Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

bationes ab iis profectae fuissent, qui nec clementia, nec

aequitate, nec eonSuetudine maiorum nOStrorum de scriptoribus iudiearent: sapientissime fecisse videtur Paulus Pontifex, quod praefecit scriptionibus rerum dixinarum doctissumum et temperatissimum Virum: in cuius gratiam quum ego et Bembus ponere te vellemus, dixit is, se Superiore anno accepisse abs te literas , veluti interpretes humanitatis et pietatis, et propterea profiteri, et polliceri singulare stu'dium, ut, quae a nobis tibi prompta esse sciret, a Se eSsent paratissima. Sed ego te meo et Bembi nomine non modo hortor, sed rogo, audi homines tui amantissimos: quoniam in ea tempora incidimus, quibus, non quid sentias, sed quid calumnientur quidam, maxime observent: ut iis scriptionibus te exerceas, quibus 4ncitetur, non impediatur cur sus ille nobis non ignotus animi tui In eam civitatem Venisti, quae optimis legibus et moribus instituta dicitur: quid est, quod animum, ut civibus gratum facias, ad ea non appellis, quae de moribus a tota illa familia Peripateticorum

tuorum Saepe Scripta, numquam apte oratione Latina ill strata sunt Nihil opus est, ut ea colligamus, quae tu iam vides: sunt quidam aversisSimo animo a scriptoribus. Α Peripateticis interpretandis, aut illustrandis, nullum periculum est. Postremum illud, ut tranquillitati ser ias. Nam

qui studia, vitam, mentem, Voluntatem tuam tam novimus, quam qui Semper Vixerint tecum : numquam auderemus ea

legere aut attingere, in quibus de nobis perhonorifice scribis, et amicissime Opinaris, Si te desereremuS. Vale Ep. III.

A. PALEA RiUS SYLVESTRO LILIO S. D.

Si patriae caritas et desiderium tuorum facit, ut quum Romam veneris, tam cito cupias ad nos redire, pietati magis tuae tribuo, quam consilio tuorum. Sin magnificentia et pompa ista Curiae, quae caeteros magnopere delectat,

522쪽

5οI A. Palearii epistolae.

stomachum facit, et cum tua nobilitate atque opibus isthic bellissime potes esse, redire ad nos mavis: tibi gratulor, quod sapientia praeditus sis certe singulari: et nobis gaudeo, quod fructum capiemus aliquando dulcissimae consuetudinis tuae. Noli tamen putare, me a principio non divinusse: qui

probe nossem, te perpetuum hostem ambitionis, obse PVatO- rem integritatis, non modo amicum, sed amatorem Pudoris et modestiae. Mirab Ar inici ea, te mensem abfuisse a

rebus animo tuo gratissimis: praesertim, quum tibi carius nihil esse debeat optimis paventibus, locus nullus dulcior patria. Quae vero patria 3 libera civitas , sanctissimis instituta legibus, ac moribus: in qua improbis neque locus est maleficii perficiendi, neque spes sceleris occultandi: in qua

Summa eSt exspectatio tui, ea Observantia, ut ista aetate habearis, et verissime sis moderator seniorum, dux religionis, magister sanctitatis. Quamobrem ne patiare, quum Omnibus tam carus sis atque iucundiis , ut oculi nostri tua praesentia defatigari possint, satiari non possint, ut tamdiu sine te simus. Nam ego, qui mihi sum conscius, hoc certo Scio, post tuum et Josippi nostri discessum, nihil umquam fuisse, quod me laetitia valde assecerit: quin otiam is langu0r, et

mentis torpor est Subsecutus, ut omnes mirentur illam hilaritatem, quam in me tu admirari solebas, omnino ex animo et Vultu meo excussam. Quam si quis suavitate ingenii restituere poterat, erat unus Martinus Lilius patruelis tuus. Hunc incommoda Valetudo, qua prope emerserat, adhuc tenet , et frigus et anni tempestas incredibiliter angunt: cuius aegritudo ita me sollicitum habet, ut non dubium sit, vel ego aegroto, Vel proxime incidam in morbum. Eius

mater, praestanti Ssima omnium feminarum, eius uxor humanissima, suavissimus frater, Orant, ObSeci ant, ut me ad Se tranS- seram: sed ego adhuc in domicilio meo sum, sine uxore, Sine liberis, sine servo, Sine arca: quod, ut Scis, Superior ibu S mensibus longa via et pulverulenta, in municipium id linum ire necesse suit: nunc via lutosa, his praesertim imbribus, nolo

miseros cursare mea causa. Amici tamen Omnes, Pater tuus,

523쪽

505' Libri IV. Epistola III

sunt: curant diligenter, ut in omnium rerum inopia abundem Omnibus rebus. Quamquam ego tam paucis contentuS Sum,

ut facile superem Crassum divitiis. Quodsi, ut ex literis, quas ad patrem misisti, intellexi, tuus adventus appropinquat: brevi multo plus mihi futurum est boni, quam nunc impendet mali. In iisdem literis vidi, te Pauli epistolas legisse. Nae Flaminius tuus, et idem noster, ad Theologiam cohortatus est: Dii bene homini facilint qui, ut te bearet, deduxit ad magistram verae Vitae, ad disciplinarum principem, et reginam. Quodsi tu, qui ab initio aetatis omnium liberalium artium studiosus fuisti, et didicisti omnia, quae a sapientibus tradita sunt ad bene

Vivendum, nunc interioribus literis operam das, quae tua studia futura sunt 3 quae censura morum et Vilae 8 Id si verum est - nam ego Certi nihil habeo, sed coniectura ducor ad suspicandum: quia te plus amo, quam me ipsum: plurisque facio tua, quam mea commoda omnia - Ve pedem

ex urbe esseras, id est, o Flaminii domo: qui quod apud

ornatissimum Polum est, quem ego reverentiae cauSa nomino, quantum putas interesset Dii immortales, quae omnium rerum tibi accessiones fient, si cum his diutissime vixeris 3 Quare, etsi ego, tam sum tui cupidus, quam qui maxime, nihil tamen temere faciam: nullae meae literae nullae preces, nullae commendationes Vel Parentum, vel patriae, vel rerum omnium tibi carissimarum, tanti esse debent, si cum Flaminio apud Polum es, ut te loco moveas. Vale. Parentio et Pacino, nostris, salutem dic. Vale.

Ep. IV.

Si minus saepe ad te Scribo, quam amicitiae nostrae vetustas postulat, peto a te, ut Oceu Pationi meae potius tribuas, quam aut negligentiae, aut Oblivioni tuorum in me meritorum, quae tu officiorum crebritate quotidie auges: et sig-

524쪽

564 A. Palearii epistolae.

nificatione optatissimi et iucundissimi amoris mentionem tui non intermitti sinis. Quotus quisque est, qui istinc Veniat, qui ubi tuo nomine mihi plurimam salutem dixit, non multis etiam, prosequatur mirificam benevolentiam et humanita tem tuam 3 qui libellus a te scribitu D, in quo ego non honorifice oppeller 8 qua in re quum parem tibi gratiam referre non possim, moriar, si non me angunt putidissimae interpretationes meae sive Graecae, Sive Latinae, in quas, Veluti in pistrinum detrusi me, non tam imprudentia, quam necessitate. Ego enim, ut ex meis studiis nosse potuisti, Semper iudicavi obscurum et sordidum iis, quorum ingenio aliquid fieri potest illustrius, si interpretandis Scriptis aliorum humiles ac demissi quasi servitia ancillentur. Sed, quum mihi res domi esset angusta , uxor lauta , liberi splendidi, et propterea magnos Sumptus facerem, mancipa Vi Prope me iis studiis, a quibus semper abhorrui. Nam, quum Lucenses, homines honestissimis propositis praemiis, invitarent me singulo iram dierum unius horae usura ad interpretandum, accepi conditionem duram mihi et asperam, et vero etiam odiosam. Dicendum est enim quotidie et ex tempore, quod inprimis est sophistae. Id ne faciam, sumo mihi semper aliquid temporis ad meditandum, in qua re plurimum nocteSme adiuvant: quum tamen inopiam et ieiunitatem interpretum non probem, et multa e penu locupletissimo Graecorum petenda esse ducam. Quicquid diei reliquum est, inscriptoribus Graecis logendis tero. Sed omnino concisum est hoc dicendi genus διδασκαῆικόν; in quo, Si qui diu VerSantur, Summum periculum est, ne exercitatione umbratilia mittant, quicquid habent roboris et nervorum. Quod quum ego in me fieri sentirem, ne hoc morbo in tabescerem, re tuli me aliquando ad eas exercitationes, quas tu maxime probas. Vide quanti faciam iudicium tuum. Quum ex iis litoris, quas proxime abs te accepi, intellexissem, placere tibi scriptiones meas: magna mihi spes iniecta est, Posse

Orationes aliquas a me sci ibi. Eas, quae sint, Pio Pediem exspecta, modo typographus non moretur. Tu contra ad nos,

525쪽

Libri IV. Epistola IV.

tuos libros De gloria: obsecro, ne sinas diutius nos duci exspectatione. Si non perfecisti , scito eos libros dignos

esse, ut abs te absolvantur, qui ingenio et industria assecutus sincerum et ornatum dicendi genus, habitas in oculis Principum, quorum feminae multis Regibus sunt sapientiores. Nam quid est, si non haec verissima gloria est, potentissi ini Regis filiam, maximi Ducis uxorem, sic versari in studiiS nostris, ut excellat 8 Annam Vero et Lucretiam, aureOS Hereneae Partus, scrutari inteliores literas Latinas et Graecas Θquae quum in matre quoque essent, et eae neque Paucae neque vulgares, Hegina in philosophia hac humana noluit acquiescere: sed ob magnitudinem ingenii, et studium sanctitatis , quae in ista semper veluti divinum aliquid eluxit, maturiore aetate retulit se ad coelestes artes, et disciplinas theOlogorum. Quod ad te scribo, ne in texendo sepere, quum isthic habeas maxime illustres et gloriosos Principes , quos proponere omnibus potes ad imitandum, tu rerum gestarum

causa eos 'lidieras, qui in unis armis Omnia posita esse censent, Studiorum nostrorum hostes acerrimi: quorum exprobatione extenuari spem literatorum et evaneSCere VidemuS.

Non est credibile , quae sit imperitia et sup ei bia in quibusdam. Ego me abs te tantum amari puto, quantum Volo: Volo autem plurimum. Si me amas, sine istos in tenebris

et situ iacere. Qui, si ad eorum pedes nos abiicimuS, ne Sublevant quidem. De Sardonio , quum defensionem tuam legerem, Valde mehercule risi. Si est homo, post huc tacebit. Sed, quantum suspicor, aliquid etiam scribet: et tamen dicet nihil. De Jacobo Grifolo scripsi ad te superioribus men sibus: ti quid ad me postea dedisti literarum, non eSt allatum. Is tam belle se habet, quam ego et tu. Exanimatus prope sum tuis literis, in quibus dubitare videbaris de eius vita . Vuum in os pidum Collinum venissem , iiii, i pueros, qui quaererent diligenter. Ιi postridie Senis omnia laeta et Optata retulerunt: hominem ingenio et studiis stolentem, magno' in honore esse apud suos: pangere etiam aliquid, et

526쪽

A. Palearii epistolae.

meique memoriam amantissime conservare. Lucae, pridie

Nonas Octobris. Vale. Ep. V.

Equidem Aoni excusationem, quam asser , quo minuScrebro ad me scribas, libenter accipio: ne, si de te literarum intermissione accusare Velim, eodem ipse me crimine condemnaSse videar, qui nihilo crebrius ad te, quam tu mihi literas dare consueverim. Sed quid tu te, contra item ego me, quod minus frequentes in hoc scribendi genere fuerimus tam inique accusamus : quum uterque huic offficio abunde satisfecimus 3 neque enim ego quemquam umquam nactus Sum, qui istuc Veniret, cui meas ad te literas non dederim:

neque tu contra quicquam a te mihi ad eas desiderari permiseris. Sed arbitror, quia id ea lingua fecimus, qua omnes Itali via go loquimur , qui magis Latina ex nostris studiis

uti debuimus : nobiS propterea nos a scribendo ceSSAS Se quodamm0do , atque etiam prope merito accusari posse Visum iri. Ac si mihi dicendum est, quod ego sentio, ΡΘrum Ρru denter atque nulla cum ratione ab utroque nostrum est factum, qui eo modo primum Latinum stilum non mediocri exercitatione defraudavimus: deinde, quod amicitiae nostrae Vel Sempiternam testificationem , qua literae Latine scriptae in omnium aetatum memoriam producere potuissent, improbe detraximus. Sed satis de excusatione, Vel de accusatione potius: Si posthac tamen curabimus, ut hoc modo frequentiores simus in scribendo, quam alio committere, Ut nos excusando, magis accusandi esse videamur: atque ad tuas literas redeo. Eas igitur scito mihi iucundissimas accidisse: quum quoniam eo modo, qui mihi magis probabatur, erant conscriptae: tum quia iis certior fiebam, meum .GPii ilum Vi-Vere, quem ego iam triennium fraterne luxeram: quo uno

OΡtutissimo nuncio , nihil est, quod evangelii a me auferre

527쪽

Libri IV. Epistola V. 507

non possis: tametsi nonnihil molestiae tamen epistolae pars illa, in qua de meis erga te meritis atque officiis extollendis quasi finem non facis, meam hanc tantam laetitiam non leviter aspersit. Nam, etsi te quidem gratissimo animo atque optime instituto facere certo scio: id tamen quodammodo aegre tuli. Nam praeterquam quod magnam iniuriam amicitiae nostrae facis, qui tantopere queraris, te parem ei gratiam referre non posse, cui ne ullas quidem agere debuisti: non ego in tuis scriptis , et amici et iure optimo laudandis, plus Sum laudis assecutus, quam aut studii aut officii in eo

ipso posuerim praestando Θ Quid enim mihi tam faciendum

fuit, quum ad nostrae aetatis poetas Veni, quam ut prudenter viderem, ne quis ex eis, qui in aliquem bonorum numerum Venissent, me praeteriret 8 in iis vero, qui suo Splendore caeteris quasi lumen praelucerent, ne aut caecus, Si non animadvertissem: aut iniquus, Si non iis suam quoque laudem impertissem, Viderer omnino 8 In quibus, quum tu non ultimum locum obtineres, hunc ego, si tibi cum coeteris bonis concessi, aut adversus improbos tutatus sum, nihilo sim amplius de te meritus, quam qui de virtute virtutem laudans mereri posset: nisi ea quoque tibi gratissima Videri, quae sine maxima Culpa in te omitti non possent, Omnibus significare voluisti. Quod vero de Principibus meis, tam doctissimis, quam etiam nobilissimis feminis scribis: scito, filias illas egregie eruditaS esse, et una cum aetate Sua omnium etiam opinionem Superare: eaSque suum locum hoc quoque nomine in nostrisDe gloria libris habere. Nam, quod me mones, ut in eiuSOperis exemplis minus ambitiose agam, neque etiam quasi de Principii in faece hauriam: tu recte quidem, et Sapienter mones : neque id ego tecum non Sentio : Sed tamen , Si pauciores quosdam Oss enderis minus hoc mea laude dignos , id a

me in eam partem factum accipias velim, me unum aut Summum alterum non tam hac mea commendatione cohonestasse

ut ea inaniter gestiret, quam ut, quid sibi ad veram gloriam faciendum esset, inde plane perspiceret, qui mei tres De gl0ria libri iam pridem mihi sunt absoluti. Utinam qui-

528쪽

Α. Palearii epistolae.

dem, ut materia postulati nam eodem tempore tantam mihi gloriam consecissem quantam omnes, quorum in iis exempli gratia me in inimus, sibi compararunt. Quod vero ad praecipiendi rationem pertinet, ita quidem est, ut dixti, quum Summi res negotii, tum summae etiam dissicultatis. Sed his quoque id accedit, quod ea dicendi ratio, ut summam indignitatem, quae in docendo versatur, omittam, quamvis politi0rem dictionem facile corrumpere posset. Quare ego quum publicam istam praeceptionem exercerem, plerumque ea lingua utebar, qua omnes nunc loquimur.' At quis h0c, te praeter unum, probabit 8 At mihi magis in recte scribendo, quam in inepte

loquendo ex tempore, consultum volui: meque omneS Latine scribere, ut viderent, quam auditores impolite semper, improprie interdum, si minus barbare loqui, malui audirent. Sardonium, ut tu dicis, atque Sardonianos omnes ita fregimus , itaque contrivimus atque confecimus, ut mutos diceres. Coaxant quidem, nescio quid, sed Subter aquam, ranarum more: nullum enim, quo suam ignorantiam defendant, adhuc verbum faciunt. Sed isti, atque adeo istis Dii meliorem dent mentem. Quae in Catullum scripsimus, propediem exspecta. Si me diligis, Si te a me amari scis, quum primum occasio dabitur, ut usquam in Grifolum. meum incidas, ut

meo eum nomine complectaris- nimis enim parum est atque exile, ut Salutes- te etiam atque etiam rogo. Vale, Ferra

literas agemus: numquam ne Romanus Stilus, quo in Perpetuis scriptis, atque ad alios saepe amicos utimur, locum ullum in nostris litoris habebit 8 hoc quidem , quo Vulgus no- Ster loquitur, sensa nostra, perinde atque Lalino, Plane explicamus: nisi id etiam interdum ex rebus novis, Suis Lati-

529쪽

Libri IV. Epistola VI. 509

nis nominibus carentibus , plenius ac significantius sacimus: hae tamen literae nullum aliud lumen, nullius alius lectionem, quam utriusque nostrum, Sunt habiturae: praesertim meae, quae tam longe a vestra Hetrusca dicendi ratione absunt, quam qui longissime gentium, etsi tantum Apenninus nos disiungat, et natus et altus Sit: ut eas in ulla Volumina, quae eius quoque linguae multa multoria in simul una scriptorum quotidie eduntur, coniici posse nullo modo sperem. Quare ego hoc Ibutino posthac utar : et ut Stilum exerceam, et te quoque ad hanc meliorem scriptionis rationem revocem. Mitto igitur tibi do sensionem meam ad erSus quendam Sardum, hominem tam iniquum, quam etiam ignarum: cuius stultitiam in ea facile cognosces. Nam in quo me accusat, proponi primo in loco fideliter, postea vero, mea ut sequatur defensio, aeque curavi: in quo meo adversario, Dii me perdant, si quid boni est, praeter liuod ego alter Cicero cum isto esse videor, quando et ipse suum Sardum Sardo habuit nequiorem. Tametsi in meo multi insunt Sardi, etiam nequissimi: quos tamen ita fregi, itaque contemptos reddidi, ut ne hiscere quidem audeant. Nam quod praefracte pergant in suis nominibus, Catonibus , Lentulis, Metellis, Cethegis, Dolabellis , et reliquis eius generis cognomentis insanire : concedunt tamen, Romanarum familiarum nomina in IVS terminare: ut modo nobiscum Sentiant, modo contra : secum autem eodem modo Semper, hoc est, inconstanter agant. Sed iam istos missos faciamus. Quintus annus agitur ipse, quum Jacobus Grifolus hac transiit, Senas accitus , ad Latinas literas publice profitendas: nil postea neque ab eo, neque de eo mihi nunciatum est. Nunc Vero Vene-uis tristis mihi rumor assertur, qui me qu0que prope Occidit: illum diem suum obiisse. Si me amas, quaeras, quid de illo sit, meque postea hac gravissima sollicitudine libera. Amavi enim illum, quam qui maxime amari potuit amicus. Ac, quod ego Spero , cuΡio quidem certe, me certiorem fac, eum vivere, etiamsi mortuus sit. In hoc enim falsa spe me sustineri facile patiar. Apparatus me0s, quos requiris, Scito

530쪽

51o Α. Ρalearii epistolae.

me nullos esse: Fllarentiae tamen reperiri quosdam audio. Id utrum sit, ex librariis scire, atque inde tibi accommodare poteris. opus De gloria- Vide - quaeso, quid mihi in mentem Venerit, paulo ante sum aggressus: idque in tres libros distribui, iamque primimia absolvi, reliqua pergo. Utinam propius adesses, aut saltem tanta Alpium iuga nos disclusos non haberent. Sperarem enim, tuo iudicio uti posse, sed Dii videbunt, quum erunt absoluti. Vale. Cal. Maii.

Ep. VILA. PALEARIUS BARTHOLOMAEO HICCIO S. D.

Ego Vero fateor, me dicendi genere, quod hoc tempore in Hetruria floret, valde delectari: et quia elegans est et venustum : et quia ab eo non longe abest, quod in Italia nati atque, alti hausimus. Utinam, mi Bieci, natura nos labore hoc levasset, quem quotidie insumimus in ediscendis linguis. Id fecisset certe, si, ut sunt omnium gentium et nationum SenSa Communia, Sic essent τα δε τῆ ς οὐνῆ τῶν όν τῆ u υχνπαθημώrων συμβολα. Graece dico, quod Latine seque non inVeniam. Nam melius non audeo dicere, Thusce fortasse possem. Quodsi cum amico sic agier Oportet, ut non quasi alicunde meditatus Venias: quod ego sic interpretor, ut,

quidquid in animo est , quicquid venit in buccam, illud

ipsum scribas: Vereor ne iniuriam faciamus veteri amicitiae, Si, quum amamus nos inter nos, et per literas familiariter loquimur, quasi praesentes, in perquirendis et coniungendis Verbis Latinis simus occupati. Quid igitur, inquies, Verba Graeca sunt in epistola tua Latine scripta 8 quia consuetudine illa interpretandi, non quaesita etiam Occurrunt. Ut, quum

SomnuS arctior nos complexus est, ea saepissime animo Ob-Versantur, de quibus vigilantes quotidie cogitare et loqui solemus: sic dum scribimus, Verba Sua sponte prodeunt, ae Osserunt se ex formis, quam legendo et scribendo in nobis haeserunt. Quin etiam, ut dicam tibi, quoniam tu institu-

SEARCH

MENU NAVIGATION