Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

Ep. VIII. A. PALEARIUS PTERIGI GALLO FAMILIARI SUO

S. D. Vellem in meis gravissimis et molestissimis temporibus in Hetri tria esses. Joanelli quidam, faex populi Senensis, diem mihi dixerunt. Deus nos iuvet; nam inimiciores sunt Christo, quam Parthi. Possem ego Vitare periculum, Sed nolo: ne culpa aliqua subesse videatur. Iudicium non metuo, qui sum innocens: nec Vitae sum cupidus, flagrans infamia. Magna me Spes tenet, si contra turpissimos testes dicere POSSim, et accusatoribus respondere, ut huic invidiae finis aliquando reperiatur. Judex nobis futurus est antistes gra-Vissimus, F. Bandinus, frater Marii mei. Hominem mihi ob studia amicissimum a me prope abalienarunt furiae illae. Quod, ut intelligo ex literis hodie ex Hetruria allatis, adhuc ignorant, me Romae esse: quae res peropportune cadit. Sa- doletus, homo quum doctus tum Sanctus, Omnium meorum non modo studiorum, sed cogitationum maxime conscius, legatus in Galliam proficiscitur : permagni interest, ut eum conveniam Senis, quasi ex municipio Collino veniens. Iisdem literis significabatur, Florentiae sollicitari Veteres adversarios. Multa mihi uno tempore subeunda Sunt: Vereor, ne possim sustinere. Tua nunc mihi fide, diligentia Opus est.

Quare quum primum has legeris, para, accinge, expedi te, insili in equum, vola: tui amoris est, magnis itineribus contendere , ut ante etiam, quam fieri possit, me consequare. Ep. IX. EIDEM. Commodum in taberna Viterbiensi assederam, paulo ante noctem: quum Fabius cursor e Gallia Venit, mane in urbem iturus. Haud ab re duxi, ad te aliquid literarum dare. Nanquum coenati cubitum ivissemus in idem conclave, ille con-

492쪽

4 a Α. Ρalearii epistolae.

tinuo stertere coepit: ego Somnum capere non poteram. Legi diligentius eas literas, quas ex Hetruria superi0re die acceperam : cognovi consilium inimicorum. Nihil illis est deliberatius , quam ut uno iudicio Occupatum altero implicent, ne possim emergere. Quum Omnia cogitatione perlustrassem, nihil mihi visum est fieri posse prudentius, quam ante quam hostes sese moveant, intelligant Omnia a nobis teneri. Scripsi epistolam bene longam ad Thomam magistrum sacri palatii, quam ad te mitto cum his literis. Putabam enim fore, ut, quo tempore tu Coelimontana introires, Fabius Flaminia. Peto a te maiorem in modum, ne quam moram interponas, quinquam primum ad Bembum asseras fasciculum literarum. Cave facias, ut te pudor aliquis deterreat. Patavii saepe cum eo collocutus es: quid times 8 facta est Bembo accessio fortunae, non abscessio humanitatis. Omnia erunt ex sententia, si animus, si fides, si diligentia tua non deerit. Memineris , te SaeΡe , Praesente me, Deos Orasse, ut aliquid accideret, in quo ego tuam fidem et diligentiam cognoscerem : nullum fuit tempus, quo magis ego indiguerim Opera tua. Philο- nardi Romae sunt, eorum eximium et singulare studium est in defensione salutis et dignitatis meae; hos tu conveni quotidie ; Cincium quoque: nam iste nos Vere amat; caeterOS, quos non nosti, est omnino difficile ut convenias, ista pro sertim Virginali verecundia: in quam ego multa eram Scripturus, nisi me lucaerna defecisset. Ep. X.

A. PALEARIUS THOMAE MAGISTRO SACRI PALATII

S. P. D.

Nisi ego te summa probitate Virum ex iis illudibus, quae

de te pulcherrime perseruntur, cognitum haberem, ad bonorum iniurias ulciscendas, innocentiamque tuendam , tua Sponte Satis esse incitatum: numquam ego sic meis literis

confidissem, ut tua opera furiosissimi atque iniquissimi ho-

493쪽

Libri III. Epistola X. 47 5

minis, adversarii mei, non modo sustinere, Sed reprimere impetum me posse arbitrarer: praesertim, quum homo ille insaniens omnia intentarit, ad Omnium pedes se abiecerit, ut

aliquam mihi molestiam suis praestigiis exhiberet: facileque Possim Suspicari, eius perversa hac diligentia aliquid fortasse ad te de me iam iniquius fuisse delatum. Quod si factum certo Scirem, purgarem ego me tibi primum, homini aequissimo: deinde ut cumulatius satisfacerem, appellarem hic ego Bembum, Sadoletum, Polum, Cervinum, Philonardum, Viros optimos et sanctissimos , virtute ipsa in altissimum locum proVectos: ex quibus Omnem Vitam meam, moreS, Studia , P0tuisses cognoscere: quorum ego testimonia eius dignitatis puto esse, ut nihil apud bonos possit excogitari religiosius. Haec non eo dico, quod mihi in dubium veniat humanitas et sequitatas tua: aut quo Verear, ne meis literis parvam fidem sis habiturus: sed ut facile homo prudentissimus intelligas, si quis iniuriosus in me maledicto exstiterit,

quam Verax is esse possit, qui cum tantis et talibus viris non conVeniat. Nunc multa omittens, quae in medium proferre possem, ea breviter attingam , quibus tu meam integritatem impurumque animum adversarii mei possis cognoscere. Quum Superioribus annis emissem villam A. Cecinae, quae fuit in

agro Volaterrano: et oppidani Collini, in quorum finibus

nunc Cecinianum est, me summis honoribus affecissent: Con-

Venere me ossicii causa , incredibili humanitate philos0phi

duo , eius quidem artis, quae naturae considerationem Continet , bene periti. Ii quum familiariter accepti, coenassent etiam apud me, nonnulla ex iis , quae subobscure scripsit Aristoteles, in quaestioncm Vocaverunt. Postridie eius diei allecti credo studiorum similitudine , qua nihil est potentius ad iungendas amicitias, post coenam ad me redierunt, et quaedam, quae in libellis meis de Animorum immortalitate carminibus prosecutus fueram, petiverunt a me sibi repeti altius, familiariusque edisseri. Id quum ego fecissem, necesse fuit multa a me adduci ex sanctissima facultate Theo-l0g0rum, quae me semper mirifice delectavit. At vero, quia

494쪽

4 4 A. Palearii epistolae.

cum iis sermo erat, quorum ingeniis nihil ego vidi acutius :alterque eorum Dialecticam publice docebat, alter in disciplina Peripateticorum aetatem consumpserat: tractavi locos Communes argumentorum non indiligenter. Venerat forte

illis ipsis diebus homo quidam in oppidum, animo audaci et

subdolo, ad concionandum. Is primum, puto, ut eXSΡectationem faceret, iactare, se in Thomam Vium Caietanum Scribere, quod multa in eius libris errata deprehendisset: deinde, quia purum id credebatur, praedicare, se in Germanorum assertiones editurum Volumina. Eo rumore ego quoque adductus - praesertim quod, quum saciem Videas, Videtur esse quantivis pretii - accessi ad eum perhumaniter; intei rogandoque coepi experiri, quid in Peripateticis posset. Ubi philosophiae prorsus ignarum, sed verbos se contentionis avidissimum novi neque Graece neque Latine scientem: Thusci etiam dicendi generis, quod et lepidum est et Venustum, prope imperitum: coepi percontari quosdam domesticos eius, de voluminibus in Germanos. Ibi homo facetus exclamat, furem esse esse in oppido: Vidisse se, Echium, Hos ensem, Marcellum, Lancitotum male compilatos: in tot furtis indignum facinus comperisse: Ornamenta omnia, si qua in illorum libris essent, huius opera tenebris involuta, barba 'ie respersa, eon estita paupertate incredibili orationis et infelici siccitato

Verborum, Omnibus contumeliis assecta. Hic quum ego Pisissem, neque ad eius quotidianas Conciones accederem: delatumque etiam esset, ridere me eius scripta: quid putas, potuisse se hominem ferocem, ambitiosum, arrogantem Continere Vultu, colore, motu corporis atque animi Varius, mane in concionem prodire : conclamare, illatam sibi esse iniuriam: flere, obsecrare, obtestari oppidanos, sollicitare plebem in meam perniciem: occasione item accepta disputationis , quae mihi cum physicis fuerat, impingere infamiam,

et capitis accusare, coniurationem facere cum asseclis Sui simillimis: consilia inire quibus non modo oppidanorum animosaVerteret, Sed raperet etiam invidiam Principis optimi florentissimae civitatis totius Hetruriae. In has Salebras quum me

495쪽

Libri IIL Epistola X. 475

quasi ioco incidisse xiderem, et licentia quadam furere ad-

Versarium, egressum iam Omnes modestiae cancellos: neque,

si tacerem, in probris. VOmendis, in concionibus finem ullum esse facturum: scripsi biduo Apologiam, per quam incuterem primum homini impudentissimo timorem: ut agnosceret SeSe aliquando, inciperetque Vereri, eius inscitiam posse ante

oculos eruditorum nudari: intelligeretque, nihil sibi in Vulgari illa loquacitare praesidii fore: deinde si ad Principem ci-Vitatis , illustrem quidem, et excellentem imperio et ingenio

iuVenem, causam, ut minabatur, deferri curasset, perfectum

iam esse industria mea provisumque, ut nihil mihi ab mendo, ex quo homo totus est compositus, periculi esset. Ad haec illud accedebat, quod de Virgine sanctissima, cuiuS II men reverentiae et pietatis plenum est, edictum gravissimum concilii Basiliensis contempserat insolenter, ut Solet Omnia. Credo propterea, quod nullum inscitiae propius coniunctiusque malum est, quam arrogantia: qua sibi hic omnia licere Putat. Eam ego Apologiae partem existimabam oppidanis fore non iniucundam, quaque possem eorum animis mederi, quOS ille magnis clamoribus abalienarat, et suspicionibus prope infecerat. Scripsi Apologiam, ut dixi, biduo: misique eam ad Petrum Victorium, civem egregium Florentinum, vitae integritate, morumque modestia, et liberalibus studiis excellentem. Id quum rescisset adversarius, legissetque Apologiam,

cuius copiam feceram, mirum est quam praeter omnium OΡinionem animo ceciderit. Curatum interea tamen est ab Optimis viris, qui in oppido erant, ut cum illo redirem in gratiam. Itaque humanissime accessi ad eum. Ille me dextra prendens, purgavit sese de iniuriis illatis: culpam in irae motus repentinos reiecit. Accepi ego excusationem, simultates omnes Christiana pietate deposui: offensionem Odiumque Omne ex animo delevi: Apologiae item exempla, quae ad nonnullos mittere Statueram, conieci in ignem, ne qu0d. alicubi inimicitiarum vestigium appareret: unum tantum apud me exemplum relictum, alterum habebat in manibus Victorius, tertium erat apud adversarium. Rebus ita compositis, quum

496쪽

4 6 A. Palearii epistolae.

is ad suos rediisset, nihil ego iam suspicabar, nihil metuebam, praesertim quum biennio amplius nihil mihi cum rabula

negotii fuisset: et ego, relictis magnis istis causis theologOTum , retulissem me ad mansuetiores Musas. Itaque quum omnia quieta putarem, ecce ad me literae ab amicis: furere

nunc adversarium meum, laetare ubique minas, rumoreS non

honorifice de me spargere, turpissime in concionibus appellare: epistolas etsi nulla Latinitate plenas, tamen Omnium in me probrorum, recipere se cum libello editurum, nihil nisi contumeliosum cogitare: muneribus quosdam Subornasse etiam, ut Romae maledictis onerent, faciantque invidiosum me apud Dominicanos: nihil ferme per biennium curasse, nisi

ut quam plurimis incommodis me sollicitum reddat. Quod Omnia, nisi restitissent optimi viri, amici mei, non dubito

obnixe fuisse facturum: magis ut eruditionis nomen apud plebeculam assequatur ex contentionibus istis, quam ut mihi periculum creet. Nam hoc ipsum, ne quis me laedere possit, faciet, ut spero, Vita mea, et spectata studia a puero: quorum ut imaginem aliquam Videre possis, mitto ad te orationes, quas scribere inceperam: non quod in illis tale ali- 'quid sit, ex quo me praeclaram aliquam laudem consecutum

putem, sed ut omnibus modis intelligas , quam iniqui homines sint, qui non sinant me in iis studiis acquiescere, in quibus fixi mentem et cogitationem meam. Quod igitur per ingenium tuum, et virtutes animi egregias a te peto, breve est, ut si quid ille umquam de me iniquius deferendum curarit, non modo eius impudentiam redarguas, sed eius audaciae satellites et administros tua gravitate frangas. Quod si quis Apologiam produxerit, qua bellua putat me capite oppugnari posse: in qua tamen, ut arbitror, nihil tale est, quod boni cuiusquam animum possit os rendere, nisi quod

sint in ea quaedam fortasse liberius dicta: asseras, id omne factum eius culpa, qui in concionibus nullam Christianae modestiae, nullam pietatis rationem habuerit: sed lacessiverit

impie , pupugerit petulanter , turpissime appellavit, foeda cisalsa quaedam et me quidem, ita me Dii ament, Omnino in-

497쪽

Libri IIL Epistola X. 477

digna ad populum evomuerit. Quodsi tam cupide, tam effrenate alterius laedendi libidine efferatur, ut non intelligat,e0s, qui religiosi a pipellantur, debere moribus esse temperatissimis , cautum esse legibus maiorum: curaturumque OSSete, qui loco tam excelso et illustri sedeas, ut sentiat id suo cum magno malo. Sed quid ego te, quem suavissimis literis ad amicitiam allicere debebam, molestissimis Obtundo, causa levissimi hominis 3 Obsecro te, mi humanissime et doctissime Thoma, ne id mihi vitio des: sed importunissimo

homini, adversario meo : cuius ineptiae tam multae Sunt, ut

inimicis quoque suis non nihil impertiat. Eius ego audaciam quae in urbem quoque, quod Vix credo, pervolasse dicitur, si intellexero aliquando tua opera retusam: faciam profecto, ut, si non tam multis Verbis scriptas,. at SuaViores posthac a me literas accipias, plenas quidem amoris et Observantiae erga te meae. Vale.

Ep. XI.

A., PALEARIUS PI ERIGI GALLO FAMILIARI SUO

S. D. Idibus, iam Vesperi, quum Venissem in suburbanum Bel lantis, Senas non sum ingressus: quod in ea civitate nihil mihi tutum , nihil insidiis vacuum putarem. Mane paulo ante lucem, ne quis conspectus fieret, iter faciebam per Vallem Marcianam: atque eo die putabam in municipium Collinum; in Clivo ossendi muliones Furii tui, quibus in via

dedi hoc literarum. Amico nostro dicas, noluisSe me nominatim appellare adversarium : quod nesciam, an quae ad me allata sunt, Vera sint omnia. Si ille, ob reconciliatam gratiam, me non laedendum putat: ego eum non modo non laedendum, sed ne Osrendendum quidem arbitror: et certe ad rem nihil interest: adversarius nobis est, quisquis negotium facessit: Bembum conVenias quotidie. Homo acutus et prudens intelliget te mea causa Romae esse : nihil

498쪽

4 8 A. Palearii epistolae.

disseret, ut expeditus ad nos revertare. Philo nardi satis per se incitati sunt: nihil est, quod labores; illud potius

cura, ut sciam, qua die Sadoletus Roma exibit. Eo praesente , mira alacritate Sum ad pugnandum eum accusatoribus, et mendacissimis testibus, si prodierint Sed ille fortasse exivit: nam Senis ea apparari audio, ut non possit 40nge abesse. Angor singularum horarum exspectatione.

Ep. XII.

A. PALEARIUS FRANCISCO BANDINO ARCHIEPISCOPO SENENSI S. D.

Etsi mecum ipse statueram, nisi cognita causa, ab Solutoque iudicio, nihil omnino scribere ad te, summa prudentia, amplitudine, et gravitate Virum: ne meae primae literae, quas ego et suaves et iucundas esse Volebam, molestiae aliquid haberent et offensionis. Solet enim fieri. ut, quae principio stomachum fecerint, numquam possint esse iucunda. Quamobrem . consulto in illud tempus disserebam, quo tibi gratiae agendae essent, Vindici Veritatis sanctissimo, et Patrono Optimo innocentiae meae. Fregit tamen hoc consilium improbitas adversariorum meorum, qui Christianae pietatis umbram fortasse aliquam tenent, solidam atque expr=SSamemgiem certe nullam. Nam quod me in Vulgi Voculas Ob- iecerint, quod servierint inridiae atque odiis, quod dolo malo et rumoribus concitarint in me infinitam hominum multitudinem, non puto eos didicisse a Christo. Sex menses sunt ipsi, quibus praeterea aliud actum curatumque est nihil, nisi ut dignissima accusatio constetur, allegentur florentissimi homines clxitatis, constituantur quam plurimi testes Partim e plebecula, tenues atque ita rerum, de quibus testimonium dixerunt imperiti, ut, si quis alius non indiligens roget, peream, nisi vel non illa eadem Vel pugnantia loquentur: partim ex nobilitato irati, factionibus accensi,

499쪽

Libri III. Epistola XIL 4 9

non idonei vel ex eo, quod cum iis nullus mihi usus, nulla consuetudo, nullus sermo umquam fuit: nihil mearum scriptionum legerunt: quae, etsi cuiusquam pii animurn non ΡOS- sunt Osfendere, in iis tamen conquirendis, ut ob id ipsum in Suspicionem vocarent, adVersarii coelum et terras miscuerunt. Quae omnia, quis non intelligat, ad infamiam, ad notam mihi inurendam pertinere Θ Nemo enim fuit umquam tanta sanctitate , qui eiusmodi testium concitatione, et sinistra diligentia accusatorum, caVere salis potuerit. Omitto Socratem, et Scipionem, Rutilium, Metellum: fuit in his aliquid, quod vitio dari posset. Au non sic olim, quo nemo melior, nemo Sanctior, circumVentus eSt innocentissimus Christus ἔFacile est verba ab imperitis, et invidis multis, singillatim non una de re extorquere, quae Sophistes possit improbare. Recitantur saepe etiam aliter, ac dicta sunt: plerumque in aliam partem accipiuntur, quam ab auctore Sunt pronunciata. At quo se V tat vir bonus 8 quem imploret aut appellet 8 ubi non modo Verborum, Sed animi sui sensum, emissarios et obtrectatores videat impetrari8 Serpit interea rumor, et aliquid de suo addit: multi ex auditionibus moventur, et secundum fidem et religionem existimant se testimonium dicere: si quid reus auxilii habet, hoc etiam antevertunt. Ecquid, Dii immortales, ab istis ipsis est praetermissum, ut C. Franciscum Ss Ondratum, lectissimum et maxime illustrem irum, Patrem patriae tuae, et Franciscum Crassum Praetorem et fortissimum iustitiae ducem, Conservatoremque aequitatis, abalienarent 8 Quid Θ si te, tanta gravitate et constantia Virum, peramantem mei, Cuius mehercule imago in animo mihi semper versatur, quum de fide, de pietate in amicos soleo cogitare, prope abduxerunt 8 Nam, probitatis opinione sublata, quae mirifice coniungit ac conglutinat animos, amicitiae Vincula relaxantur. Itaque, ut ab amicis imparatior essem , existimationem. meam, Si qua mihi est, quae parva sane est et perexigua, sexcentis locis oppugnaVerunt. Αtque, ut Veteres iniurias praeteream, quid de recentibus dicam 8 Ob rumores, quos spargunt in civitate. Proximis enim

500쪽

48o Α. Palearii epistolae.

diebus, quum sanctissimus vir Sadoletus legationem obiret, et per Hetruriam iter faceret, fuissetque apud te, Venissemque eum Salutatum : commendavit ille me tibi maiorem in

modum, cum testificatione etiam studiorum meorum, et amoris in me sui. Visus est hic mihi animus tuus Suboffensus; nam accepta est commendatio duriuscule: exaggerata Sunt item Omnia, quae adversarii pusilli et malevoli, invidiose superioribus mensibus Obiecerant. Quae res, etsi me conturbavit, respondi tamen modeste et humaniter, culpamque Omnem in eos reieci, qui de me aliqua ad te iniquius detulissent. Vix perveneram ad Virginis, quum mihi nunciatum

est, in foro sermonem Opera adversariorum increbescere; dicere aliOS, me accusatum turpiter tacuisse, neque Verbum

P0tuisse proloqui: alios, respondentem graViter obiurgatum a Sadoleto: quorum utrumque tam falsum est, quam quod maxime. Respondi enim, quantum mihi eo tempore Visum est satis: vel habenda ratio non erat dignitatis, amplitudinisque tuae 8 Egone in . conspectu Legati obstrepere audeam antistiti sancto, atque augusto 3 quem colui semper et Ob- Serva i , non faciam. Huiusce modestiae neque me poenitet, nec poenitebit umquam. Aberant accusatores, abdiderant sese testes: qui si ausi fui sent se in conspectum dare, audissent fortasse multo plura quam Voluissent. Huc accedit, quod illo ipso die, quum Senas Venissem, praestoque mihi fuisset Ambrosius Spannochius, antequam salutasset dexteram porrigens, ut solet: Hem, inquit, Aoni, quam tibi gratulor: invidiae nihil loci est: habes defensorem tui, optimum Virum. Quum interea consedissemus, narrabat mihi, Senatores Vel nobilissimos quatuor fuisse ad te veluti a Senatu missos, qui percontarentur de vita, de studiis meis. Ibi te tam amico et liberaliter respondisse, ut deieraret, nihil

mihi per te deesse ad summam' gloriam. Quare, quum

hora sexta diei venissem ad Sadoletum salutandum, Veneram etiam ut te Viserem: gratus quidem et mem0r, qualem

me natura finxit, qui non iniuriam pro gratia, sed gratiam Ρro iniuria referre velim, et cupiam: quique, Si tantulum

SEARCH

MENU NAVIGATION