Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

Libri III. Epistola XVI. 49 i

licis. Qui erant amicissimi, negabant se mihi operam posse dare. Fit S. C. de magistratibus prorogandis , comitia tolluntur: iubet populus, ut Senatus unum Videat, Unum eu-ret, ut barbari e finibus pellantur. Quae Omnia etsi certo

Scio rumorem ipsum, et multorum literas ad VOS Pertulisse: Volui tamen scribere, ne ignorares, in tanta Terum

difficultate nihil fuisse remissum de officio et diligentia mea. Immo Vero quum in ascem Bellantiam, quae ad Arbiam est, confugissem, et Ugolinus pater ad milites auxiliares missus esset, comitiaque interim restitui dicerentur, contuli me Senas. Id ubi falsum comperissem, redii in Arcem: et, quoniam viis obsessis tabellarii sexcentis locis excutiebantur, scripsi de iis rebus ad affinem tuum, qui neque tam longe aberat, et Via ad Liguriam tuto ibatiui . Ab eo sunt ad meliterae, opinor, nondum acceptis meis: quibus significat, a illico, qui ex agro Senensi venerat, renunciatum de magistratu sibi demandato. Qui tamen fieri posset, tantis tempestatibus coortis, dicebat, se non satis intelligere, Praese tim, quum comitia nulla fuerint: et propterea Se non Pedem inde, nisi ea de re certior sit a me factus. Rogat item alia, quae spero nos impetraturos cum dignitate, si spes otii fuerit: in quam nonnulli Veniunt, quod praedones claS-siarii in Graeciam transmittere dicuntur. De Corfinii nostri

Suavitatibus, quae cupio, legi libenter: iis literis nihil mihi

P0terat esse gratius. Spero illum talem fore, qualem tu Optas. Huic Omnia a me esse paratissima , nihil opus est Valde polliceri: res enim ipsa, siquando usu Veniet, faciet fidem. Nam cui mehercule plus quam tibi debeam, habeo neminem. Quodcunque tuum in ea re consilium erit, illud persequar. Meum consilium, inquies, nOVi: tuum Tequiro. Tu, qui ab initio aetatis egregiae eruditionis, et lia terarum non Vulgarium perstudiosus fuisti, eruditulis quibusdam Vix semilatinis, quos ego audiendi spe in Hetruriam

Veni, non eriS contentus: praesertim quum Corfinii causa Romae neque neges, neque Caesares, neque censu istos amplissim0 praeditos, sed poetas, oratores, philosophos esse Vel-

512쪽

49α Α. Palearii epistolae.

les. Nihil est hic , quod praestanti ingenio adolescentem

delectare possit: Gymnosophistae tre S aut quatuor, Summum quinque , barbare iubent loqui Aristotelem: quem non intelligat Oedipus. Ita implicite obscureque omnia, non BuC- toris, sed interpretum vitio, qui philosophi ordinem saepe invertunt: et loco non disputant, Sed per coacervationem, veluti ex commentationibus et sectis digladiantur: quantum a Veterum Tatione remotius, tantum, ut ipsi aiunt, melius, idque Vocant acutius. Dialectici nusquam hebetiores: nihil habent eius scientiae, quam profitentur, nisi quod maxime

sunt contentiosi. Medi eos Obsecro ne quaeras; possime enim habere sese eos necesse est, qui tales quaerunt: morique

non tam miserum est, quam quod per hosce di δροωόνους τε καὶ clνθρωπον γους. Nullos habet haec urbs, mihi crede, Viros, ex quibus possit haurire, quod velit avidum illud ingenium Corfinii tui. Quod vero maximos istic te Sumptus facere dicis, credo equidem: facies hic etiam aliquos,

sed non ita magnos. Aberit tamen adolescens longius, non satis firma aetate: at ea, quae ad morum et valetudinis rationem accommodata minime est. Gallia bello ardet, Allobroges sunt in armis, in Piceno delectus habentur, Hetruriae aliqua tempestas impendet. Bellum longius trahi videmus: quid futurum sit ignoramus. Haec si te non pungunt, mihi caetera perplacent. Ego me Senas cras Vel perendie. Haec quamvis ita se habent, aut non multo secus, tamen cum

amicis colloquar. Sequentur has aliae literae, in quibus de Sumptu, de gymnasio, de sophistis, de re omni faciam te diligentissime certiorem. Vale, VIII. Calend. Augustas, ex

513쪽

Libri ΙΙΙ. Epistola XVII.

Ep. XVII.

A. PALEARIUS ALEXANDRO VICE COMITI URBI PRAEFECTO S. D.

Si quam mihi in te colendo atque observando, Semper

animus praesens est, tam aliquando adfuisset in scribendo, neque in hoc tempus gratiarum actionem distulissem, neque tam paucis agerem: ut intelligeres, magna ac multa beneficia erga me tua, et mihi gratissima esse, et a me maximi fieri solere. Sed quemadmodum iis, qui solem intuentur, eVenit, ut, si quo postea oculos convertant, diu eandem orbis perlucidi imaginem videre videantur: ita, vibi tua mihi humanitas perspecta est, me in eam admirationem traxit, ut nihil aliud facere sciam et possim, quam admirari suavitatem ingenii tui. Quodsi, quum in cogitationem alicuius rei impensius incumbimus, saepe praetereuntes PTOPe non Videmus, et loquentes non audimus : quid mirum Videri debet , si, dum bonum istud tuum tam excellens toto animo complector, et ad scribendum factus sum piger, et ad gratias agendas ineptus 3 Crebritate vero meritorum ita mecumactum est, ut nullum umquam mihi spatium datum sit ad me recipiendum. Primo enim quoque tempore, quo in Hetruriam venisti, apertis mihi non modo foribus, sed adytis amicitiae tuae, nihil abs te praetermissum est, quo in tuas Partes raperes, raptum magnitudine officiorum devincires. Nullus dies fuit, quum in urbe essem, in quo tuam erga me benevolentiam non sim expertus. Absentem etiam in villam usque prosecutae sunt humanissimae literae, plenae illae quidem amoris et desiderit: in quibus peramanter Significas, maximae tibi curae esse dignitatem meam: et propterea quum quidam literis obstrepuisset, non dubitasse ad me scribere. Sub ereri te ais, aliquid ad Lucenses, honestissimos homines, de me iniquius esse delatum: cuius opera, quoniam dicis te ignorare, faciam ut scias. Machus Blatero, is, de quo hominibus nostris fabula data est ab Aretino, lepide et

514쪽

49έ A. Palearii epistolae.

festive scripta, homo impudentissimus, et purae veraeque Latinitatis tam ignarus, quam ii, qui trans Taurum incOlunt: Senis quamdiu fuit, magnas mihi turbas fecit, veritus , ne munus interpretationis Scriptionum Latinarum mihi demandaretur: in qua, quum ille infeliciter multos annos laborasset, apud eruditiores iuvenes nihil aliud fuerat assequutus, quam turpissimum infantiae nomen. Is nunc Lucae est: utinam tam cognitus, quam Venetiis, ubi et fabula acta est, et Machus ludibrio habitus: proptereaque desperatis rebus, clarorum hominum conspectum fugiens, ad fossas Claudias abire coactus, ludum Graeculis naviculatoribus aperuit, in quo non sat scio, plurane docuerit, quam didicerit. Nam per Deos, quid iste praeter barbariem potuit docere At mentiri, fallere, quod Graecorum est proprium, ita repente didicit, ut magistri ipsi mirarentur. Levitatem Vero, loquacitatem, audaciam- quae vitia, veluti innata , homini semper tribuit Aretinus - noli quaerere, quam Graecorum hominum consuetudine firmavit atque auxit: et quoniam, ut in proverbio est, saepe fit, ut pro astuto prudens, Pro audaci fortis, pro loquaci disertus quis habeatur: nihil miror, si in vulgus Macho etiam aliquando fuit opinio eruditionis, quam fortasse Sustinuisset, . Si, ut tibicen Xenophontius a canendo, ita hic a dicendo potuisset abstinere. Verum lucri cupiditate adductus, Lucam superiore anno profectus e St, quasi aliquis magnus Rhetor: ubi si, ut audio, homines sunt, qui aures habent teretes et religiosas, Blateronis infantia diu latere non potuit. Quod ex eo coniicio, quod propediem afruturus dicitur infirma valetudine, cuius ille opinionem semper auget: ut, si quando inscitia detegatur, aut hebes sit in interpretando, facile excusationem habeat, et potestatem decedendi, quod aeris modo tenuitatem, modo crassitudinem ferre non possit: astute. Nunc, quantum Viς-torii literae significant, aliqui sunt in ea civitale, qui me ae civi vellent, deligi quo in interpretis Latini locum: quod quum Blatero audivit, quo credis animo quid putas buccam illam maleolentem, ex barbarie et mendacio composi-

515쪽

Libri III. Epistola XVII. 495

tam , potuisse contineri y cor illud odio exaestuans non esse r-buisse Θ non eructasse virus improbitatis 3 Noli iam pro tua Prudentia quaerere, qui tam falsos rumores de me sparserit in ea civitate, in qua is est, qui ne me Senis competitorem haberet, hisce ipsis obtrectationibus, iisdem fallendi atque abalienandi artibus usus est, homo Iaser, atque ad haec natus. Quem ego, ita vivam, ut probe ulciscar. Nihil enim potest esse acerbius homini, qui literarum falsam sibi ven

dicat scientiam, quam si scripto lacessaS: et, ut Scripto respondeat, pungas aculeis Vel liberi carminis, vel Vehementis Orationis. Hasta, enSis, mucro, literatorum hominum

oratio est. Feriat Blatero, si potest: at is , si Diis placet, nisi puerum aliquem de grege, nolo plura dicere, Subornabit ut respondeat: veluti Aretina illa, itidem haec nostra simulans se contemnere, tametSi animum exedent: scripto nihil , dolo omnia. In conspirationem hominum potentum C O-gitationem figet. .Cives concitabit: alios ad Praetores, alios ad Patres conscriptos mittet: omnia experiotur potius, quam rem scripto agat, ne inscitia nudetur sua. Haec ego tam Video animo, quam ea, quae oculis cerno. Dii boni, quam nos ridebimus, qui tanto antea tempore Vaticinati fuerimus: quam optimi iuvenes, qui eius ingenium norunt. Sed ego in bellua nimium: tu, si me tantum amas, quantum Profecto amas, cura ut splendor iste generis , nominis, et animi tui tenebras indignissime mihi ossusas excutiat atque Propellat. Si Lucenses, ab his enim ad te literas esse arbitror: tu nihil horum scribis, sed ego coniectura ducor ad suspicandum , in falsam aliquam de me opinionem huius nebulonis opera adducti sunt: commoneas amice, ne quid temere credant: Christianum hominem esse me atque eum, qui, si usu veniat, pro Christo emori possim: imperitorum, et Blateronis similium Obtrectationibus, copiosa oratione , quam tu ipse legeris, fuisse responsum: adversariis convictis atque reiectis, populum Senensem de nobis bene existimare et loqui. Quae res, etsi in Obscuro esse non Potest, cupio tamen eam fieri illustriorem testimonio tuo: ut omnes intelli-

516쪽

496 A. Palearii epistolae.

gant, nostrorum studiorum similitudine, et vitae integritate sanctissime iuncta inter nos amicitia , et perdiligenter culta, neque meam in te observantiam, neque tuam erga me benevolentiam ulla umquam in re defuisse. Ex Argiano Bellantis , IV. Id. Aprilis. Vale.

517쪽

EPISTOLABUM LIBER IV.

A. PALEARIUS SENATUI POPULOQUE LUCENSI

S. P. D. Etsi mihi sum conscius, ea in me ornamenta non eSSe, quae de me ad vos perlata sunt a laudatissimis summa humanitate et modestia Viris: gratissimum tamen fuit, invitari in eam Hetruriae civitatem, quae sapientia civium Viget, quasi divinum o liquod lumen. Neque enim virtus Vestra in Obscuro esse potest, quae in totius Italiae conspectu posita, prae se fert magnam animorum continentiam, et Rei p. temperandae optimam disciplinam. Itaque quod dissicilibus, miserisque temporibus florentissima est Respublica Lucensis, nemo est Omnium, qui id aut fortuito 'seri, aut ab aliis quam a vobis putet esse profectum. Etenim animos magnorum Principum, a quibus Omnia meliora sperare debebamus , ita pugnandi cupiditate esserri multos annos vidimus, ut arbitrer esse neminem, qui ab ipsis otium civibus, et rebus publicis securitatem concessam audeat affirmare. Vestra industria, vester labor, Vestra laus est, omni prope Italia saepe bello barbararum, et immanium gentium ardente, urbem unam non aestuariis ac paludibus, sed consilio et prudentia civium pulcherrime esse servatam. Dumque proximis temporibus aliae urbes aut externis aut civili-

518쪽

408 A. Palearii epistolae.

bus discordiis exagitatae, in magnas calamitates inciderent, coeliumque et terra misceretur, obrueretque Omnia belli elu-xies : Vos ad Reipubl. gubernacula Sedentes, Vel titi magni Dii, repulistis tempestatem e moenibus Vestris. Sed haec maiora SVnt, quam ego ex Ponere possim, et epistola complecti. Ad ea venio, de quibus ut aliquid scribetem , si plusculum temporis mihi esset, res ipsa admonebat, quando ob haec ipsa tam humaniter a vobis per literas invitor. Aluit semper ista civitas studia bonarum artium, quod si alacritas et animi firmitudo numquam defuit, ut, quum liberet maria transmitteretis, ut magnis Opibus et fortunis augeretis civitatem, num quom etiam defuit studi lim, ut exornatetis optimis disciplinis. Huius rei testes habeo eos, quos occi Vistis Saepe et praesecistis erudiendae iuventuli, disertos et eloquentes homines: tostes item eos, qui apud vos excellunt in iis artibus, quae liberales appellantur, cives vestri, Dii immortales qui Viri, quibus laudibus 8 De quibus quoniam ego libenter Cogitare soleo, et ex cogitalione ipsa incredibilem capere Voluptatem, Vel quantum hi e est 3 quod gi Atiae o gendae sunt vobis 8 per quos occasio nunc mihi detur videndi et salutandi sapientissimos Viros et fruendi consuetudine lectissimorum civium , et honestissimae iuventiatis, quam ego audio studiis bonarum literarum mirifice delectari, et teneri iam desiderio nostri. Atque utinam vigiliis et laboribus a pueritia susceptis id aliquando assequat', ut SpeS, in quam optimi adolescentes venerunt, hoc delectu vestro neque inanis omnino, neque salsa fuisse videaturi Qua in re non mediocrem mihi spem assert admirabilis propensio 'dolescentium vestrorum in praeclara studia. Solet enim fieri, ut, in quod nostra sponte ferimur, id vel parvo freti auxilio, facillime consequamui . Nam, quod ad me attinet, illud vobis polliceor ac recipio: si quid desiderium obtemperandi voluntati Vestrae, et studium colendae atque obser Vandae numquam satis laudatae Deipub. efficere potest, id perficiam, ut omnes intelligant, multos a vobis eloquentiores

et Peritiore eligi atque accersiri potuisse: at qui iuvandae

519쪽

Libri IV. Epistola I. 499,

Vestrae iuventutis sit studiosior, et seque ex sensu animo Tum Vestrorum cupiat esse totus effictus et compositus, vos habituros fuisse neminem.

Ex iis literis, quas ego et collega meus ad Cardinalem Vidacionium dedimus, intelligere potes, quantum te 3memus, quantique faciamus. Neque enim maiori pietate testimonium dare potuimus probitatis . ingenii, animi, Studiorumque tuorum. Maluisset Denabiis istas ipsas literas scribi ad Senatum populumque Lucensem: quod mihi quoque perplacuisset, si istorum hominum inge ilia, mores Voluntatesque Cognos Ceremus. Veritus sum ego Suspiciosam fore commendationem, quae ab iis proficisceretur, quibus Cum nullus fuisset usus, nulla necessitudo interC SsisSet: praesertim quum

in epistola ad me scripta Significares, id unum te petere, quod maxime velles, maximeque Scires tibi esse necessavium: quod quum Benibus quoque legisset, facile ivit in sententiam meam. Optamus tibi salutares esse literas nostras, quae quum ad te perlatae fuerint, si Vidacionius Luca discesserit, tuum est curare , ut aperiantur et recitentur in Senatu: ut, qui tibi sunt in sensiores, intelligant, se pusillorum et malevolorum Obtrectationibus nullis satis iustis de causis fuisse commotos. Qua in re tu singulari quidem, ut dicis, es sato: et propterea fecisti sapienter, quod ab iis artibus, quarum a puero fuisti studiosus, auxilium petisti: quae quum sint liberales, numquam commisissent, u quae ab eis saepe adiumenta accepisti, ut caeteris opitulari, et alios se PVare posses, tibi defuissent. Scripsisti orationem pro te ipso in primis ornatam et graVem, numeris quidem Omnibus absolutam: in qua tu mihi tonare et fulgurare videris, neque id assentatorie. Praeteriri sine scelere non possunt tuae lau-

520쪽

5 oo A. Palearii epistolae.

des, quas ignorare, imperiti hominis est: improbi, dissimulare tacendo. Causa nulla est, cur pudentissimo viro et mihi amicissimo mentiar: Verissime tecum ago. Quum tua lego, sic afficior, ut inflammer, et impetu quodam rapiar Vehementis orationis: quae veluti amentata hasta, magnis Viribus Contorta, fertur, ei varietate numerorum incredibiles molus ciet. Ad egregias ingenii tui dotes, betaec etiam accedit: divino illo poemate, a me num qu im satis laudato, quid Versibus posses, intelleximus. Non dii ficile est iudicare, utra facultate plus valeas, poetarum, an OI Atorum. Laudati sunt quidam superioribus annis, quod in hac, atque in illa excellere viderentur: quibus tu sic cultu, et Vero etiam castitate Orationis anteis , ut quum illorum scripta cum tuis consero, Caetera ut Omittam, o vnate magis, Latine loqui Solus Videare. Quod scribis, te vereri, ne quem Ossendas, quod, quum miserabiliores epilogos velles elicere apud P. C. Rei p. Senensis, ad quos Oratio est, m Pntionem Lernardini Ocelli feceris desiderii plenam: nemo est in dicendi

arte mediocriter versatus, qui non videat, id tibi propositum fuisse in peroratione, ut commoveres et incenderes ei es, civis cupidissimos. Nihil est, quod metuas: sunt enim omnia abs te accurate et prudenter scripta. Quid, quod ego tibi sum testis , quum in Galliam legatus Proficiscerer, me Senas venisse, ubi et tibi affui, et commendavi te antistiti maior in in modum: tum primum fuisse rumorem de Ocelli fuga, incerto adhuc auctore, nec SatiS ConStBntem. quo tempore si tu, quum scriberes istam orationem, cuius

principium mihi legisti, eadem vel sperasti et desiderasti, quae omnes, qui popularem illam Ocelli eloquentiam norant, quis te reprehendat 3 quum sit potius Observandum, quae tu ab illo fieri voluisses , quam quod ille multo post aut dixerit, o ut sec Pit. Quodsi haec commendationis conditioeSt, ut Prae' stare debeamus omnia, quae usquam gentium ob eo, quem amice nominaverimus dici, fierique possunt: nulla erit laudatio periculo vacua , nulla Ossicia humanitatis, nulla munia amicorum. Ea re quum magnae Saepe Pertur-

SEARCH

MENU NAVIGATION