Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

Libri IV. Epistola VII.

tum mihi tuum aperuisti, ego quoque in interpretationibus Latinis et Graecis, quum oratio Latina cursum tenere non potest, inhibeo: quumque alio modo remigare' coepi, Paulisper adhibeo 3 oces Hetruscas: non dico Italas, quod non omnes probem. Sicuti enim in Giaecia aptissima fuit lingua Attica solutae orationi, sic in Italia Hetrusca mirifica est: et ad dicendum et ad scribendum maxime accommodata. CuiuSego te in his literis, quas ad me iam Saepe dedisti, ostentatorem non agnosco inanem ac tumidum, sed scriptorem accuratum et diligentem. De hoc satis. Ad illud a ento , quod epistolam tuam superiore anno scriptam, hodie Nonis accepi. Tu Vide, quam raro tuae ad me perferantur. Desino mirari, si, quas Florentia dedi, ad te non sunt allatae. Posthac, ut omnia impedimenta Vincam, si quid erit, quod uut mea aut tua interesse arbitrer, dabo eodem exemplo plures scriptas. De nominibus Romanarum familiarum nemo est gnarus antiquitatis, quin tecum sentiat: ipsi etiam, quod tibi gratulor, qui Graecam rationem sequebantur, ipsi etiam barbari tuis scriptis admoniti, ut 3 ideantur Latini, secundum nomen correxerunt imitatione Homana. Gris Olum nostrum feriis pestivis omnino conveniam, et interea faciam per literas certiorem de pietate ista tua. De Apparatu linguae Latinae , scripsi ad te antea. Florentiae curata fuit pecunia Bon-Visiorum nomine: et est iam copia adolescentibus nostris, qui ob isthuc ipsum te multum amant: aVidissime tamen eX-

spectant libros De gloria. Vale.

Nicolaus Aliena, vestrae Reipubl. ad Herculem Principem nostrum legatus, mihi tuis verbis perbenigne salutem dixit: quem ego contra humanissime accepi , eique tua causa Omnia pollicitus sum. Iste ipse, Vel suapte humanitate, Vel ut meae par res erret, pridie quam a nobis discederet, domum us-

532쪽

519 A. Palearii epistolae.

que mihi nunciari iussit, si quid isthuc illi mandarem: qui

quum nihil haberem Omnino tanto Viro dignum, ne me tamen aut superbum, si nihil scripsissem, aut ineptum, Si non

mandassem, has illi inanes literas tibi perferendas dedi. Sed heus tu, nimis lautus factus videris, qui tam praestanti Viro loco tuarum literarum utaris. Mihi quidem longe gratissimum fuit, vel a quovis homine de te intelligere: sed, si a te ipso id intellexissem, multo mediusfidius id mihi gratius ac iucundius accidisset. Quare posthac tu me, hoc est, tui amantissimum, in hoc salutandi genere imitabere: qui etiam si nihil habeam, quod scribam, scribo tamen , ut Vides, neque quod in buccam. Vale, Ferrariae. pridie Calend. Decembr. Ep. IX.

S. D. Marci Casalis epistola valde mihi placet. Est enim amanter et eleganter seripta: quaedam tamen in ea commutari VO-lo, ut habita ratione temporum et locorum, apte libro quarto collocari possit. Scribam ad eum hodie. pluribus: quae, ut tu quoque cognoscas, erit epistola aperta et in sched illa signum, ut Obsignatam, si is in oppido Collino est, reddas tua manu. Sin autem in Geminiano, multi erunt, qui perferent: nihil est, quod te des in viam. Nam et ego adero NoniS. De Aganippe laudo consilium tuum: nolo aquam duci perfundum, nolo rivulis colligi uberiorem, ubi primum erumpit, ibi hauriri volo. Nam, quod gelida est, et ad Orientem

solem spectat, eo est salubrior. Necesse est tamen murum,

qua vergit ad occidentem, perduci in altitudinem pedum octo, et sedilia seri ex lapide quadrato, et triclinia aestiva, in quibus nos coenitemus: ex rivorum deductione hortos irrigabimus. Quod de inscriptione rogas, feci libenter. Tuum est in Venire, qui bene insculpant antiquas literarum notas. In iis est , quod Priscianus tuus vocat digamma Aeolicum,

533쪽

Libri IV. Epistola IX. 5 i5

quod Helvetii et Germani adhuc sincere pronunciant, et ΠΟ-mae est in laudatis marmoribus,

Sic igitur facito , ut sit in saxo oblongo:

QUEM PELLUCIDULA MANANTEM CERNITIS UNDA FONS HIC MUSCOSIS OBSITUS IRET AQUIS. NI THUSCOS PROPERE COLLES AISURA TULISSET CE in AE CAMPIS HERNICA NAIS OPEM DEDUXIT RIVOS NE QUISQUAM DICERET HORTOS HESPERIDUM POSTHAC ESSE SED AONIDUM., Bedemptoribus, qui domum conduxerunt exaedificandam, eurabo pecuniam. Plateam sterni volo sabulone, et lapidibus siliceis, ob deambulationem matutinam. Nosti, quo Stomacho sint studiosi, praesertim quum senectus advenerit. De Versibus, quos Vis esse in superficie domus, ne sis sollicitus utinain tam cito expediri posset aedificatio, quam illi sunt facti: Musae praesto fuerunt, ne toties villico sit ultro citroque cursandum, mitto eos ad te,

QUEM THUSCUS CECINNA OLIM POSSEDERAT AGRUMIΝSIGNEM LATE FRUGIBUS ET PECORE HERNICUS AONIUS LONGO POST TEMPORE CULTU LONGE AUCTUM ANTIQUO RESTITUIT

De piscina quod scribis, non probo. Annon Fuscus amnis satis est 3 an non Diparduus 8 Diligo frugalitatem, odi luxuriam. Aspasia Viaticum poscit, mox petet Sophonisba: . quid Lampridio et Phaedro siet 8 Obsecro, ne suavissimos pueros perdamus. Prudentiae nostrae est, adhibere modum, ne Omnia Occupent redemptores. Lucae, Nonis Maii.

534쪽

5i4 Palearii epistolae.

Ep. X.

JOANNES BAPTISTA GADIUS A. PALEARIO S. D.

Quod locorum intervallo disiuncti, fructu caremus iucundissimae nostrae consuetudinis, est id quidem certe mihi permolestum. Video enim, quantam iacturam fecerim studiorum meorum, quum mihi necesse fuerit hoc tempore rusticari, proculque a conspectu tuo degere, cuius a latere

mihi numquam recedendum proposueram. Quamquam illud

me consolatur non mediocriter, quod hanc sane molestiam

literis aliqua ex parte leniri posse perspicio: in quibus statui omnino spem mihi aliquam ponendam esse, ut quamdiu

abfuerimus, certemus inter nos officiis, couoquamurque perliteras. His enim ultro citroque quasi commeantibus, confirmabitur mutua inter nos amicitia. Equidem, nisi facere flagitiose voluero, ea mihi sancte colenda est necessitudo, ad quam summo me beneficio voluisti adiunctum. CaVe enim fore dubites, meam tuorum erga me benesteiorum me moriam aliqua ut oblivio deleat, quae et propter necesSitatis nostrae vinculum minime solvi possunt: et Vetustate, quum Sint immortalia , nullo pacto exstingui. Quamobrem sic habeto, nullam tantam calamitatem posse acetaere, qua Vel tuum in me collatum officium intermoriatur: Vel eum ipsum , quem tu in familiaritatem tuam libentissime receperis , perinde ac parum ossiciosum accuses. Nam, quod Superioribus diebus nihil ad te dedi literarum, magis id quidem factum imbecillitate valetudinis, quam ulla mea negligentia: qui postea quam sum abs te profectus, Sic e Stomacho laborare coepi, et late te, ut quod animus Vehementer expetebat, id praestare mihi integrum non fuerit. Huc 3C- cessit Vis quaedam maxima tuberculorum , unde facta ad dolorem acceSSione, aegrotum corpus quasi convulsum penitus contabesceret. Ita nimio quodam languore totus consectuS, aliquando obtorpui: et eo quidem vehementius, quo mihi minuS bene constit tum esse corpus, haud ignoras. Nunc Vero Diis bene iuxantibus, convalui: morbumque omnem, qui me

535쪽

515 Libri IV. Epistola X.

graviter amixerat, quamvis aegre, depuli. Itaque pristinae

valetudini restitutus, cursu corrigere tarditatem cogitabam tum equis, tum Velis: quum mihi Franciscus Arnulphinus praesto fuit, bonae spei iuvenis, et ut ipse satis nosti, permodestus: meque Verbis tuis sane quam liberaliter salutavit. Quod, an mihi carum, iucundum lite fuerit, malo ipse diiudices. Is a me tum de studiis, tum de rationibus tuis di-sigentius quum rogaretur, Venit in eum sermonem, ut diceret, breVi nos una futuros. Arridens enim: optatum, inquit, nuncium assero: Aonius noster, quum de te forte incidisset sermo , significavit non obscure , cogitare se in Pancratianum nostrum. Hic ego laetitia exsultare, statimque exsilire gaudio. Sensi enim quam optatus mihi accidere adventus posset tuus. Unum, mediusfidius, diem tecum libentius posuerim , quam cum plerisque aliis Vitae reliquum tempus. Te igitur etiam' atque etiam hortor, hoc ut emcias, et ad nos quam primum cursites; ardeo enim iamdiu videndi tui incredibili cupiditate, atque, mehercule, Vereor, ne si opinionem hac in re meam saltas, quemadmodum nunc nimio paene gaudio desipere videor, sic in posterum animi maerore conficiar. Tametsi nihil esse in causa opinor, quod diutius animi pendeam, meque timor iste plane rusticus tantopere sollicitum habeat, ac Vere, ut dicam, excruciet: quum praesertim subinvitare te loci possit amoenitas: et fides ipsa, quam mihi alieno nomine Obstrinxisti, pertrahere Vel invitum debeat.

Nihil in praesentia loquor de Hieronymi Arnulphini magnificentia villarum, quas quum praesentioribus Oculis intueberis, eas esse praedicabis, ut ne Luculli quidem splendori cedant. Nam, quod valetudinem aliquam excuSes, nihil est, nisi fortasse longissimi itineris labore supersedendum arbitraris: qui tamen, quod nullus sit propemodum, prohibebit sine dubio accipere ullam tuam excusationem. Villa enim, quod tibi Probe cognitum reor, Vix quarto ab urbe lapide distat. Tu modo desiderium urbis depone: et omni prorsus abiecta literarum cura, animique deposita sollicitudine, redi aliquando cum natura in gratiam: illudque in memoriam redige, nimis

536쪽

A. Ρalearii epistolae.

diu defraudatum abs te fuisse genium: quo Vel uno nomine valetudinem istam tuom, cui praecipue serviendum est, hoc

maximo solis aestu sustentare debes. Huic tu nostro consilio assensus si fueris, id saltem consequere, ut molestissimisistis occupationibus animum Si non exsolvas, at relaxes aliquantulum. Quare te Vehementer etiam atque etiam Oro et

Obsecro, te, ut des primo quoque tempore in viam. Quod quidem commodo tuo ut fiat, itineri te committere, aut ubi primum illuxerit, aut inclinante in pomeridianum tempus die poteris: ut, quum se calor fregerit, tuto ad nos, celeriterque convoles. Ex Pancratiano Arnulphini. Cal. Juniis. Ep. XI.

A. PALEARIUS CORNELIO GRAPHAEO S. D.

Hominum Lucensium mercatura est ampla et copiOSa.

Iis ego utor Valde familiariter; qui quum omnes in me fuerint liberales, maxime omnium Bon visit, quorum splendor magnus est in civitate: ex ea familia Alexander Ludovici filius hoc tempore in Belgica est, adolescens Sane bonuS, et mihi gratissimus. Est enim ingenuarum artium perStudiOSus, et amantissimus mei. Non dubito quin his paucis intelligas

quid velim. Hoc certo scio, si in tuam consuetudinem et amicitiam receperis adolescentem, fore tibi carissimum. Ιs, quae eius est humanitas , et modestia, confidit magis literis meis, quam meritis virtutis suae, quodque ego te amem, meque abs te amari sciat. Petit per iiteras, ac rogat, ut ad te scribam aliquid non vulgare, quo tibi commendetur maiorem in modum. Ego Alexandrum aeque amo ac silium, ita eius patrem colui, ut si quis iis, qui e vita discesserunt, earum rerum , quae hic fiunt, sensus est, desidelem, ut pater

ipse Sentiat: sin autem omni sensu carent, quod ciνdυ OPIOνου, Mνdυ Φροντώσμροτος Sint mentes solui se, ac liberae, et Veluti radii solis quum reliquerunt orbem n ostrum, in Sole tamen

ipso sint, sic illae in Deo, cupiam, ut qui sunt Superstites,

537쪽

Libri IV. Epistola XI. 517

intelligant, me hunc unum delegisse ex omni familia, quem dignissimum putem commendatione mea et gratia similium tui. Vale.

Quum mihi tantum otii esset, quantum bellum patitur, quod cum barbaris continenter gero, et munus publicum concedit, ut per me Athenae comportentur ad Apenninum: accelpi literas tuas, plenas humanitatis et desiderii, quibus in Pancratianum Arnulphini invitas, quod audio esse peramoenum

et suavissimum : credo praesentia eorum, qui tecum sunt, Omnibus naturae donis, omnibus ornamentis, et fortunae accessionibus honestissimi. Vuod nisi me Eutychus meus praeoccupasset, qui uxoris Suae, lectissimae feminae nomine uxorem meam invitaxit in Granianum suum: numquam Si ViSSem, ut isthic hodie sine me esses. Nunc ut cum uxore Sim mea,

Visam serius Pancratianum, differamque adventum istunt in alium diem. De valetudine tua et audivi, et dolui vehementer: Saepeque locutuS sum cum iis, quibus es carissimus quibus nihil pyest fieri humanius. Consolatione leniebant dolorem meum, quod reciperent, et Viderem , neque Sumptui neque labori eos parcere, quo ad curationem Opus eSSet. Dicebant etiam δεκάνδυνον , et te propediem firmiorem futurum. FranciscuS noster, quae eiuS est SuaVitas, credo, ut incitaret ad currendum, dixit, te validum esse, et bellissimo habere: quo non credo, etsi literae etiam tuae id significent: quod purgationibus et morbi vi, qui te graviter amixit, es consumptus. Quo Si liberatus videris, nihil festina: mature Omnia, ne ad morbum hoc etiam. Solent enim eorum, qui aegritudine liberati sunt, si in eandem recidant, graviores esse Offensiones. Quamobrem mihi gratissimum feceris, si valetudinis diligentissime habueris rationem: ut, quum Venero , non duo vel tria tantum spatia facere mecum in xysto,

538쪽

5i8 Α. Ρalearii epistolae.

sed pedibus quoque fundum obire possis, et sequi in proximas villas, et te invitare plusculum in coena, et Sermonem producere ad multam noctem. Vale. Lucae, IV. Non. Iunias.

Ep. XIII.

S. D.

Serius mihi, quam scripseras, redditae sunt tuae literae: credo, illius negligentia, cui te recte dedisse existimasti. Isistinc discedens nihil prorsus ad nos attulerat. Vitem quum Percontaremur, quid ita factum fuisset 8 Est, inquit, qu0d des nobis veniam. Aliis enim districti negotiis, epistolam quandam Sumus apud Arnulphinos obliti. Ego, quo sum ingenio, irasci primum, deinde etiam obliviosum hominem atque adeo rusticanum, contumeliis onerare non destiti, quod in re minime levi tam egisset negligenter. Quid quaeris 3 hisce ille conviciis nonnihil commotus, continuo in urbem rediit: perfecitque hoc, ut lubentius literas tuas perlegerim, quo allatae

tardius fuissent: ex quibus morum sermonisque tui cognovi Suavitatem, et quam me amares, facile perspexi. Mones enim pro tua in me pietate, mea mihi curso sit valetudo: in quo tibi obtemperabo non invitus, ut qui Sim memor, quotannis me periculose aegrotare solitum. De Etitycho tuo quod scribis, plane accipio excusationem: tuaque cauS3 magnopere laetor, quum te sentio ab omnibus ordinibus et coli

plurimum et diligi. Sed subinvideo tibi tantam felicitatem, qui in ista luce hominum ita vivis, ut, quum ipsi maxime

nium festivissimus. Nunc te hortor, complusculos dies salutem literis dicas, si modo gravissimae tuae occupationes id patiuntur. Dii male faciant barbaris istis, qui tibi tantum sacessunt negotii: quos si licebit umquam, iunctis copiis velim aliquando I Postigemus. Interea: quae tua est fortissimi Imperat0ris Virtus, hostilem impetum solus acriter sustinebis. Nos ex

539쪽

Libri IV. Epistola XIII. 510

istis tuis Athenis, si disseras adventum, literas exspectabimus

crebriores: Sin minus, sic te memineris exspectari, ut nOS Omni gaudio propediem delibutos reddas. Vale, ex Pancratiano Arnulphini. Ep. XIV.

Vincentius Menochius, utriusque nostrum amantissimus, his proxime praeteritis diebus, ut scis, Pisas venit: quicum semel vix sum congi essus, idque per brevissimum temporis spatium. Nam quum in comitatu esset quarundam feminarum Lucensium, summo loco natarum, homo σίλολυνσιος ab earum latere niumquam potuit abduci. Nec mihi, quod maxime in Optatis erat, contigit: ut, quum non potuisset ad me di-Vertere, quod quidem iure hospitii debitum videbatur, semel apud me saltem coenaret. Ille tamen , ut est Omnium ossiciosissiuius , meque in sere suo, ex quo me superiori aestate Genuae novit, habet: ad me, quum Vellet discedere, petasatus Venit, totusque Sudans - nam feminae illae, quod huc Venerant comoediam spectatum, iamiam conscensurae equos illum exspectabant- petivit, numquid vellem Colloquentes igitur,

tria aut quatuor spatia, dum inambularemus, fecimus tantum: isque tunc inter nos fuit sermo, qui inter amicissimos esse Solet, quum alter alteri repromitteremus Ossicia, mutuamque Operam et studium, quod a verissimis amicis expeti et requiri solet. Ille autem. illud omnium postremum et Summopere a me contendit, ut aliquid ad te scriberem: quod ei quum recepissem me facturum, quid enim promitterem, non aeque tunc ac postea, cognovi, hocque cogitarem, non Semel promissi me poenituit: idque ea potissimum causa, ut multas alias taceam, quod sum Semper occupatiSSimus, animoque in praesenti perturbato. Sed quum in ea meditatione VerSarer, ut Semper in animo haberem, cui id promiseram,

id est, Meq 0chio, cui aliquid negare nefas ego isse existimo,

540쪽

5ao A. Palearii epistolae.

dare autem Verba nefas maximum: ad te vel ineptissimas dare literas malui, quam nullas. Sed nequeo invenire principium, neque , quid ad te potissimum scribam. Non inde faciam initium - POMem fortassis ut te accuSem, propterea quod, ut postea intellexi, tu superioribus diebus huc venisti, ego tamen de isto tuo adventu a te celatus sum: quod quidem Ob nostram amicitiam nuperrime Lucae institutam, ut recte factum possis defendere, tu ipse videris. Ego quidem libentissime te Vidissem. Atque ut non repugnarim, te, apud qu0S divertisti, fuisse lautius: non tamen facile concesserim, Ut te aliquis laetiore animo et benevolentiore potuerit accipere. Sed haec omitto: nolo enim exordium mearum ad te literarum a querelis duci. Quamquam haec mea praesens expOStulatio, vel tibi eo nomine grata esse debet, quod in hoc, quantum a me ameris, facile potes cognoscere. Illud potius initio dicam, quod de Luca Antonio, medico Pisano, qui isthuc venerat pridie Nonas Martias, primum audiveram- ea eniim mandata ad me habuerat - et postea Menochius quum semel, ut dixi supra, una fuimus, mihi exposuit: Ios, hoc est, Nicolaum Vidacionium, Benedictum Mansredum, Dinum Sardiniim - Dii boni quos Viros, quaque doctrina et Virtute praeditos - aliosque quosdam Viros Lucenses literatorum amantissimos, et te maxime cum meo Peccinio, etiam atque etiam OΡtare , ut ego isthuc Veniam, atque iam inchoasse huius neg0tii emgiem: quae, qualis sit, mihi Menochius narravit. Hic igitur multa mihi occurrunt: sed, quia vix haec possum Scribere, animumque meum nostro Menochio aperui, rem brevi comprehendam. Aveo et ego isthuc Venire, Vel publice , Vel privatim, Vel utroque modo : sed privatim magis, bonas literas istam iuventute in pro virili et pro parte mea docturus. Tu igitur cum reliquis meis, quos Supra nominavi, Vel, si qui alii sunt, qui id exoptent, in eam curam incumbes, ut res ad sinem perducatur. Illud ego sancte. et ex animo Promitto, me daturui in operam, si isthuc Venero ad hoc munus accersitus, ut nullo umquam in tempore te,

Vel quem is alium, me iuvisse, vestramque diligentiam mihi

SEARCH

MENU NAVIGATION