Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Ρ. Bunelli epistolae. 41

excipiebam, de abitu impetrarem: tibi quidem certe meum adventum exspectatissimum esse, ut illi te Velle confirmarunt. Ita feci, et iam libros meos in navem imponere cogitabam, quum te Venetias quasi colligendi tui causa Venisse de nonnullis audio. Ne multa, nihil mihi prius faciundum putavi, quam ut te primo quoque tempore quam honorificentissime Salutarem. Ex eo ingressu coepi suspicari, dicam aperte, ut

mea fert natura, te malevolorum quorundam obtrectationibus immutatum esse. Ita enim mecum locutus es, quasi dubia et ilicerta plane adhuc essent omnia: te Scriptorum meorum nihil legisse: quam longe per linguae Graecae studia prο- fecissem, nescire. Vehementer dane admiratus sum, hode tum demum abs te dici, quum integra mihi non essent Omnia , et quum iam me in eum locum demisissem, unde facile exitum reperire non possem. Quod quum neque familia Corneliorum, neque prudentia, neque vero fide tua dignum mihi Videretur, totum hoc ab invidis manasse non dubitavi: facileque intellexi, quam rem apud te adiumentum allaturam SPerarem, eam Vel maxime contra me facere. Commendatio non vulgaris Julii Camilli, quod me apud te in gratia ponere debuit, magnas inVidiae procellas, quae nullo negotio hominem Gallum in Italia obruere possent, excitavit. Equidem Vir mei amantissimus nihil praetermisit: Veruntamen, ut re ipsa experior, abundantia quadam amoris lapsus est. Ea enim me inVito et reclamante scripsit, quae maximam , ut temporibus istis, ad constandam invidiam multorumque odia

excitanda, vim habent. Quod igitur mihi plurimum prodesse debuit, id quorundam iniquitate in perniciem meam con-Versum est. Totum illud tamen in hac mea infelicitate per-e0mmode cecidit, quod, priusquam in tuam familiam receptus essem, cognovi, tum ex Vultu, tum ex Sermone, me occulte et per cuniculos, a nescio quibus oppugnari. Semel enim admissus in tuorum numerum, Sine summo animi dolore elici non potuissem: nunc autem excludi me tum facile patior, tum etiam gaudeo. Quid enim miserius me dici aut fingi potuisset, si in domum quidem tuam essem ingressus,

62쪽

P. Bunelli epistolae.

ex qua aut Statim cum ignominia exeundum, aut si in ea Permanere Vellent, perpetuo animi dolore contabescendum esset 8 Tanti, Deum obtestans iuro, non sunt apud me Omnes Omnium divitiae. Equidem animi tranquillitatem mihi eripi nolo: quam ut retineam, cedam invidiae, cedam male-Volentiae, neque de hac re posthac me tibi offeram. Quamquam enim tibi homini doctissimo et humanissimo satisfacere, ni fallor, possum: Cornelio tamen, id est, homini locupletissimo , tam multis literarum nomine aliquid exspectantibus

Obsesso, Satisfacere non POSSUm.

Haec scripsi ad te summa libertate, ut ingenium meum et studia nostra, a quibus omnis simulatio abesse debet, postulant. Quae si tu non aliter accipies atque a me scripta Sunt, meam hanc querelam ad alios quosdam, ad te nulla ex parte pertinere iudicabis. Ego caeteris in rebus meum ossicium, operam, diligentiam, Observantiam ad te defero: tu, si placet, non eo minus, quod apud te non ViVam, metuum esse existimabis. Equidem, quaecunque tum Sanctissimo

religionis antistite , tum benignissimo literarum patrono digna erunt, semper de te et sentiam et praedicabo libenter. Vale. Venet. Prid. Calend. Nov. MDXXXI.

Ep. XXVI P. BUNELLUS IOSEPHO MAGETANO S.

Ita esse ut tu scribis, prorsus mihi persuadeo, SuaViS- simu Josephe, me de Cardinalis immutata voluntate temere Suspicatum. Tibi sane maturem in hac parte quam mihi fidem habere Volo. Neqtae enim, nisi ita res haberet, tu, quem mei amantissimum esse cognovi, tam Valde amrmares: et ego Virum amantissimum ac inter suos facile principem, Semper de studiis meis non male existimasse, mihi persuaderi cupio. Quibus tamen rebus, ut plane a , me alienatum exiStimarem, adductus fuerim: quamquam in ea epistola, quam

ad Cornelium scripsi, satis aperui, tibi tamen familiarius exponam. Audiveram Patavii esse, qui Iulio Camillo obscure

63쪽

Ρ. Bunelli epistolae.

inviderent, partim aperte eius existimationem oppugnare non desisterent: quorum institutum equidem laudare non poteram, quod homini, ut ego sentio, optimo ac el0quentissimo, qui nihil de eorum laude aut quaestu detrahere vellet, nulla praesertim ab eo iniuria lacessiti, nocere cogitarent. Nam ut largiar illis, quo maxime nituntur, artificium nunc primum ab eo excogitatum et inventum, omnem fidem excedere, fa- Vere tamen pulcherrimis conatibus, non Obsistere debuerunt.

Gallorum fortasse partes istae fuerint, ei qui per fraudem, ut quidem isti putant, aliquid a rege auferre Velit, aditus Omnes praecludere: ab Italis quidem homo Italus in re tam honesta adiuvandus fuit. Sed de hoc ispsi viderint. Redeo ad id, quod coeperam. Intellexeram Iulium Camillum sagrare invidia, cuius commendationem, ut apud Cornelium gratiosam, sic apud nonnullos invidiosam fore : ubi primum res agi coepta est, praedixi. Hanc meam praedictionem nonnulla , quae a Cornelio in eo congressu, unde nata est Suspicio, dicta sunt, Vehementer Sane confirmarunt: Vultus tristis, Oratio sex era: incerta quidem signa, signa tamen animi

non satis benevoli. Quid illa Z quum ego dicerem, me daturum operam, ut exspectationem, quam de me dulius Camillus excitasset, aliqua ex parte sustinere possem, respondit commoto, ut mihi Visus est, animo, incredibile quiddam sibi videri. Quis has voces malevolorum eSSe non crederet, praesertim cui nota essent, quae de me Iulius Camillus scripsisset 8 Ad extremum adiecit, se genus Scriptorum me OΓum, quale esset, ignorare: redirem quo die Vellem; unam de meis epistolis afferrem: sibi quoniam aliquo proficiscendum esset,

pluribus mecum agere non posse. Respondi, me omnia, quae Vellet, esse facturum. Ita ἐiscessimus. Non longe aberam, quum ego, extrema ista cum Superioribus contexens, rem totam attentius coepi perpendere. Ne multa: hanc feci summam cogitationum mearum: qui Julium Camillum odissent, mihi quoque invidisse: Vix praestare Posse, ut is essem, quem Julius Camillus fore recepisset:

eodem illa de meis epistolis pertinere. Qu0d tanti Viri testi-

64쪽

44 P. Bunelli epistolae.

monium, quod ille multo amplius quam Volebam, dederat, in dubium Vocaretur, id quorundam inimicorum artibus, esseC-

tum eSse: neque Vero tam acCurate me quicquam Scripturum,

quod animos istorum ipsa malevolentia ieiunos, satiare pOS-set: mihi iam non cum Gornelio, sed cum Julii Camilli semulis rem esse: cum illis, si.Patavium irem, suscipiendam necessario dimicationem. Itaque deliberationem conclusi, e re mea nequaquam fore, si in has turbas coniicerer, a quibus et natura et vitae meae ratio abhorreret. Veni domum, non iam dubitans, quid mihi faciendum esset: Valde tamen iratus iis, qui et talem patricium, et tuam et Bernardini consuetudinem eripuissent. Incensus dolore ea ad Cornelium scripsi, quibus, malea Olos accusans, quid facere decre Vissem, non aspere sed aperte sine ulla circuitione explicabam. Hic tu me rogas, in quo amicitiae nostrae iniuriam facis, ut me totum Vobis remittam, et placabilem praebeam: quod bono animo dicta sunt, ne durius accipiam. Tu ergo alicui me iratum

putas 3 Erras, mi Josephe, si hoc de me tibi persuades. An ignorare me credis, quam ridiculum fuerit, me, hominem Transalpinum, in Italia Italo vel ignobili irasci 8 Verum si praeteritis nihil Osrensus es, amabo, mi Iosephe; sustine te

Parumper, et ubi rem audiveris, consilio me iuva. Ego simulac me a Obis exclusum credidi, dixi oratori de Patavina illa c0nditione , quod sperabam, mihi non successisse. In quem Sermonem quum ingressi essemus, multa mecum ille humanissime, ut solet, disseruit. De discessu nihil certi se ante constituere Posse, quam literas e Gallia accepisset: et quoniam a voluntate regis haec penderent, fieri posse, ut hic quartus annus quintum adduceret : Se in utramque partem aequo animo esse: Optimum

sibi videri, si non prius me commoverem, quam de Voluntate regia certior fieret. Sive enim manendum , nihil esse quod laborarem: sive decedendum, tunc quoque Satis maturum, ut meis ratiOuibus prospicerem, fore. Dixi milii vehementer consilium probari, et in utramque partem esse tu-

65쪽

Ρ. Bunelli epistolae. 45

tissiinum; itaque me eo usurum: in quo sine maxima levitatis suspicione non perseVerare non POSSum. Hoc loco non urgeo, ut mihi consilium des, et sententiam de his rebus exponas tuam: mihi certum est, quidvis P0tius perpeti, quam constantiam non retinere. Duo modo abs te peto : unum , ne me iracundia aut arrogantia, sed iustissimis de causis, quo minus ad vos hoc tempore Veniam, prohiberi : alterum antististi Cornelio ut istud idem persuadeas. Cui quidem propter eam Voluntatem, quam erga me declaravit, tantum debere me existimo, quantum, Si me omni beneficiorum genere cumulasset. Venetiis Idib. Novemb.

MDXXXI. Ep. XXVII.

Quod veritus sum antea , Sadolete doctissime , si ego

adolescens, neque bonis artibus excultus, neque in recta dicendi ratione satis exercitatus , ad te provecta aetate virum, ab omni doctrinae genere instructissimum, Romanae eloquentiae hac nostra aetate cum paucis facile principem, liferas darem: ne meum istud sactum cum temeritate coniunctum videretur ; id totum penitus sublatum est , meumque hunc sive pudorem sive metum Vicit beneficii erga me tui magnitudo. Nam iuveni quidem plusculum etiam audere quam par sit, ab omnibus fere concedi solet: non habere gratiam, quilius debeas, omni aetati sano turpissimum est. Itaque Vetus illa dubitatio in praesentia nihil me movet , neque tam Venit in mentem Vereri reprehensionem, quod scribam, quam quod serius id faciam. Equidem meum silentium in tuis illis ad Bonamicum doctissime sciiptis literis mihi subaccusare visus es, in quibus locum de Melphitana conditione ita concludis se qui siue profectuS CSt, Sive non, meum tamenes etiam in illiam constitit. Hoc ego sic accepi, quasi

diceres, quum meum in re Sua Studium perspexerit etiamsi

66쪽

46 Ρ. Bunelli epistolae.

hanc spem aut sequi noluerit, aut quum Vellet, non potuerit, .st tamen, cur mihi gratias agat. Hoc tu sive ita sensisti, sive quum aliud significares, ego ita interpretatus Sum, iure tamen tuo a me, quem iam tibi obligaras, exspectare potuisti: et ego, nisi nimis magnam modestiae rationem habere voluissem, maturius fecisse debui. Cuius enim humanitatis illud est, eum, quem ne de facie quidem noveris, Obunius , aut ad Summum alterius, epistolae lectionem tam amanter complecti liberalitate tua 8 tam sollicite, tam saepe de illius negotio scribere 3 facit quidem superioris Vitae tuae consuetudo, ut minus haec mirabilia videantur. Vu0d quum in aliis multis, tum vero in Longolio Ornando te eundem

praestitisti. Sed in ipso Longotio incredibiles erant ingenii

dotes, quae te ad eum amandum raperent, ac tum sibi studium deberi quasi contenderent: ego vero, quo a summis illis Virtutibus absum longius , eo plus me tibi debere sentio: propterea quod, quum nihil in me sit, quod quidem tuam benevolentiam colligere possit, sponte tua tamen ad me suble-Vandum Omnem operam et studium contulisti. Ergo tua ista Voluntate, quam in negotio Melphitano apertissime declarasti, ita me tibi devinctum esse scito, ut a multis beneficia ipsa grata mihi multo minus acciderint. Neque enim per te Stetit, quominus ampla conditione, magna spe, apud optimum principem Viverem. Quid autem in causa fuerit, ne, quo me Vocabas, profectus sim, paucis accipe. Ut primum mandato tuo Lagarus Bonamicus mecum egit, dixi, quibus conditionibus nobilissimos adolescentes docere Vellem. Illud imprimis petii, certam sedem et quietam constitui studiis nostris : circumcursationes illas , quibus nobilissimi quique in Gallia sursum ac deorsum perpetuo iactarentur, et istam Vitae rationem ostendi mihi vehementer displicere. Bonamicus,

qu0d de omnibus his, quae esset Melphitani principis voluntaS, Se certum nescire, diceret, ad te omnia diligenter perscripturum respondit: fecisse puto. Dum exspectamus tuam et principis de rebus istis sententiam, ecce tibi Vaurensis antistes Lagaro Lausio successurus Venetias Venit, hortatus ut

67쪽

P. Bunolli epistolae. 4

secum maneam. Ego qui in Galliam antea cogitabam, simulatque eum praesentem Vidi, de cuius sanctissimis moribus, eruditione, humanitate a multis plurima praedicari audiveram, non solum, ut discedere liceret, non pugnavi, Verum etiam, quo me apud se e8Se pateretur, Obsecrare non destiti. Cuius mei consilii, quid ego tibi scribam, me fructum maximum ea-pere Θ Nusquam sanctius, ita me Deus amet, nuSquam Suavius. In quo homine quum eaetera ad meam naturam 3Ρta sunt, tum illud percommode cadit, quod te, quem Observare necesse habeo, amat facitque plurimi. Complexus fere Omnia, superest ut illam ipsam gratiarum actionem, quae me ad Scribendum impulit, in epistolam includam. Sed stultissimum fuerit, Velle me iuvenem infantissimum tibi Verbis satisfacere, quum tu homo eloquentissimus re ipsa rationibus meis con-Sulere conatus sis. Observantia summa et beneficii accepti memoria Opus est: quas quidem nisi in me esse perspexeris,

indignum Omnino, in quem conferatur aliquid beneficii, iudicato

P. BUNELLUS BENEDICTO RAMBERTO,

PATRICIO VENETO S.

Noli queri, Bamberte suavissime, si serius, quam fortasse exspectabas, ad te scribo: ne ego, quod contra quam mihi isthinc discedenti receperas, adhuc PataVium non VeneriS, tecum expostulem. Quodsi occupationes in causa fuisse dices, cur mihi in hac urbe hospiti, cui bibliotheca explicanda et nova quaedam studiorum ratio primis hisce diebus constituenda fuit, non liceat istud ipsum reponere 3 Adde etiam, quod nihil magnopere dignum scriptione habebam: et ne nunc quidem aliquid in mentem venit, nisi te multis de causis plurimi seri. quid autem de te sentiam, Manutius noSter ΟΡ- time testis est: quae ideo in praesentia Omitto, ne ego impudenter ad te scripsisse Videar, quae sine Summo pudore, qua es modestia, legere non possis. Unum abs te peto, ex quo

68쪽

48 Ρ. Bunelli epistolae.

etiam me tui cupidissimum sacile cognosces, ut, si tibi ingenium moresque proba i meos, si earum artium, quas tu iam inde a pueritia constantissime coluisti, non nullum studium in me esse Vides: si et in posterum non solum amari, sed etiam observari intelliges: peto, inquam, abs te, iat Bunellum in aliquo amicorum tuorum numero esse patiare. Hoc si mihi das, ut nullum Praeterea quaestum bonarum artium faciam, numquam me in Italia et Venetiis vixisse poenitebit. Bene vale.

SUPPLICUM LIBELLORUM MAGISTRO S.

Etsi ei, qui malevol0rum et improborum iniuriis oppressus iaceat, a quOVis subleVari garatissimum est: tamen nescio, quo pacto iucundior est salus, quae ab eo proficiscitur, cui te carissimum semper fuisse iudicaris. Nam quum res ipsa per se magiiam laetitiam affert, tum opinio illa non frustra in

hoc uno viro spem PosuiSse, non in errore versatum esSemirisice delectat. Quod ego propterea ad te scribo, ut scias, me duplici voluptate assectum esse, simulatque intellexi, te meae causae patrocinium aΡud regem suscipere decrevisse. quamquam enim suspicione criminis in me falso collati liberatum restitui, cuiuscumque tandem gratia et auctoritate id fiat, non poterit non accidere gratissimum: a nemine tamen facilius quam a te ipso me hoc genere. beneficii patiar obligari. Alius fortasse ab uno omnia exspectanda neget: ego contra, quum plurimum tibi debeam, cupio immensa illa

merita erga me. tua maximi huius muneris aceessione cumulari. Tibi autem pro me laboranti Ob eam rem facillima erunt Omnia, quod meam- causam potuisti melius nosse, quam ego, qui Prius me condemnatum quam meum nomen delatum, me Ρrius exulem quam reum esse, cogn0Vi. Quodsi de me aliquid dicendum erit, poteris, non quod ab aliis acceperis, sed quae tu aut in omni vitae meae actione videris

69쪽

Ρ. Bunelli epistolae. 40

aut in collocutionibus audiveris, sine ulla dubitatione confirmare. Ego iis, quibuscum Vixi, ut literarum sacrarum lectione animum alerent, recte pieque Viverent, Semper auctor

fui. Qui ita vitam instituerunt: si a plebe indocta sediti0Sorum nominibus inquinantur, nihil me movet rei tam san tae sacrilega appellatio. Ego sane huius ordinis vel princeps haberi volo. Sed omittamus haec, quae in praesentia subtilius disputare nihil attinet: illud potius agamus, Obsecro, ut

quam Voluntatem mei tuendi Ostendis, eam conserves aut

etiam, si potes, augeas. Quodsi de constantia tua dubitarem, licet in Gallia tuto mihi esse non liceat, prasens, ut in sententia permaneres, humiliter et demisse peterem. Sed quum mihi sponte tua dederis maximam spem innocentiaeque meae praesidium in te positum esse volueris, a te ipso deficere i m tibi integrum non est. Ego longissime absum :res me absente minore periculo transigetur. Praesens enim

quid aliud in memoriam redigere possem 8 At hoc ipsum

per alium commodius administrari poterit. Itaque tutissimum in omnem partem illud consilium Visum est, non prius Italia excedere, quam Vaurensis antistes, patronuS meus, ex hac legatione in Galliam revocetur. Erit mihi omnino ad Omnes res aptius et ad morum commendationem honestius in viri amplissimi et optimi comitatu redire. Cave enim putes probitate, eruditione, rerum administratione, Prudentia, comitate , humanitate, cave, inquam, Putes ullum esse hac nostra aetate, quem omni Virtutum laude huic praeferre queas. Addo etiam, quod tamen sine illius contumelia dictum Velim, qui cum eo iure conferri possint, esse perpaucos, id quod tu ipse aliquando Verum esse experiundo CognosceS. Quare, ut Paulo ante exposui, magnum adiumentum a Teret rebus nostris talis viri, qualem tibi depinxi, me comitem

esse. Ergo una cum eo in Galliam. Interea studiorum meorum , quibus mihi nihil carius est, cursum tenebo, Conaborque ad aliquem gradum eruditionis pervenire, ne tu obscurum plane, et nullius pretii civem patriae reddidisse videare. Venetiis.

70쪽

P. Bunelli epistolae.

I p. XXX.

Ex tuis ad fratros literis facile perspexi, me magna in ossensa apud te esse, quod post tuum discessum ne literam quidem: tu Vero me supplicium pro arbitrio tuo sumito: dum tamen duo haec tibi persuadeas, primum pigritia , cuius crimen es gere vix possum, istud accidisse: deinde me re ipsa et omni cmciorum genere facilius quam inanibus epistolis tibi posse satisfacere, quam enim Sententiam literis complecterer 8 gratiarum actionem 3 At quum istud ad me libenter studioseque seret, totum praecidisti, amrmans te potius accipere quam dare beneficium. Quoties occurret aliquid, quod te scire aut tua aut mea intersit, equidem non praetermittam, ut in praesentia evenit. Gratulor igitur tibi: Ferrerium singulari integritate, prudentia, eruditione Virum, regis quidem liberalitate, Card. Turnonii summa auctoritate Caemantii praeclaro Verissimoque testimonio, tua tamen opera, fide, industria, diligentia hisce temporibus in senatorium ordinem cooptatum esse. Quantum cuique debeat, ipse Viderit: sed ego virtuti eius Omnia accepta fero: neque tam propter dignitatis accessionem, quam propter exemplum mirifice laetor. Hoc quum a me dicitur, omnes, qui huic negotio vel interfuerunt vel praefuerunt, Iehementer et Verissime laudari puth. Sed hactenus de Ferrerio. Reliquum est ut tuis literis Ordine respondeam: ct primo

loco tibi, sicuti debeo, gratias agam, quod negotium illud, quod propinquum mei emagitatione compulsus, tibi subtimide commendaram, consci curaris. Quod quum per se magnum est, tum Vero multo maiUS, quod auctoritatem et Operam tuam ad meos meorumque casus sublevandos, prolixe polliceris. Quae tua voluntas eo carius a me destimatur, quod nullis omelis provocatus, metuendum susceperis, quo mihi ne impudenter aliquid abs te

SEARCH

MENU NAVIGATION