장음표시 사용
51쪽
Venio ad tuas literas , quibus prius, quam resP0ndeo,
pauca de me tibi scribam necesse est. Ego ante a te consulebam de profectione Romana, quid mihi agendum putares; nunc Vero quid plane constituerim, paucis accipe. Superioribus diebus quum Aloysius Grifalco audiente Oratore hanc mihi peregrinationem dissuaderet, et ad metum bellum
Turcicum Proponeret, Suasit contra Orator, ut hac ipsa de causa in Viam quam primum me darem, quo scilicet, quae supersunt Romanae urbis vestigia, priusquam penitus deleantur, sPectare Possim. Haec quum audissem, existimavi nullum deliberationis locum esse relictum. Eundum igitur est: nactus sum comites Viso fidelis simus, Gallos duos, qui circiter Calend. Martias navim conscendere volunt. Nimium quidem urgent, sed ab ea sententia deduci non possum. Ego igitur una cum illis mari nondum Satis aperto committere me decrevi: vellem te mea causa nonnihil ad Fundulum scribere: sed tempus instat: tu si tuo commodo poteris, quam primum ad me literas mittes: sin minus, ego tamen illi ex te salutem dicam. Xenophontem tuum et Aristotelem de anima Alixantio, qui nuper Venetias Venerat, Commisi. HO- merum, quoniam eum iam attrivi, et commentarios Ludaei apud me retinui. De his Omnibus post reditum ego tecum decidam. Nunc pessime sum instructus a pecunia: sed quum Romam Venero, Jacobus BernotuS, ut ego bene Spero, non mihi deerit, et fortasse interim nonnihil literarum a fratre veniet. Ego post duos aut ad summum tres menses, nisi adversi quid acciderit, te videbo. Nunc redeo ad ea, quae Ρetis. Quod attinet ad literas, quas ad amicos dare cogitas, Vix meam operam propter subitum discessum navare tibi potero. Tulissimum igitur fuerit fasciculum ad Jacobum nostrum mittere, qui ad me, si nondum abiero, scribet. aut me BbSente negotium per se administrabit. De Jacobo quod audisti, falsum est; venerat enim cum Alavdeto Venetias omnium Gallorum nomine. Nam Pedemontani eiecti a nobis conati sunt astu quodam in nationem Anglicam irrepere. Quod ubi primum eos moliri rescivimus, obstitimus
52쪽
illis acerrime. Hac de causa uterque Venerat. JacobuS autem apud me questus est, se nihil a patre iamdiu aut literarum aut pecuniae accepisse: is si mihi imposuit, ego quoque tibi impono. Patruo Francisci, quem mihi commendabas, ego Omnem meam operam pollicitus Sum: is sine me Se rem suam posse conficere respondit: habuit tamen gratiam. Condixissem illi prandium familiarius, et more nostro,
sed puto, te intelligere, ubi Vivam. Habes ad omnia. Illud quod in principio statim posui de illa es istola, oblivisci non possum. Amabo, quaere diligenter, qui sint illi, quibus tu
superiores literas dederas: nam illis ipsis ego epistolam cum oratione Camilli commisi. Rerum novarum nunc quidem nihil est. De Turca, constantissima fama, eum apparare omnia. Quid aut quo cogitet, non prius certo sciam, quam copias suas mOVerit. Aiunt imperatorem in Italiam primo quoque tempore reversurum. Haec publica: illud privatum :orator Abbatia auctus est. Haec, raptim ad te scripsi, ut, si quid Velles, ad me ante discessum literas dares. Ego enim quamquam differre adhuc aliquot dies cupio, tamen aliorum
voluntati necessario inserviendum est. Bene Vale et me ama.
Saluta mihi Franciscum Lodovicum. Venetiis. VII Calend.
Ep. XX. ΕΙ DE M. De peregrinatione mea ad hunc usque diem nihil ad te
scripsi, tum quod de adventu meo ab aliis certior statim factus es, tum quod de rebus Romanis, quae tibi sunt notissimae , scribere non ita necesse arbitrabar. Et mehercule adhuc languebam de Via, neque me ad Veteres exercitationes referre poteram. Nunc Vero recuperata aliqua eX parte pristina scribendi alacritate, et libris meis, quos propter discessum iratos habebam, ad intermissam mittendarum literarum consuetudinem redeundum mihi existimavi. Ut igitur
de me aliquid ex me ipso audias, vixi nomae supra XX dies
53쪽
apud Iacobum nostrum libentissime, qui quidem non solum domum suam mihi patere Voluit, sed omnia amici et Christiani hominis officia liberaliter et prolixe praestitit. Per eos dies
ego, cuiuS cauSa Veneram, non oblitus, Omnia antiquitatum
vestigia, quae quidem adhuc conspici possunt, studiose conquisivi. Quod temporis mihi ab hoc spectaculo superfuit, id omne viris doctis salutandis dedi: conveni Fundulum, et
tuo nomine salutavi Marium: est in homine humanitas summa: collocutus est mecum familiariter de multis vehus: multus sermo de te et studiis tuis. Quid quaeris i totum se patefecit mihi; questus est graviter apud me, quod Spreta tranquillitate et libertate Gallica in has turbas Italicas et durissimam servitutem se dedidisset. Sub discessum meum quum ab eo quaererem, ecquid literarum ad te Vellet, respondit, se cuidam, qui Patavii philosophiam profitetur, paulo ante adventum meum literas ad te dedisse. Ad Funduli familiaritatem accessit Pantagathi quotidiana fere consuetudo: cuius hominis ea est in congressu suaVitas, ut, quum a Pran dio statim ad eum adirem, ante noctem ab eo divelli minime possem. Ad pietatem autem nostri sermoneS nostraeque disputationes omnes referebantur. Est enim in hoc genere literarum princeps Pantagathus adeo, ut humana Omnia studia prae divinis contemnat. Praeter hos duos salutavi Lasearum, cui me per literas Orator commendarat. Eruditionem hominis quid ego tibi praedicem 8 sed est in eo etiam raro quaedam et incredibilis humanitas. Quamquam enim et
extrema senectute, quae quidem per se morbus est, et totius corporis cruciatibus fere semper amigitur, tamen se conVeniri a Studiosis non solum facile patitur, Verum etiam gaudet. Habes de peregrinatione mea non omnia quidem, sed maxime insignia. Reliqua Paulus noster tibi, ut spero , fusius exposuit, quem ego mehercule Ρlurimum amo; MarOSticae tecum vivere, tum mea tum illius causa Vehementer laetor; meos enim cives non solum eruditos, Verum etiam probos esse mea referre multum existimo, et ad utrumque consequendum consuetudinem tuam magnum adiumentum allaturam
54쪽
certo scio. Est quidem ille sua sponte neque a bonis literis, neque a pietate abhorrens ; sed dum suorum exspectationi
satisfacere cupit, non in iure civili solum, quod per se ipsum latissimum, perdiscendo, sed in Accursit, Bariosi, Baldi
Verbosis et obscuris commentariis paene ad Verbum ediscendis magnam partem temΡOris Ρ0nere cogitur. Hic quibus Verbis ego tecum agam, non reperio. Te quidem mihi amicis-Simum , non nullo meo merito, sed animi tui quadam inductione, non dubito: et, quod me valde cupere intellexeris, facturum vehementer confido. Itaque commendo tibi primum civem meum , deinde etiam amicum, ne tum in rogando ambitiosum, ob multa erga me Officia mihi carissimum: quem tu, quoniam eo petente libenter Marosticam evocasti, meo nomine ari lius complectare Velim, studiorum laborem industria tua subleves neglectis istis litigandi artibus, ad fontes sequitatis veluti digitum intendas : in summa consulendo, monendo, ita cum eo agas, ut intelligat, te commendatione mea impulsum aliquid ad pristinam Voluntatem addidisse: te in doctorum ordinem, approbantibus Italis, tuamque in iure civili eruditionem in caelum extollentibus, relatum esse, pro eo ac debeo laetor, tibique, quamquam sero, gratulor. Illud quidem certo iniquo animo tuli, me huic spectaculo non interfuisse: in quo, nisi necessitate compulsus aliqua, in id tempus incidisti, sane hercle non satis rationem amicitiae
nostrae habuisse videris. Quod nisi tu istius facti aliquam iustam causam adfers, dabis mihi poenas: idem scilicet ego
reponam, quum me Vestris insignibus Ornari cupiam. Dicis, numquam id futurum: non male suspicaris; ego enim in aliam studiorum rationem longe diversam a vestra me totum dedi. Hactenus de privatis rebus: nunc audi perpauca de publicis.
De adventu regis Turcarum ut horribiliora, ita certiora quotidie ad nos asseruntur: nondum tamen constat, in Italiam an in Germaniam invadat. Quid consilii ceperit, brevi sciemus. Iam CCC milia hominum et amplius sub signis habet. Ad quem exercitum alendum quum incredibilis quaedam pe-
55쪽
cliniae Vis illi opus sit, tamen superioribus diebus galeam auream gemmis, quasi stellulis, distinctum XV milibus aureorum mercatus est. Imperator, ut nonnulli confirmant, ex morbo Gallico laborat. Accedit ad morbum huius belli impendentis metus. Hanc ego in malis Voluptatem cupio, quod eum, qui in nos tam crudelis fuit, non Solum corpore aegrotare , Verum etiam animo angi Videre mihi videor. Bene Vale. Saluta mihi Franciscum IbOdOVicum et omnes, qui tecum nunc Marosticae Vivunt. Venetiis II. Idus Junii MDXXXII.
Ep. XXI RIDEM.Literis tuis, quas binas eodem tempore accepi, breviter respondebo. De libris emendis et ante discessum tuum mittendis, probas mihi consilium tuum. De genere Vecturae ego diligenter ab omnibus, quos hic novi, quaesivi: magna ParSeorum, qui Lugdunum libros mittunt, navi Taurinum usque Veliendos curant: est tamen hic mulio, qui se post quinque
aut sex menses discessurum confirmat: sed is pro iusta muli sarcina duodecim aureos sibi dari vult, quum reliqui mercatores ultra decem dare non soleant: ego tibi auctor sum, ut, quoniam alia quoque de causa PataVium Venturus es, primo quoque tempore ad nos advoles: si erit ulla praesens occasio, ea utemur: si non erit, tu tamen libros emptos compones, ut
videbitur: ego reliqua sollicitudine te liberabo. Hoc consilium mihi tutissimum Visum est: tu tamen quid in re tua tibi faciendum sit, optime pro prudentia tua diiudicabis. Haec pro certo habeto, numquam defuturos nobis, per quos Lugdunum, quaecumque Volemus, perferri possint, si tamen erit pacata et tranquilla Italia, quod ego praestare tibi non possum. Puto te memoria tenere, quid ego tibi, quum hic esses, dixerim: res, quo loco sunt, diutius esse non possunt. Rex Turcarum cum sexcentis milibus militum Viennam magnis itineribus contendere dicitur. Rumor est imperatorem esse plane imparatum, quamquam Hispani hic dissiparunt; Lutheranos, paca-5 m
56쪽
tis discordiis omnibus , ad causam adiunctos esse. Genuae, aiunt, armamentarium, in quo omnia ad bellum necessaria aS- servabantur, igne conflagrasse. . Dux Mediolanensis, quo pecuniam imperatori promissam ad diem non Solveret, Cremam rebus Omnibus suis comportatis, confugit. Praedo ille insignis, qui a barba rubra nomen in Venerat, a nepote suo interceptus esse dicitur. Sed de his et de aliis rebus brevi certiora audiemus. Vale.
Accepi ad Idus Octobres literas tuas, quinto, non OetaVO datas: quod ideo adscripsi, ne, si tardius ad ea, quae petis, respondere Videbor, negligentiae meae assignes. Mitto ad te
Marii Solomonii paradoxa in l. Gallus, non quod mihi magnopere probentur; nam quantum ex his, quae ego perpauca tuo rogatu legi, iudicare possum , non est hic Solomonius aut excellenti doctrina aut eleganti iudicio. Sed quoniam tu ad hanc legem pervenisti, in quam iste satis longos commentarios conscripsit, malui in eam partem peccare, quae tutior erat; non enim decet me, qui a iure consultorum lectione longissime recessi, temere de illius iurisperiti eruditione pronuntiare: et tu, ut auctor sit pessimus iste Marius, in eo magnam iacturam facere non potes. Pro quo libro et duabus tabellis recens editis, in quarum altera formula testamenti , in altera Venditionis, et ea antiqua comprehensa est, expensum tibi retuli XXVIII asses. De Haloandro, quae ego me in aliud tempus differre scripseram, paucis accipe: neque enim mihi licet mortem eruditissimi quidem, sed Christiani viri apud te deplorare. Tantum rescribam ad ea, quae te velle intelligo. De iure civili idem erat sensus illius atque tuus: illud ipsum -agebat, quod tu moliris : ad exemplum oratoris Ciceroniani iurisconsultum ille formabat Suum , qualem scilicet post illos antiquos vidimus neminem. Itaque statuerat libello quodam, tum a ciuibus disciplinis instructum
57쪽
esse vellet eum, qui ad ius civile aspirare audeat: tum quaxia in haec studia unicuique ingrediendum et progrediendum sit, exponere. Jam silvam rerum, ut mihi quidem dicebat, summa diligentia congesserat atque adeo , quae restabant, multo faciliora existimabat. Venerat in Italiam, ut procula typographis illis Germanicis et aliis interpellatoribus molestis opus illud in otio posset absolvere. Quem vero locum tranquillitatis et quietis ille plenum fore existimabat, in eo febris vehementissima eum corripuit et septimo die acerbissimis excruciatum doloribus consumpsit. Huius mortem et Losigotii nostri, Villa novant etiam, quum ego mihi propono , in eam paene adducor sententiam, ut existimem, non solum homines ipsos, Verum etiam caelum hoc Italiae praeclara ingenia transalpinis nationibus invidere. Quinquaginta Pandectarum libros perlegerat; inter legendum
multOS locos enarraverat , quorum laborum fructus ne una cum Haloandro exstinctus sit, Vehementer timeo: aut enim legi n0n poterunt, quod ille negligenter scripserat, aut sortasse in alicuius venient manus, qui invidiose omnia supprimet : atque ut edantur eiusmodi, tamen non erunt, qualia fuissent, si per mortem praematuram extremam manum adhibere potuisset. Habes de Halsandro, quae requirebas: Cuius casus te quoque admonere debet, ut aliquando de te cogites, ne, qui eandem studiorum rationem inivisti, et Otium istud in Italia, quasi nusquam alibi sit, tantopere sequeris, ne tu, qui omnia similiter atque ille facis, simili oppressus calamitate, nobis ante tempus eripiare. De Romana profectione cupio intelligere quam primum, quid mihi consilii des:
necesse enim habeo scribere ad Bernoym nostrum, ut, quae sit eius in hac parte Voluntas et facultas, intelligam: aliter enim mihi loquendum est cum oratore, si Velim Romae esse: aliter, si post unum et alterum mensem rediero. Habet me etiam sollicitum illud, an Demosthenem, Platonem, Isocratem, HO- merum mecum asportare debeam, an illic Aldini libri venales habeantur. Haec igitur multo ante constituenda, ne quid
temere. Quare quid tibi Videatur, ubi primum poteris, re-
58쪽
scribes. De scriptore antiquitatum miror te non intellexisse. Quodsi J0sephi nomen in mentem tibi Venire potuisset, Satis aperte loqui tibi visus essem. Memini, quum Patavii in hortis deambularemus, quoddam de Iosephi nostri, illius, inquam, qui apud Oratorem mecum Vivit, me tibi dicere. qua de causa puto te memoria tenere: hic se adhuc non commovit. Jam puto intelligis, quae erant in superioribus literis de auctore antiquitatum: nam, quae de Metona SeripSeram, non ita Obscura erant, sed brevis admodum laetitia fuit huius nuntii: postridie enim eius diei, quo ego literas ad te dederam, allatum est nostros accepta praeda et navibus imposita urbem Turcis reliquisse. Rex Turcarum antea quidem sponte sua satis in nos incitatus , nunc hac iniuria accepta a nobis instigatus , nonnihil ad suam antiquam crudelitatem addet. Rumor est, eum navalem apparatum maXimum habere, atque adeo in Siciliam, ubi primum per anni tempus licebit, Velle impetum facere. Erat hic in sermone , imperatorem et regem Velle convenire in unum et inter sede rebus suis colloqui: quod ego seri quidem Vellem, sed SBerare non audeo. Venetos, quorum opes horum principum discordia confirmantur, quae Vota sacere putas 3 quid moliri censes, nisi quaecunque ad disturbandam Pacem pertinent 8 Sed heus tu , nescio qualiter accipies hoc nuntium:
quam Vereor, ne prae maerore in quartanam reVolvare. Constans est fama regis nostri matrem itam cum morte Commutasse. Orator literas quidem a rege nondum acceperat:
Omnes tamen ita loquebantur, quasi minime dubium id esset. Consolatione uterer, sed huius feminae mortem, si me audis, forti animo feres. De Comite D. Pauli, quae ego tibi scripseram, ut postea intellectum est, falsa erant. Bene vale. II Idus Octob. MDXXXI.
59쪽
Quanta in perturbatione rei uni omnium Verser, Paucis accipe. Allatae sunt a discessu tuo ad Oratorem literae, fore ut Successor mitteretur, ipse in Galliam rediret. Quis in tanta rerum aulicarum inconstantia constantiam retinere posset, praesertim si ab illis pendeat 3 et ne nunc quidem de disceSSu certum est, quamquam eo Omnia spectare Videntur. Quodsi non discesserit orator, neque cur, neque ubi in Italia consistam, video. Itaque in Galliam cum eo , modo Velit, cogito: non quidem ut in aulam me coniiciam, sed 'ut Lutetiae in aliquem angulum me abdam, in qua re et tu,
uti spero, me adiuvabis. Omnino nihil adhuc tibi confirmo, sed quum Lugdunum Veneris, sacile ex aulicis, quid de re ista constitutum erit, intelliges, et ex illorum sermone, quid mihi faciundum esse putes, si placet, quamprimum rescribes.
Ep. XXIV. P. BUNELLUS JOANNI CAUSSA DO S.
Tu Vero, mi Caussade, non impudens aut ambitiosus, sed parum cautus negotiator mihi videris, quod ei grandem pecuniam credere Velis, qui fidem suam tueri non potest. Ego tibi locuples fortasse videor et ob eam rem tua omnia ultro ad me defers. Sed si scias, q)ualitum peris alieni contraxerim , quod dissolvere nulla ratione queam, celeriter hinc pedem retrahas, neque posthac in promittendo tam sis prolixus et liberalis. Tu, ut aperte dicam, nonnullorum hominum praedicatione deceptus me doctum hominem existimas, et maximi beneficii loco in meam amicitiam recipi petis. Sed audi secreto Versiculum, quem ego semper in ore habeo: - me quoque dicunt Vatem pastores, sed non ego credulus illis. Videor quibusdam fortasse eruditus, quod apud doctissimos
60쪽
h0mines vixerim, multosque annos in studiis literarum con-Sumpserim: Verum ego me ipsum non aliorum opinione, sed mearum virium imbecillitate metior. Debui, et, ut Verum
fatear, potui ad aliquem doctrinae gradum pervenire, si cum
libris meis uno in loco me continere, quam Perpetuo Sursum ac deorsum cursitare maluissem. Haec est hominum exspectatio , quam fefelli : qua me Vehementer premi sentio. Hi sunt creditores, a quibus urgeor, quibus te etiam atque etiam socium adiungis i debitum exigunt; diem Venisse dicunt: ego praesentem pecuniam non habeo ; insiliari neque volo neque possum. Quodsi erunt acerbiores in exigendo, cogor
ad aram aut ad novarum tabularum auxilium confugere. Peto
igitur abs te , ut huiusmodi homines reprimas et mitiges. Inops sum: dies Vel potius annos aliquot ad solvendum mihi Pi 0rogari postulo. Hoc si impetro, aliquantum nummorum alicunde mea diligentia, uti spero, corrogabitur, quo illis tibique aliqua ex parte satisfiat. Vale.
Ep. XXV. P. BUNELLUS CARDINALI CORNELIO S.
Julius Camillus, vir summa eruditione et rara probitate, ita mecum discedens egerat , quasi de re mea amplius deliberanduim non esset: cuius ego promissis impulsus, statim a discessu illius Patavium sum profectus, tum ut fidem, quamis tibi de me dederat, liberarem: tum ut, si velles, eruditionis meae, si modo ulla est, periculum facere posses. Itaque domum tuam Veni: cum Josepho primum, deinde cum
Bernardino, Optimis sane viris, sum collocutus. Hoc reSponsum tuli, eo die te minus recte Valere: de Πwdicorum sententia, ne quid ad morbum accederet, a rerum graViOrum administratione in totum abstinere decrevisse: neque vero dubitandum, quam tibi ratum gratumque esset, quod Julius Camillus de mercede mecum tuo iussu confecisSet: Te- direm modo Venetias, ab Oratore, cuius Voluntatem Semper