque colendo duo optimi Viri mihi socii comitesque adiuncti sunt, alter, qui philosophiae, alter qui eloquentiae laudibus excellit: quid est, quod ego

ex animo magis aut lubentius facere possim 2 atque mehercule si his curis umquam, quibus . ob aes alienum contractum maxime teneor, fuero liberatus, nulla mihi carior aut iucundior urbs futura est, in qua ego litae reliquum tempus traducam, quam florentissima isto, in qua Verinus, Victorius , Riccius et Campanus, mei amoris, studii, et pietatis magnis officiis inter se certant. Cuius si me compotem aliquando fortuna secerit: eritis vos mihi magni patroni. Quos ego si mea tenuitate imitari non queam: ero tamen et diligens et studiosus laudator Virtutum Vestrarum. Senis, Pridie Nonas Septembris.

483쪽

' Libri IIL Epistola III. 465

Ep. III.

FAUSTUS BELLANTES A. PALEARIO S. D.

Quod in discessu tuo ex Hetruria tam Peramanter rogaras, ne literarum studia intermitterem : facerem diligenter, si possem sine te praeclari aliquid exquirere industria mea. Verum enimvero postquam in urbem profectus es, ita nescio quo modo animus meus torpuit, ut difficillimum mihi fuerit scribere epistolam hanc, quam ad te mitto. Nam si animantia quaedam, in quibus ratio nulla est, quum ab aliis deseruntur, desideri O VOcem aliquam emittunt, qua significent. se aegre ferre discessum eorum, quibus Cum vixerint: - quo animo putas me tulisse discessum tuum 8 Ommitto, quod pater meus, Vir optimus et graVissimus, te semper maximi socerit, et tu illum sic amaveris, ut magis praeterea neminem. Quid dicam de benevolentia tua in me, et fratrem, in meos, Vel potius nostros universos Z Quamobrem mihi molestissimum est, quod animo te audio esse prope abalienato , quod sermonibus quorundam sis Ossensus. Qua in re te Oratum Velim Pro amore tuo in me fraterno, ne culpa levissimorum hominum ita moveare, ut memoria deponas, quantam exspectationem de te habuerit pater meus

quam ego te semper dilexerim in fratris germani loco. Veniat tibi in mentem, quod tu mihi in discessu receperis, rediturum te ad nos post quindecim, aut summum , viginti dies. Quod ut facias, omnes nostri, et ego in primis, te Vehementer etiam atque etiam rogo. Vale, ex arce Areolae.

Ep. IV.

A. PALEARIUS FAUSTO BELLANTI S. D.

Ego vero et tuum animum in iis literis, quae mihi abs te proxime redditae sunt, Vidi: et cognovi dolorem, quem acceperis ex rumoribus, qui me in Vito, nescio quo auctore, ad Vos perlati sunt. Quantum suspicor, Cecilia, lo-

484쪽

464 A. Palearii epistolae.

quacissima mulier, permiscuit domum. Noli, obsecro, metam aut ingratum putare, aut immemorem beneficiorum: ut ad revocandum opus esse arbitrere literis tam humaniter scriptis, cum commemoratione etiam patris, fratris, et amoris erga me tui. Scilicet ad innumerabilia in me tuae familiae merita , hoc etiam accedere Oportebat, ut omnium tuorum nomine rogares. Apage te cum istac humanitate: qui

quum per te plurimum possis, Vis etiam per alios. Nihil mihi posthac erit molestius, quam, si intellexero te ita pudenter, ne dicam remisse agere cum eo, quem in fratris germani semper habuisti loco. Quod nisi ego suavitates ingenii tui nossem, ut, quos liberalitate et divitiis vincis, Omnibus modis Veiis Vincere: nonnihil de amicitia nostra fuisset detractum. Minus enim apud te me posSe putarem, quam olim putabam: et falsam esse opinionem, quam Semper habui, me te prorsus esse alterum. Quid enim, si usu Veniat, petere ausim: si tu a me tam timide, tam Verecunde omnia 3. An, si quorundam sermonibus sum Osfensus, abalienato erga Vos me animo esse decet 8 Non ignoro, quam mater tua, lectissima femina, et suavissimus frater, gravissime tulerit

mulierculae importunitatem. Qua in re illi ignosci debet,

quod et leVissima est omnium mulierum, et patre incerto nata, et pusilla serva, ingenua non est: cui si vir iurgantia Spere Verbis et Vultu, ut solet, Os aliquando contudisset, reddidisset prosecto humanitatem. Peto a te, si molesta eSSeperget, ut fabellas Thusce scriptas non impedias exire. Cupio enim quosdam et iampridem cupio, non tam ulcisci, quam Sanare: qui non prius inepti esse desinent, quam nominatim QVO-cati, Viderint se mucronestili obstrictos atque confossos. Sed

haec coram. De studiis Video, quid egeris : qua in re in primis tibi gratulor, quod tantum per te ipse proficias, quantum Vix alii adiuti a multis et doctis Viris. Bene currentem video: Si incursu et iis virtutibus perstiteris, in quibus tu certe quidem id

aetatis mirum est quam excellas. O partum aureum matris tuae, quod tam necessario tempore te laboranti Reipublieae dediti pro qua, quoniam pater et avus emori Potuerunt

485쪽

ILibri III. Epistola IV. 465

proaVus certe mori Voluit: nihil est, quod omni cura in ea studia non incumbas, quae tibi patriae caritas Ostenderit, quibus aliquid opis afferre miserae pnssis, quae auxilium abs te et coaevis postulat: quoniam a senibus factiosis destituta , locum in quo conquiescat, non reperit. Quod nisi occidenti prope Caesar Occurrisset, non esset, quod aliquando curares. Nunc ille, diis bene iuvantibus, speciem restituit,

Succum et sanguinem hirudines antiquae hauserunt. Aera-Yium nullum est, Vectigalia etiam facta deteriora, λυκαινα omnino strigosa. Sed haec ex tuorum sermonibus melius,

Vel Optime omnium per te ipse intelliges. Qua in re illud te consolari debet, quod aequales habes summi ingenii summi que animi iuvenes, tam Heipublicae studiosos , tam tui similes, ut in haec tempora non incidisse , Sed Venisse videare. De reditu nihil habeo certi; faciam tamen quod mandas, ubi me explicaro. Nulli mihi prorsus equi erunt satis. Vale. Idibus Februariis, Romae. Ep. V.

FAUSTUS BELLANTES A. PALEARIO S. D. '

Etsi unis atque alteris literis abs te efflagitaram, ut quam primum ad nos redires: quod tui desiderio faciebam, qui

multis iustisque de causis nobis omnibus es carissimus: quum tamen interea aliqua res accidisset, quam ob rem Viderem in discrimine versari salutem tuam, mutavi consilium. XIII Calend. Martias ante lucem, Placidi pueri cum literis mihi praesto fuerunt: ex quibus intellexi magnos, motus, incredibilem conspirationem scelestissimorum hominum contra te esse factam. Visum est matri meae, et lectissimae feminae uxori tuae, ut ad te scriberem, ne te loco moveres, Sed Supersederes, dum hic nodus exsolvatur. Causam accusationis nescimus, nomina eorum, qui diem dixerunt, ignoramus: nam Placidi literae nihil horum significabant. Humor est, religionis calumnia esse concitatos homines primarios: ma-

486쪽

466 A. Palearii epistolae.

ter credit, Calones in te coniurasse, quod superstitioni nihil sis amicus, qua illi domum nostram exhauriebant. Neque id υπερβοDκῶς. Nam avia, cui avus et pater pecuniam

Omnem nostram Crediderant, ut nobis asservaret usque adfirmatam aetatem, decessit, quum neque teruncius eSSet reliqui: manticas satis grandes inVenimus dissutas, in quibus reconditae pecuniae vestigia apparebant. Nos Lignipodas, qui in aviae conclave quotidie cursabnt, Vocavimus in iudicium, in quo tu adfuisti nobis: nihil tamen profecimus. Nam et

turpissimum iussi irandum iurarunt: et ita sacris manus admoverunt , ac si habuissent illigneas. Haec omnia sciunt nos fecisse, fretos consilio tuo. Nihil est magnopere mirandum si tibi sunt irati. Haec mater. Ego Vero non negarim, aliquam partem incommodorum per hosce nebulones esse in- Vectam. At tantam rem homunculos potuisse moliri, non arbitror: altiores stirpes habet haec conspiratio. Sunt pestes hominum quaedam, alieno bono dolentium, qui quum alicui bene sit, sibi esse putant male; hi fronte et vultu alacri blande appellant, salutant libenter, iocantur sestive.

Clanculum si possunt nocere, cave malam rem : ubi timent, eorum perfidiam resciri posse accedunt ultro, purgant SeSe, conqueruntur. Hem, egone istuc conari queam 8 Ab hisce hominibus suspicatur Placidus, iacta fundamenta accuSationis. In Placidi sententiam facile eo, qui propter ingenii acumen omnia perspicit: adhuc tamen nescio, quid animus mihi praesagit. Me tuo a Senatoribus quibusdam, in quorum furores iam inde a causa salaria incidisti. Meministin' 8 Egidius, qui omnia, quae ad tuum honorem et dignitatem pertinent, curat diligenter: quantum potuit odorari, eo PerVenit, ut rem Videat non longe esse a subselliis. Quod Si verum est, iubeo te bene sperare: dabunt enim integritatis, religionis , pietatis tuae testimonium, viri quo robore, quibus radicibus, C. F. Sfondratus, et F. Crassus 3 qui duo Sunt pro centum milibus: quoniam Senatui populoque Senensi

acceptissimi, gratia et auctoritate plus possunt, quam caeteri omnes. Ego cras, summum perendie, Senas ibo: cum ami-

487쪽

Libri III. Epistola V 467

eis, propinquis, cognatis colloquar. Patronus, Si opus est, advocabitur: dabitur pecunia: eroque Omnibus rebus Vel vitae periculo ad te defendendum paratus. Antequam in arcem redeam, scribam omnino ad te. Tu interea, quoad potes,' elim tranquillitati animi servias, adversam fortunam recte feras: neque ipse tibi tu molestias addas, neque te amictes. Vale.

Post coenae tempus, quum ad sociim sederemus, redditus est mihi fasciculus literarum tuarum: quibus perlectis acquievi aliquantulum , sed animo plane non Sum confirmatus. Nam neque mihi dubium est, C. et Crassum fortissimos Viros non defuturos: sed ii non plus quam nosti, et

ne benigne quidem polliceri possunt. In quam hominum inscitiam inciderim, nolo te ignorare. Quum in senatu L. Auloetae literae de Illiciniensibus recitarentur, Cotta et Belides traducere mentes Senatorum alio nitebantur. Itaque quum in oppidanos sententiae severae et graVes dictae essent, et Vehementer laboraretur , praeter rem multa Belides de me. Quid quaeris 3 mera m0nstra. Cotta aSSerebat, me solvo, Vestigium religionis in civitate reliquum esse nullum: quod aliquando rogatus, quid primum esse crederem generi hominum a Deo datum, in quo salutem Collocare mortales possent 8 responderim, Chrissum ; quid secundum 8 Christum; quid tertium 8 Christiam. Tu Vide iam, in

quae tempora inciderimus. Nemo est inVentus, qui ausus sit in causa tam bona se patronum praestare. FranciSConius aderat, sed noluit in odia tam acerba incurrere. AberataVunculus tuus: sed, si adfuisset, non magna quidem spe

fuissemus: quod in tantis angustiis, dici non potest, quam sim ab illo desertus; etenim potuisset graVi Oratione vel Som

488쪽

468 A. Palearii epistolae.

reprimere, Vel retardare adversariorum impetus: praefectum Saerorum orare, Obsecrare, obtestari ob vicinitatem, et magnum usum, quem cum illo habet. Horum non modo

nihil fecit, sed ne studium quidem et operam suam mihi umquam est pollicitus: quod solent adumbrati etiam amici. Omnia, dum pater Vixit, ab eo mihi erant paratissima:

nunc, seu Vitio accessionis fortunae - quod omnes, dum egemus, SumuS humaniores - seu a Cecilia abductus, cuius ille Verba censet λογιον Ara θόχρηστον , a nostra consuetudine Te- fugit. Manus coniiuratorum permagna est, Pleb S accen83.

Ut quisque in nos acerbissime crudelissimeque loquitur, ita quam maxime pius habetur. Reiecta res Omnis est ad Arcesilaum, si verae sunt Placidi literae. Quid existimas ab eo proficisi posse, qui nobis numquam fuit amicus 3 qua cauSa, neScio. Malum erat, rem deferri ad senatum: nisi hoc peius, agi posse sine legibus, sine iudiciis, sine iure. Quae quum miserrima sint, Christus meus mihi spem facit, quem Sancte et auguste semper colui. Si impetrari potest, ut testes me praesente producantur: Vicimus: homines e mendacio compositi ardorem Vultus mei non ferent. Magnifice nimis tibi videor fortasse loqui. Si serent, Cu-Yabo ut imparati rursus testimonium dicant. Incredibilis est oblivio hominis mendacis. Sed numquam illi, mihi crede, se in conspectum dabunt; agent omnia subdole, concitabunt Odia, rumores SPargent: ut mulieres, pueri, servilia, si quando occurrant, inVOlent mihi in Oculos unguibus. Tu Velim, Senis esses: si sorte non es, tabellarii praesto essent, Placidum convenires. Ubi ubi tamen eris, quid agatur, quid actum sit, quid futurum etiam opinere, diligentissime ad me perscribas. Ego, si quid interea statuero, faciam te certiorem. Vale.

489쪽

Libri IIL Epistola VII.

Etsi dici non potest, quanto cum animi mei sensu ac dolore caraam rebus mihi carissimis: quamque abs te invitus absim, qui prope aeque dolendo consolari, et commentando admonere posses, quid in hac re agendum sit, tanta praesertim frequentia coniuratorum, qua nihil mihi in Hetruria tutum fore existimo: Masaeus tamen noster ita a molestiis conatur abducere, ut acerbitatem, quam ex significatione rerum indignissimarum accepi, melius feram. Et in ea urbe , in qua nihil est praeter hunc et Cincium, quod me delectare possit, tam lubens sum, quam in Ceciniano, et Aroola. Homo Omnium officiosissimus nihil eorum praeterit , quae Vel consolationem asserre, Vel adiumento esse Possunt. Et quoniam ab initio setatis me iis studiis fuisso deditum memoria tenet, quibus ipse magnam gloriam est consequiitus : historiam quandam, et illustrem explanationem rerum, qU3m ex notis numismatum antiquissimorum

collegit, mihi recitat. Ea quoniam puris et electis verbisCOmPOSita est, numerosa et multiplex, ita me delectat, ut saepe ad multam noctem lectionem producamus. Fructus Vero, quem ex liberalitate eius Viri capio, is est amplissimus : quod nihil omnino se habere putat, quod non Sit meum. Numismata mihi donavit: pecuniam, libros, liberalissime Omnia pollicetur. Haec ego ad te, quod erat in iis literis, quas Pasalius attulit: si taedet te tuorum Romanorum, redi obsecro ad nos. Sic habeto, virum egregium esse Masseum: num in tantis fortunae accessionibus quicquam de pristina voluntate remisit, aut immutavit 8 Est illud quidem Lampridii mei certissimum: Cum diis hoc habet vera

nobilitas, ut Vel secundis quantumvis rebus, neque tumeScat, neque caecutiat. Is me adhue humanissime retinet, gra-Viter se laturum ostendit discessum meum. Hernici tamen

eXSPectant: sed longa xia est, nec satis tuta. Algidi silva latrociniis infestior facta, Vallis montana obsessa dicitur,

490쪽

4 o A. Palearii episto Ide.

Columnii sunt in armis: nihil agam temere, non tam mea causa, quam quod tu ita iubes. Haec uxori meae, quae deme plus etiam, quam Op0rtet, Sollicita est, caVe dicas, ne ad metum hoc etiam. Nam, ut audio, miserrima est Omnium mulierum: quod ego cum fletu scribo. Fortiter enim ferre nequit fortunam nostram, et in lacrimis iacet totos dies et maerore conficitur: ea cogitat, quae fidelissima coniux, quae prudentissima femina, quae accidere POSSunt: ne acciderint , Dii adhuc prohibuerunt. Consolare eam Verbis meis, si in municipium Collinum profecta est, et Vos in castrum Maelianum ibitis. Obsecra matrem, ut eo divertat; si spes nulla melior erit, fingat aliquid saltem, ut e luctu miseram abstrahat. Nam, quod scribis de Arcesilao , cuiusmodi sit, non satis intelligo. Mitto ad te exemplum earum literarum, quibus Volaterrani sollicitati sunt. Is ut ab ea mente desistat 3 non credo. Navi si amicus est, quid ergo eius pueri Florentiae sunt 3 quid inimicitias exstinctas suscitat 3 Nihil homini deliberatius est, quam ut me, quaeun que ratione possit, evertat. Sed ego iam humana contemno : fortissimo animo sum, si quid adversi accidat, commendo tibi liberos meos: suscipe ac tuere pro tuis. Si Vixissem diutius , multa, mi Fauste, abs te in me ossicia proficisci

necesse erat. Ea omnia in eius liberos confer, qui ut fortunas tuas et patris dignitatem et Vitam tueretur, potentissimorum hominum inimicitias suscipere non extimuit: ut 3OSΡarVulos Servaret, patriam et Suos reliquit SOlum Vertit.

Liberos meos tibi commendo, mi Fauste: illudque meminexis, quod dico, non modo ut me imitere, sed ut Iliacas etiam. Quum pater tuus Pata3 io abiens , paucis ante diebus , quam moreretur, te et fratres mihi commendasset: sic eius verba haeserunt in animo, ut numquam exciderint: Sic inflammarunt, ut neque morte putem exstingui posse commendationem clarissimi Vilai. Vale. Pridie nonas Martias. Romae.

SEARCH

MENU NAVIGATION