Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

benevolentiae oculis, ore vultuque significetur, contumelias et simultates deponere sciam, et possim: idque puto in primis esse Christianum. Id adversarii numquam dicerunt: Sed iniuria augere iniuriam, et Odio cumulare Odium. EO Spectat, quod de obiurgatione commentantur. An quod a Sadoleto amicus sum appellatus: quod testimonium datum est, me de iis rebus, quae in quaestionem Vocantur, Romae Secum disseruisse: numquam discessisse me alia opinione, quam quae

firmissima semper est habita: id Vero non fuit perhonorificum 8 Adhuc quum obiicerentur quaedam, quid humanius, quid lenius cogitari potest eius admonitionei quum is, qui dignitate auctoritateque sua imperare posset, ut est humanissimus , OraVit, ne rerum novarum studiosus essem. Cui quum respondi SSem, me noVarum rerum non eSSe studiosum,

qui putassem numquam quicquam esse Veritate antiquius: quumque in digressu te praesente vocaret et eadem repeteret: recepi, ea mente me semper fore, quam bonus quisque optimam semper iudicasset: haec gravis, haec turpis, haec foeda obiurgatio fuit. Habuit, fateor, oratio Sadoleti ponderis apud me tantum, ut enixe sim curaturus, ut in his, quae pietatem laedunt, non m0do a scelere absim, sed suspicione etiam vacem. At qu0d is Vir, quem tanti facio, quanti praeterea neminem, iratus, acer, contumeliosus in me fuerit: tam mentiuntur adversarii mei, quam solent semper. Haec a me pluribus fortasse, quam oportet: cupio enim, et iam pridem cupio , ingenia levitatis: impudentiae, arrogantiae plenissima, in hoc meo casu dignosci. Nam, quae de te gravissimo Viro

etiam loquantur, coram fortassis aliquando. Exstant eorum literae, quibus se summis precibus abs te ad accusandum accitos asserunt: coniurationem tuo consilio in me factam, sollicitatos inimicos meos Volaterris et Florentia usque literis tuis. Quae omnia non eo dico, quo mihi in dubium veniat tua fides, candor , integritas honestissimae familiae Bandinae: sed ut eos iam cognoscas, qui ad te cursant, homines mendaces, Veteratores , qui ut accusatorium nomen abiiciant, quod illiberale ac sordidum apud Omnes gentes et nationes semper

502쪽

A. Palearii epistolae.

fuit, summa amplitudine et dignitate antistiti obiicere non verentur. Piget enim credo miseros, ac pudet, quod tantas mihi tragoedias excitarint: qui nihil sanctum, nihil firmum in meis dictis Scriptis Ve esse Volo , nisi quantum probet εκ- λησία καhολικζ καὶ σποOτολιμ. . Quam sententiam plenam animi, plenam spiritus, plenam pietatis, veluti firmissimum testimonium depono apud te sanctissimum Virum: quod Sacrarium nullum Sciam religiosius: ex quo, Si quando USu Venerit, expeditius depromere illud ipsum possim ad fragendam improbitatem, et retundendam audaciam adversariorum meorum. Vale, ex municipio Collino.

Ep. XIII.

A. PALEARIUS HORATIO MALEVOLTAE EQUITI

S. D. Ex literis amicorum et sermone omnium, qui ad me veniunt, de tuis magnis erga me ossiciis, et benevolentia ista incredibili, quotidie accipio mea Summa cum Voluptate. Non mehercule cupiditate rei alicuius, quam tu cum optimis et florentissimis iuvenibus, omni studio et diligentia ab Octo iris petisti: sed admiratione ingenuitatis animi, et ingenii tui. Nam mea erga te merita, neque tanta, neque eiusmodi fuerunt, Ut mea CauSa tantopere Sit elaborandum: praesertim quum suscipiendas tibi simul videam inimicitias potentissimorum hominum, qui Veluti furiae quaedam ad perdendas familias, ad delendos civium Ordines nati, unius hominis calamitate contenti esse non possunt. In horum ego te furores incidere nollem, qui odio inveterato ratione certa regi nequeunt. Sicuti enim in hieme, quum plures dies tempestates Secutae sunt, Si serenitas coeli aliqua contigerit, subito non est eredendum: sie iis, qui s actionibus omnia evertere Consuerunt, si meliore forma Reipublicae conquiescere visi sunt, sidendum non puto: meliusque si tibi videtur , petitio dimittenda est, quam c0mmittere', ut in discrimine versetur dignitas utrius -

503쪽

Libri III. Epistola XIII. 48S

que nostrum. Si non impetrabis, quod tanto studio et contentione postulas, qua laetitia assicientur adversarii 3 Si impetrabis, quid tandem praemia interpretationis perexigRasunt, labor sustinendus non mediocris. Scriptiones meas neque tu neque ego , quamquam ineptissimae sunt, ita parvi facimus , ut isto stipendio compensemus. Quanti vero illud est, quod impurissimi homines rogandi atque obsecrandi sunt quos ego , si obvii mihi sunt, fiunt autem quotidie, numquam Saluto. Hoc munere accepto, me miserum, Semper

erit assurgendum. Si qui me accusant, quod mihi ipsi deesse Videar: non modo in bonam , sod in optimam partem accipio: ex amore enim quodam in me praestantissimorum iuvenum proficisci Video, exspectatione studiorum. Eam ob rem magnos concursus fieri audio ad pedes Octovirum. Quam Vellem, si commodo nostro fieri possit, satis ad referendam gratiam facere honestissimis iuvenibus: Vereor, ne quum Senserint me ita frigere, eorum animos offendam, quibus placere Summopere cupio. Tu, quae tua est humanitas, eorum

desiderium leni, si graviter ferre intelliges: p0tius quam

abalienemus , faciamus ut iubent. Perge, quo coepisti Ordine. Pater tuus, clarissimus Vir, multum nos commendatione adiuvabit: eius consilio cupio te Omnia administrare,

quod ossiciosus est, et diligens, et prudens, et mei amantissimus. De Fabiolo, quem animo in nos inimico esse dicis, nihil miror: miseret me adolescentis, qui a Macho Blaterone in dies virus accipiat, quod in nos turpissime evomat. Quod-eunque hoc est, ex Ossicina illius est, in qua barbaries, fuco Graecae linguae illita, triumphat. Sero tironem poenitebit: neque prius, quam Viderit, se in tantis vigiliis nihil assecutum, quo schedulam possit scribere dignam, ut iterum legatur. Nullus dolor exstat maior, quam is, qui fit recordatione

iacturae temporis, sive quod Vitae cursus omnino brevis est, et propterea minima eius quaeque pars non negligenda: sive quod nobis ipsi conscii sumus male gestae rei, de qua cum aliis expostulare non licet, quod nos in causa fuerimus. Eius frater valde amatuu a me, et, quia urbanus est, et Suavis-51 γ

504쪽

484 A. Palearii epistolae.

simis moribus, et quia me quoque amat. Huius rationem habeo, ne maledictum maledicto trudam. Neque vero dubito, istum ipsum tam aversum longe alia opinione fore aliquando quum aetatis beneficio et usu rerum multa didicerit: itaque nihil nobis magis est optandum, quam ut vivat. Vale, ex

municipio Collino. Ep. XIV.

M. ANTONIUS PLACIDUS ALDELLI FIL. S. D. ΑΟNIO PALEARIO MATTHAEI FIL.

Ego vero statueram initio petitionis tuae, quae tibi fuit tanti, quanti esse levissima debent Viro egregio, atque homini bene docto: quicunque exitus contigisset, neque magnopere gaudere, neque dolere Vehementer. Sed posteaquam et praeclare tecum actum Video de repulsa, et pessime cum studiosis bonarum artium adolescentibus: primum tibi gratuler necesSe est, quod ex ea magnus cumulus accesserit dignitati tuae: deinde nostra Reipublicaeque causa doleam , quod sorentis virtutis tuae fructibus iucundissimis carere debeat, propter hominum levissimorum improbitatem : quae quum

illud non dederit, quod tu, is Vir, tam exiguis propositis

praemiis petebas. Tantum auxit dignitatis tuae, quantum imminuisset, si dedisset: et quantum non imminuit, tantum eripuit exspectationis, in quam maximam Veneramus, foreaIiquando , ut per te florentem haberemus in Republica iuventutem. Haec quum ita sint, tamen ut et melius fruaris isto tuo tam excellenti bono, simulque interdum miseraris nostri incommodi, atque ut in minimis cognoscas, quos in maximis rebus cavere possis: scribam ad te non solum, quae ipse vidi quibus quo interfui: sed quae ab aliis audivi, quaeque etiam non inani coniectura ducor ad suspicandum. Habuisti igitur in petitione competitores Machum Blateronem et Licianum; quorum Blatero audacissimus homo et impudentissimus tantum profecit et dicendo et rogando, et interdum

505쪽

Libri III. Epistola XIV. 485

Vehementius instando et urgendo, ut et tu Ρr0pter quorundam stultitiam et inconstantiam exclusus Sis, et Licianus non admissus, quicum multae et graves inimicitiae intercedunt:

in quo primum illud putare debes , non iudicio moveri homines in Republica, sed partim gratia, Partim precibus, ambitione multos: nonnullos vero etiam propter inscitiam impetu quodam atque temeritate duci ad iudicandum. Quod quamquam plurimis in rebus antea fueram periclitatus, numquam tamen, quam hoc tempore in tua petitione, aut illud patuit manifestius, aut ego acerbius dolui vicem Reipublicae. Quo minus admirandum est, si tu vel praeteritus sis ab Octo viris ob inopiam fautorum, atque ad vel Sariorum copiam, Vel ab nonnullis proditus per simulationem amicitiae. Vides enim, quam sint iniqua omnia, quam misera Reipublicae tempora, quam n0n liceat bene de quopiam sperare. Nam quid illud est 3 Sp. Caecium, et A. Blasium Barbatum, qui magnis abs te beneficiis ornati, fatebantur Olim tua causa omnia et Velle, et mehercule etiam debere: alterum ita Licinio fa-Vere, ut te palam oppugnaret: alterum tam tui clam inimi-Cum esse, quam amicum coram 8 quasi illud factum sit: Multum oderunt, quia multum debent. Nam quod Caecium neque pulchre noram, neque poteram hominem tam ingratum et immemorem beneficiorum in animum inducere meum: tum

fateor, me illi aliquando credidisse, a quo nefas putaram decipi, aut etiam cui ne Vel expedire quidem existimabam: tum quod credidorim improbitati et sceleri illius potius arbitror , quam imprudentiae credulitatique meae assignandum. Quid dicam de A. Blasio 8 qui se tui defensorem acerrimum

profitebatur, cum commemoratione benevolentiae, consuetudinis multorum et magnorum inter vos officiorum 8 O ego augur non ignobilist Sic est enim- ita me Dii ament - ut praedixeram, homo levissimus. Dum virum prae se ferret esse te inprimis eruditum, dum familiarissimum sibi, tamen quod de religione male, hoc est, non superstitioso Sentires, nullo pacto censebat adhibendum ad iuventutem bonis artibus instruendam, ne eam inficeres opinionum pravitate. Ri-

506쪽

486 A. Palearii epistolae.

dos bellum theologum 8 Plane illud est certissimum, infe siorem in Senatu et apud Octoviros, te, quam illum habuisse

neminem. Sed haec et plura cognosses, quum Veneris: Sunt enim eiusmodi, quae tuto literis credi non possint. Caetera.

cuiusmodi fuerint, tu ipse coniicito ; potes enim ex iis, quae dixi. Tantum ego dicam, dignitati tuae favisse paucos, et

eos impotentes : repugnasse Plurimos, et eos potentissimos. De me autem, qui totus ex tua Voluntate pendeo, quique ad tuum arbitrium et nutum fingo et accommodo consilia mea, libi persuadeas Velim, quae ad te itiamque dignitatem, quaeque ad ossicium meum spectarint, tanta me cura, Studio, diligentia, quanta et debui et potui semper, curasse Omnia

idque non modo ut tu, quem maxime cupio, Sed ut Omnes homines intelligant, me tuorum erga me meritorum neque ingratum, nequa immemorem exStitisSe umquam. Quamquam

et quod tibi tantum debemus, quantum Omnes Seiunt: quodque propter iniquitatem temporum apud omnes parum gratia possumus, in hac tua petitione minus plerisque ponderis habere nostra Studia Videbantur: atque ea, quae pro te facerem, ossicii causa potius sacere quam quod ita sentirem,pulabant. Tu Vero praesta te eum, qui, quam amplitudinem et dignitatem tot annorum studiis, laboribusque atque isto praeclaro ingenio , singularique industria consecutus Sis,

in illustri virtutis tuae loco , non in Voculis malevolorum aut nequissimorum invidia positam existimes. Ita enim comparatum est, Ut, quemadmodum maximae Virtuti maxima laus

debitum praemium sit: sic et invidia laudem, atque invidiam malevolentia subsequatur Oportet. Quod reliquum est, dabis operam, ut, quando homines infantissimi tui adversarii

hoc assecuti sunt, ut, quod petebas, non ASSequerere: numquam tamen assequantur, ut cures te illud non fuisse asse- Clitum: ut, quantum eosdem rebus omnibus Superas, tantum animi moderatione et magnitudine potius Vincas , ne Seoliquid posse putent, si te talem Virum Vel tranSVerSum, quod aiunt, unguem de statu gravitatis et constantiae dimo-xerint, atque deduxerint. Vale, Senis.

507쪽

Libri III. Epistola XV.

Ep. XV.

A. PALEARIUS MATTHAEI FIL. S. D. M. ANTONIO PLACIDO ALDELLI FI L.

Incredibilis tua erga me pietas omni ex parte elucet in iis literis, quas ad me proxime dedisti, consilii, benevolentiae et prudentiae plenas: in quibus quum sapienter et iucunde collegeris , quae ad consolandum plurimum valent, et ad declarandum amorem in me tuum, utrumque illud esConSecutus, ut, quem tanti faciam tantumque diligam, habeam omnino neminem. Et quidem tuis perlectis magnam cepi Voluptatem, quod in eo, in quo a nOStriS accusabar, quod non omnem animum ad petitionem appulissem, et in ea Sententia semper perstitissem, ut ne honorem quidem

ab improbis accipiendum putarim, intellexi probari abs is

consilium meum. Quod si secuti fuissent aequales tui, minus Superbiae esset adversariis meis: et plus gloriae nobis, quod aliquid facere visi fuissemus contemnendo, qui petendo nihil profecimus. Noli enim putare , me iam inde a principio non praevidisse rei totius cxitum qui inscitiam hominum , qui factiones, qui inconstantiam probe nossem: in iis ut spem aliquam ponerem, qui omnia ad Suum commodum referunt; qui quum sint imperitissimi, sapientes Vocari et haberi volunt. Age tu, ex iis, quos in Republica Versari Vides, unum aliquem ostende qui, sciat quid sit Latino dicere Θ Αge ostende alterum, qui si de stilo sermo sit, non obtundat, non pronunci et veluti magnus rhetor Quid est 3 omnes imperiti arrogantes. An Machi Blateronis infantia, cuius perbelle ab Aretino fabula scripta est, ferri decennium potuisset, si inter primarios senes aliqui exstitissent amatores Latinitatis 3 Hercle quum istud mihi in mentem Venit, incipio Vereri, te, et Sallustium , et Fau-Stum, nOStros, minus iare gratiosos apud barbatulos istos:

quod vos vel quasi perduelliones Vel perfugas habeant, qui ab eorum castris profugeritis: et elegans purumque dicendi genus seeuti, reiecistis sordidum et vitiosum. Nam, per

508쪽

A. Palearii epistolae.

Deos, nisi aut tu iam nihil coniicis, aut ego semper ins ni ο : quid aliud est, quod Hieron, Vir alioqui gravis et prudens, Blateroni semper faxit 8 Sanctum nobis praeposuit,

qui quum iniuriam hanc aliquando expostularem, nisi summa spe, summo ingenio eius filius me Observaret et coleret: cuius mihi ratio habenda est, quod nihil eo iuvene honestius, nihil humanius potest excogitari: sicuti loquacissimo sene

Antonio nihil morosius, aut ineptius. Qui quum illud,

cum Iuvenale meo canere coeperit, ita obdurescit, ut nullaeum ratio molliat, nihil a literaturae opinione abducat. Sed ne ego Singula prosequar, mitto alia, quae tu plura esse intelligis, quam velles. Venio ad octoviros, προσθε λέογν, Oaιθῖν δρακωμ, μιε GIV Dii vestram fidem: quae minae 3 qui rumores de purgando gymnasio 8 Nunc ita frigent, ut Ilcinius in tuto sit, Veteramentarius non dubitet , Blatero serio triumphet. Peto a te, ne quid hinc boni exspectes. In ea enim civitate, in qua privati commodi magna ratio habita est, nuinquam soruit ulla Respub. Circumspice omnes Gymnasiarchas, qui tibi notissimi sunt: neminem reperies, qui non propinquis, coniunctis , amicis stipendia perhonorifica esse velit. Nos' semper vel praeteriti

Sumus Vel oppugnati: quorum alterum satis aequo animo se-ximus, alterum sane gravi: quod non ita de iuventute meriti Sumus, ut haec speraremus. Nam sive eam philosophiae Partem, quae ad mores attinet, pertractavimus interpretando sive eam: quae disserendi ars dicitur, disputando: nihil obfuimus ingeniis, quibus haec ipsa erant proposita. Quod

Vero ex arte iam aliqui scribunt, et eloquentiae studia VI-gent inter vos, totum hoc nostrum est. Eam quoque Partem, quae est de rebus divinis, cupiebamus oratione illustrare : at quoniam nillil a nobis longius abest superstitione, Videmur fortasse nonnullis non idonei. Nam caetera Vitae testimonio satis probantur. Risi Blasium theologum , qui quum quotidie bene mane ad pedes statuae se abiiciat, et Pro Vol Vat, des tamen alienum non dissolvit: ipse in auro atque argento, creditores in situ et squalore, in animum in-

509쪽

Libri IIL Epistola XV. 489

duxit , Deo, sicuti et creditoribus, per astum posse illudere: enimvero numquam putassem, tot illum scire comminisci dolos. Nae ego homo infelix sum, qui ducem huiusmodi consiliorum meorum delegeram, moderatorem Petitionis, ultorem iniuriarum. Eques noster Horatius primus Vidit me circumventum atque desertum. Eo spectabat risus ille octo virum, quum alter alterum intueretur. Mirari Satis hominis perfidiam non queo, quam ConsecutuS Sum Om nibus vestigiis. Speravit - Dii prohibeant - Bellantes meos a me abalienatum iri: illum, illum me defensorem fortunarum, custodem familiae, Servatorem patris, buccinatorem laudis et gloriae Dellantiae volebat excludi: atque haec Omnia clam. Interim vero blande salutabat, arridebat festive, pr

hendebat manu: sed dies ipsa prodet hominem, suique illum

mores ulciscentur. Posteaquam nos sibi amicos esse noluit,

habeat inimicos: et, quoniam multa ab illo clam in nos Profecta Sunt, Palam gratia referetur. Sine modo Thusce scripta edantur, Par pari aliquando; quantum in me OP- pugnando a mulierculis amari voluit, tantum sibi in vita Sentiet esse amari. De Sp. Caecio neque credidi quicquam: neque ante tuas literas, ut cum improbis sentiret, potui adduci. Magnum capio dolorem, illum contra me stetisse et sed multo maiorem, eum non esse talem, qualem Sperabamus : cuius in me officia, non tu magis desideras, quam eius frater, quam Omnes boni. De te Vero, quem tua Vi tus et Vera nobilitas non sinit esse dissimilem tui, tantum mihi polliceor, quantum animo complecti potius, quam Fe

bis exsequi possum. Quid enim pollicear 8 si me abs te mirifice diligi certissime sciam, invitis etiam tuis 3 Quod non eo dico, quod de te dubitem: sed ne, si ego id nescire

dissimulem, tu fortasse me minus ames. Utinam Marce, quam amicitiae legem sanctissime colis, alii non ita Violas-Sent: ut iam necesse sit, me vel mihi ipsi manus afferre,

vel dolore confici atque absumi. Quantum enim, ut tu Sapienter mones, in comtemnendis honoribus, in serendis iniuriis fortis: tantum in ignoscendo clemens esse, et FideFi

510쪽

490 Palearii epistolae.

Vellem. Sed dum ipse contorta tela, quae capiti et cordi infixa haerent, mihi revellere conor, alia adhuc coniicere non desistunt. Quamobrem nihil tibi et amicis mirum videri debet, si Vel in revellendis, vel excipiendis telis, Vocem aliquam emisero, qua Vel quasi repugnans furiosos deterream: Vol miserabiliter ingemiscens, significem dolorem meum. Vale.

Ep. XVI.

A. PALEARIUS FRANCISCO CORSINIO S. D.

Ego pro tuis magnis multisque in me officiis, quantum tibi debeam , facile intelligo: tu quantum a me amari S , ut

re ipsa intelligeres, quod unum maxime semper Opta Vi, non Sum asSecutus. Nam etsi quae ad tuorum Commodum, honorem, dignitatem pertinent, curavi diligenter: is tamen exitus fuit rerum, ut vel magnam ex eo capiam moleStiam,

quod singulari meo studio atque opere, ne dicam labore, bis iam nihil video me profecisse. C. Ss Ondrati discessus,

A quo nobis Prompta et parata erant Omnia, magno impedimento fuit: ea nunc perturbatio Deipublicae secuta est, ut, quod in manibus haberemus, ereptum Videatur. S. C. factum fuerat in affinem tuum, .ut perhonorifice magistratum peteret: in quo licet cor petitores haberet magnos viros iurisperitos , nihilo tamen secius gratia civium potentissimorum Superiores eramus. Comitia, quae Idib. Maiis haberi solent, reiecta fuerant in Idus Iunias, quod nobis perincommode accidit: tum quod animos Senatorum , Opera familiarium no- StroΓum accensos, refrigescere videbamus: tum quod per id tempus classis illa barbarorum praedonum, quae Omnem Pro po Europam perlustraVit, in Senensium fines converSa, OC-cupavit eorum portus, Oramque maritimam. Quamobrem

tantus repente timor civitatem invasit, ut Omnium menteSanimique perturbarentur: uno eodemque tempore cursari

ad Senatum, cogi pecuniam, delectus haberi necesse erat. Justitio indicto, nullum fuit tempus Vacuum a negotiis Pub-

SEARCH

MENU NAVIGATION