Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

Libri IV. Epistola XX. 551

immo Vero praedicat, omnia se tua causa et Velle et debere: qui benevolentiam tuam imitari potest, merita assequi numqua IN. Literas mirius saepe acco pisti, quod nihil proximis mensibus accidit, quod scire aut tua aut mea intereSSet. Qua in re tu a culpa non abes, quod mandata mea tam diligenter prosecutus es , ut Sint plane exhausta : aliquid erat relinquendum , ut tua opera uti possem. Audiveram praeterea, Vos esse in Hqrnicis, quo ex Hetruria vix semel in anno

nuncius Venire potest. ΡOStremo ne me excusem - dicam

enim quod est- sactus sum in scribendo piger: credo Occupatione muneris publici, quod mihi prorogatum est a Lucensibus in annos tres. Quid ita, inquies 8 tam diu a nobis 8 Tu vides: credo tamen, posse fieri, ut aestivis feriis

in urbem veniam, Simque apud vOS universum triduum. Multori in dierum via est: ego tenuissima sum Valetudine; iter saepe erit intermittendum, ultro citroque Commeantem seriae deficient: et omnino praeterquam ut VOS Videam, Cum quibus coniunctissime Viverem, causa nulla est, Cur Romae

esse magnopere cupiam. Vix dici potest, quam me satietas adhuc teneat pompae curialis: incredite Odium quorundam, qui Deos hominesque contemnunt, et impudentissime Vi-Vunt : quos ego aequo animo Videre non possum, ii Ventosissimi passim in oculos incurrent. Credebamus censura episcoporum coerceri libidinem hominum; id si aliquando fiet

acriter, reviviscet religio, iustitia, abstinentia: sin minus, Romae diu me non Videbis. Tu, qui ea ferre non potes, quae mirum est ut quidam non modo perbelle Sorbeant, sed Concoquatit etiam: in Hernicis vix o, fruere integritate Philo nardi, sanctissimi viri: quicum ego libentius unum diem posuerim in Villa ad Fibrenum, quam reliquum xit se tempus in omnium illorum regnis. , Orationem meam, qUam Perliteras petis , mitterem ad te, si mihi vel tempus ad scribendum, vel se PVus a manu, vel libravius esset: iis destitutus, non pos Sum nun C mittere. Nihil tamen est quod labores: illepida est et invenusta: quaequae tamen est, melior fortasse mittetur a typographo cum caeteris brevi. At hoc brevi

552쪽

Α. Palearii epistolae.

puta esse anni spatium: aut, adhuc enim apud me sunt. Multa meum animum diverse trahunt, mi Corfini. Si mutavero Sententiam, et in aliud tempus disseram editionem, nihil dubita, perferetur ad te mea manu scripta: neque committam, si tibi gratissimae sunt, ne meis nugiS non expleam gesiderium tuum. Vale, Idibus Februarii, Lucae.

Ep. XXI. A. PALEARIUS ANDREAE ALCIATO JURIS CONSULTO

S. D. Si quantum bene meritus es de iure civili, tantum abs te amantur eius defensores, nae ego non temere in eam spem Veni, ut Oratio, quae in L. Muraenam a me Scripta eSt, adiungat me tibi magnis necessitudinibus. Nam etsi tua in iurisperitorum scientia munera tot tantaque sunt, ut in ea AS SPirare nemo possit: non molestum tamen tibi esse debet, si mea Opera desiderem aliqua ex parte laudibus asscribi tuis. Merita quidem sunt longe disparia, neque ego meum factum Cum tuo comparo: nonnulla tamen est similitudo voluntatis et officiorum nostrorum. Tu primus ius civile, quod miseris perditisquo temporibus in incredibiles tenebras ac sordes fuerat coniectum, reduxisti in conspectum hominum peritorum, et illustrasti splendore Orationis: ego idem ius civile , quod si arentissimis Reipubl. Romanae temporibus calumniis fuerat septum a C circumvallatum, Primus, ut Opinor, oration0 Latina a clauStris Tullianis ausus sum vindicare ac tueri. Quamquam in ea re tua sors melior est, quod tu de superiore loco pugnas, modo cum Graecis, modo cum Latinis, saepe cum barbaris hominibus, et pulcherrime vineis : ego alienissimo loco et tempore, cum Deo eloquentiae contendo, nec Diis nec viribus par tibi numqua in deerunt laudatores, mihi semper obtrectatores superabunt. Sunt enim quaedam postes hominum propensissim0rum ad cavl-

553쪽

Libri IV. Epistola XXL 535

lationem et convicium. Ab his non tam observabitur S. Sulpitius a me defensus, et M. Cato, Vir integerrimus: non ius civile susceptum, non Stoica disciplina per me erecta,

et meis humeris sustentata: quam novitas rei, quod duras partes SUSCeperim , ausus repugnare Oratori divino , et prope

coelesti. Hic ego appello sequitatem tuam, Alciate, hic si-dem tuam imploro. Si neque excutere, neque eXaminare licet ea, quae 'eteros nobis scripta reliquerunt: exiguus est Campus exercitationis, nullus modus Vestigandae Veritatis: aqua longissime potuerunt aliquando abesse scriptores, tempori et causae servientes: et abfuerunt saepe, fortasse odio

atque invidia abducti. Ubi sunt isti Ciceronis studiosi 8 qui singula eius dicta, singula testimonia putant. Nihil censet

Cicero iniquius, quam auctoritate et nomine pugnare. Obsecro te per fortunas, per ingenium tuum, Alciate, ut me adiuves in hac re. An non vides, quae mihi tempestas impendeat 3 quod turbae paratae sint 8 Nulla umquam fuit aetas, in qua maior copia fuerit accusatorum. Si tu consuetudinem in advocationibus praestandis servas, quaeso mihi advocatus esse memineris. Solent, qui sibi periculum consari timent, eos con Venire, a quibus consilium et auxilium expetant: ego quem adibo et colloquar 8 quem invocem, aut implorem, nisi te 8 qui respondendo et cavendo Deus mihi quidam videri soles. Oratio apud te est, non exibit nisi iussu tuo: si eam probabis, Sic te para, ut dessendas. Ob dignam liberali homine doctrinam, tibi turpe arbitror, eloquentium iurisperitissimo , non sustinere iurisprudentia de- sensorem iuris : turpe iurisperitorum eloquentissimo , hominem , qui pro tuis artibus defendendis magnos labores susceperit, summa pericula adierit, eloquentiae armis non tegere. Sed, quoniam nihil invita Minerva tua fieri volo, si quid oratio te offendet, cupio eam supprimi: gratissimum erit, si, quid sentias, feceris me per literas certiorem. Vale.

554쪽

Αι, Palearii epistolae. Ep. XXII. ANDREAS ALCIATUS JURIS CONS. A. PALEARIO S. D.

Orationem tuam in L. Muraenam, qua Ciceronianae respondisti, avidissime legi, eaque lectione plurimum sum delectatus: non tam, quod in ea patrocinium iuris civilis suscepisti , et contra eloquentiSSimum Oratoi em artem no Stram

defendis li- quamvis et id quoque argumentum nobis plurimum placuerit - quam quod veterem declamandi morem in

Praesentem usum re VOeas: et Superioris aetatis incuria, ne infantiam dicam, Obstructam controversiarum apud rhetore S

iam aperis, reddisque facillimam. Quae res non solum ad comparandam dicendi facultatem pertinet, sed etiam nobis iurisconsultis admodum utilis est. Nam responis prudentum, puta Alexandri, Corraei, Socini, quae nunc Sunt in pretio, Si eis legum nomenclaturam adimas, quid sunt

aliud quam declamationes 3 paucissimi quidem ex humaniorum studiorum professoribus hoc praestare possunt: quod si qui possint, ad iuris prudentiam , quae uberiores fructus

parit, transire maluerunt, quam inter pueros setis thematis consenes Cere. Unde factum, ut pulcherrima doctrinae exercitatio interierit: quam nunc a te Suscitari, et in Ora hominum tanta cum gloria reduci mehercle primum gaudeo, hocque nomine me tibi plurimum debere fateor. Nec id Tullianae auctoritati, quae opud OmneS Sa CPOSancta ESSO debet, quicquam obesse existimo: quandoquidem solebat ipse ultro eorum personas inducere , qui sibi adversarentur. Sic enim Vevitas Socratico more magis elucescit. Aiebat, ni fallor, Domitius clienti: Dic contra, ut duo Videamur. Nihil igitur est, quod formides, mi Aoni, ne, qui omnia Ciceroni tribuunt, tibi sint infesti. Nam et ipse ex illis sum,

qui tamen te hoc nomine valde amo. Tantum abest, ut Ciceronianam maiestatem te aut imminuisse, aut vel tantillum laesisse existimem. Immo iuratus affirmare ausim, Vel in tuam Sententiam descensurum fuisse ipsum Ciceronem: nisi argumentum Causae, quam sustinebat, aliud expostulasset.

555쪽

Libri IV. Epistola XXII.

Nam extra eum locum satis ex universis eius Operibus apparet , quantum semper iuri ci uti ille tribuerit. Macto igitur esto , Vir clarissime, qui veterem nobis eloquentiam Pe- Praesentas , amissam maiorum incuria declamandi consuetudinem restituis: iuri civili dignitatem suam asseris: M. Ciceronis praeiudicalae apud omnes existimationi non solum nihil detrahis, sed χαζ αν κλασιν, ut magis et magis refulgeat, facis. Quibus tot tuis virtutibus ego unus ex studiosorum populo tantum me debere profiteor, quantum Vix fando testari possum. Vale. Ticini, Calend. Octobribus.

S. P. D. Quum in Hetruriam tristissimi nuncii de Flaminii obitu afferrentur, amissione Optimi viri mihique amicissimi, et Sermone omnium , qui studiosorum fortunam Vel dolebant vel miserabantur, gravissime sum commotuS. Vulnera enim illa, quae ob Sadoleti et Bembi mortem acceperam, non sanata erant: et plaga ista iniecta rationibus meis tantum attulit doloris, quantum, si longior fuisset illius sanctissima vita, mihi abstulisset molestiarum. Paucis ante diebus quam aegrotaret, eum de me cum Lucensibus sermonem habuerat, ut facile intelligam, nulla illum in re, quae ad honorem et dignitatem meam pertineret, umquam de suisse. Vuum in quartanam etiam incidisset, eaque molestissime afflictaretur, sic amice percontabatur a Lilio, quem mirifice a me diligi intelligebat, ubi essem, quid facerem, quibus eSSem auctus liberis, qua in re adiumento esse posset 8 ut compertum habeam, omnia mihi fuisse ab illo, si vixisset, sutura prompta et parata. Quod quum Lilius ad me scriberet, ita Sum affectus, ut numquam ex animo meo effluere possit memoria illius Viri. Acerba sane recordatio est, ingenium illud immortalitate dignum, subito exstinctum esSs:

556쪽

556 A. Palearii episto Ide.

Sed, quum eius suavitatis, magnitudinis, industriae, vigilantiae, pietatis mihi in mentem venit, non possum a dulcissima cogitatione divolli. Neque vero est aliud, quod hoc tempore libentius faciam , quam cle Flaminio cogitare et loqui hac una ratione acquiesco et lenio desiderium meum. Quumque mihi exhauriri incredibilem dolorem ob interitum trium clarisSimorum hominum non posse videam, insidior mihi ipse: et tantisper certe, dum illorum divinas et coelestes

Virtutes memoria repeto , et animo complector, Bbduco atque 3Verto me a tristitia temporum, quibus florentissimos

Viros amisimus, qui futuri sint, non Videmus : de quibus quid cogitem, noli tu quaerere pro sapientia tua. Sicuti enim,

quum aliquot continuis annis ubertate agrorum, et Caeli temperatione, frugum et fructuum copia exstitit, multis postea

Sequentibus converSione rerum angustissimo Omnia pro Veniunt: sic, quum haec aetas eos Oratores et poetas tulerit, ut

nulla multis seculis fuit seracior, tempestatibus his coortis, magnam ego futuram Vereor inopiam ingeniorum. Nolo Omnia colligere, quae tu acutissime perspicis: tantum dicam, nullos Bembos, nullos Sadoletos , nullos Flaminios renasci, et, istis Occidentibus, solem excidisse e mundo. De Polo, Sanctissimo collega tuo, nihil accepi, quonam pacto tulerit Flaminii mortem. Vir est fortis et gravis, summa sapientia praeditus: Sed magna est vis necessitudinis, amoris et Caritatis. Quid homini acerbius poterat accidere 3 iste . Vero quotidie est conveniendus, qui integritate vitae, sinceritate animi excellentia studiorum bonis Omnibus est acceptuS 2 tibi, qui omnium ingenuarum artium , omnis politioris humanitatis Semper studiosissimus fuisti, carissimus esse debet. Collige, quicquid habes ad consolandum: multa sunt in te adiumenta doctrinae , multa naturae, quibus levare maerore afflictum potes: sed maxime hilaritate vultus, et festivitate Orationis. Omnia adhibonda sunt diligenter: eius absentis luctum squaloremque aspicio. Quam vellem ego nunc ΠΟ-mae, reliquias istas aureae aetatis quotidie Viserem, et Salutarem: teque in primis, quem ob singularem Virtutem, dig-

557쪽

Libri IV. Epistola XXIII

nitatem et amplitudinem colo et observo: quo uno incolumi, bene consultum a Diis immortalibus esse arbitror mihi, et liberis meis: quod multum licet detractum sit morte Clarissimorum hominum, tamen nihilominus plus satis relictum est Pietate ista erga me, et perspectissima benevolentia tua.

Vale, Nonis Martiis, Lucae. Ep. XXIV.

S. D.

quum Lilius, Vir omni humanitatis atque officii genere

Ornati SSimus, ad me nonnumquam Veniat, illius quidem as- spectus mihi et sermo, quum semper alias solet esse iucundissimus: tum 'ero numquam iucundior fuit, quam quum Proxime de te mecum locutus est , literasque a te mihi reddidit, quas ego sic accepi, ut Optatissimum munus aliquod accipere mihi viderer: sic legi, ut summa earum elegantia et gravitate mirifice caperer: quibus tu dolenter admodum atque amanter, Flaminii, hominis et doctissimi et sanctissimi, obitum deploras: et quum caeterorum , ad quos tanti Viri amissionis damnum pertinet, tum vero tuam ipsius vicem praecipue dolos. Et quidem illius Viri mors litoris, ob Praestantem doctrinae Omnis atque ingenii elegantiam: religioni, ob admirabilem morum et vitae Sanctiin Oniam, AC pietatem: bonis omnibus, ob singularem erga eos, in quibus inesset aliqua virtutis significatio, animi studiique propensionem , tantum detrimenti attulit, ut nulla re Satis umquam resarciri posse videatur. Sed quando ipse tam pio Christia- neque decessit e Vita, ut prope nefas sit dubitare, illum summam Vitae huius miseriam atque calamitatem, cum infinita sevi sempiterni beatitudine atque felicitate commutasse: nos quidem, qui eum amamus, multo magis laetari oportet tanto illius bono, quam ullo nostro commoveri incommodo:

praesertim quum tot ille, tamque praeclara ingenii sui, atque

558쪽

A. Palearii epistolae.

doctrinae monumenta in omni fere literarum genere reliquerit, ut iucundissima eorum lectione facile omnis abstergi possit animi nostri maeror atque tristitia. Haec quum imprimis Polo, collegae meo, multaque praeterea Suppetant doloris sui ex Flaminii morte accepti solatia , et illa quidem eo maiora, quo ipse et plura habet, et praestantiora tum

sanctitatis, tum doctrinae praesidia atque adiumenta : an censes tu, Virum hunc aut mea aut alterius cuiuSquam Consolatione indigere 3 Cuius quidem virtus multis iam et gravissimis periculis, detrimentis, iniuriis, tamquam aurum igni explorata atqu0 Spectata, Sic late nitet, Sic fulget, ut apud

Omnes quum admirationem maximam, tum Vero mirificos Sui amores excitet: ut non tam quidem ob res adversas eius

Vicem dolendum, quam de tanta animi fortitudine atque constantia illi gratulandunt esse videatur. Ad eum tamen misi epistolam tuam: in qua ille quum Summum tuum erga Se Studium atque observantiam valde amavit, tum scribendi elegantiam magnopere laudavit. Quod autem ad te ipsum attinet, mi Aoni, sic Velim tibi penitus persuadeas, me Omnibus in rebus iis , quae ad rationes tuas et commoda pertinebunt, diligenter curaturum: ut, quam de meo erga te amore, benevolentiaque opinionem habes, ea te numquam fallat: utque in me uno facile omnium amicorum tuorum, quos amisisse te doles, studia atque Officia cognoscas. Vale. ΠΟ-mae, XII. Calendas Maias. Lampridium noStrum exOSCulare.

Ep. XXV. M. CASALIS VI DOTTIS SUIS S. D.

Iam lucebat, quum ex Oppido Collino Sum egreSSUS.

Luc3m Veni, antequam ad Vesperasceret: praevolat erat tamen Pteii X, quae res auxit susspicionem Aonio de uxoris morte.

Nom quum a Plerige ac sepisset e dolore illam laborare, et Ego subsecutus post tres horas venissem Sudanti equo, coenosiS cothurnis: ubi me vidit, exanimatus, magnam Vim

559쪽

Libri ΙV. Epistola XXV. 559

lacrimarum profundere et clamare coepit: Hem mea Vita, mea lux, meum desiderium. Quum gravissime febri et lat ris dolore affligeretur, in alteram partem lecti se provolvens, Pul Vinum amplexus, neque Pterigi, neque mihi affirmanti de uxoris Vita, fidem habuit. Ego, etsi maxime volebam

Vultum mihi laetum fingere, et vocem conStantem: quum tamen Vide Dem hominem mihi carissimum febri et lateris dolore ardere, fateor non potuisse. Nihil tamen Omisi eorum, quae Consolationem asserre possunt. Nam, ut bono animo eSset, multa dixi, et iuravi, me non mentiri: uxori adesse partum, et esse difficilem: tamen Obstetrices bene sperare. Quin etiam ipsius uxoris rogatu me Venisse, ut eum, quum primum per Valetudinem liceret, ad Sese adducerem. His

paululum recreari Visus est: neque tamen de Ponere metum,

et dubitare, dari sibi verba. Opinor, Vel potius intelligo,

nostro adventu accessionem morbi factam. Nam Cinantibus

nobis quodammodo despondere animum, et fixis oculis intueri, et luctuose et creberrime suspirare coepit. Quum ad multam noctem adfuissemus, et nihil de dolore ac febri remitteretur, nos, qui de Via fessi eramus, cubitum ivimus: ipse tertia fere vigilia, ut a serva accepimus, paginam et atramentum cum calamo sibi asserri iussit, quasi aliquid scripturus: quum Partem nullam noctis quievisset, paulo ante lucem in superius conclave lectum exportari iussit, in quo est imago uxoris suae: quem ingressuS, Sudare coepit, neque multo post dormire. Dum alia quaereremus, incidimus in pagellam, in qua erant hi versus, iacillantibus literis: quos ad Vos mittimus, ut admiremini Viri amorem et pietatem in uxorem: eamque, Si vivit, consolemini. Cui si quid humanitus acciderit, secus ac volumus, sit aliquid etiam,

Ni mihi spem Christus faceret, quem Nita Secrata ES,

LID mihi te olim redituram in luminis oras Pollicitus, dulci pascit amore animum:

560쪽

54o Aia Palearii epistolae.

Ierea AONIUM Senientem cursibus ad te Eaevecta campis tiaeor in Estsiis. Sed utinam hic valeat et ista vivati quae si peperit, ad-Ventare omnino ac pimiae adesse debent aliqui cum literis Vestris. Nos hic, ut ego pro Pierige quoque pollicear, nulla in re deerimus: etsi fortasse nihil opus erit opera nostra. Ea natura est huius morbi, ut simulatque declinare coepit, illico eVanescat. De OS quaesumus, ut cito ad vos optatissimi et iucundissimi nuncii re Vertamur.

Etsi ego haec coram potius tecum, quam per literas agere Voluissem: impedivit tamen me post Sadoleti mortem cursus iste in Germaniam: in qua nunc tot negotiis distineor, ut non queam avelli planeque nesciam, quando in Italiam sim rediturus. Coloniam xeni III. Nonas Ianuarias: Idibus ad Laurenum scripsi, a quo puto ad te missum exemplum mearum literarum, cum Henrici collectione: quo iro, mihi crede, nihil potest fieri studiosius, nihil amantius tui. Habet is in Pannonia negotia magna atque an Pla: et propterea patrocinia clarissimorum hominum. Quum Superiore anno in Curia Ferdinandi Regis fuisset, putabat hic, ut te observat, aliquid esse tui nominis: sed mirum in ea silentium de tuis libris. Neminem invenit, ad cuius manus tua Scripta pei Venerint. Rogabat de Vergerio, quem bonum Virum et literatum Omnes dicebant: sed ab eo in Curia perdiu nihil fuisse literarum. Quid est 3 ita vivam, ut libelli

tui ad Regem non sunt allati. Vergerius Vol habuit minus fideles tabellarios, vel Regi noluit esse molestus scribendo: Vel alicuius Opera usus est, cuius non fuit opera. Solet enim fieri, ut qui in aliquo honore ac pretio sunt apud Principes, nihil obtundant aliorum causa: ut, si usu Veniat, totos OC-

SEARCH

MENU NAVIGATION