Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

Libri IV. Epistola XXVI. 5 1

cu Pent: Sua. Tu, quum tanto intervallo disiunctus esses,

Sperasti, quasi abesses iter unius diei, libros posse ferri fideliter, literas dari, commendatione comparari gratiam. Ego id mihi non sumo, ut tibi consilium dem: Sed, ut puto, posthac sapientius facies, si in . commendationibus istis habueris minithum spei. Nolo plura. Falsus es, si hic meliOTes esse res credis , quam in Italia. De Henrici collectione scripsi ad Laurenum, de qua nunc ad te paucis: quod non

verear permagni a te seri amicorum ευδοκάαν. Ego nihil arbitror bono Viro esse iucundius, quam amari a bonis, quorum ubique mira paucitas est. Memorare possem, quibus a Legibus desideratum est par amicorum : tu quum habeas, non

amabis 8 Quos erg08 purpuratos istos 3 qui quam grati et

memores Sint, tu iam Sentis, nos quotidie experimur. Mirifica sunt om cia tenuiorum, domestica, publica, in studiis, in literis: in primis non ficta benevolentia, animus Sincerus ac simplex, qui amico honestissime cupiunt, pro quo etiam mori possunt. Ad hoc genus hominum te referis amandum et colendum. Scito abs te exspectari dialogos , καὶ τα ριώλη quibus nos etiam exornemur: proinde, si quid parturient tuae Musae, fac ut memineris. Vale.. Ep. XXVII. A. PALEARIUS ORGETORIGI SPHINTERI S. D.

Mirificus amor tuus omni ex parte se ostendit in his literis, quas ad Laurenum, quas ad me, proxime Colonia dedisti. Iniustus est, Si quis istas provincias, quas humanitas expolivit, et literarum lumen accendit, in quibus tales homi neS nascuntur, barbaras appellet. Ego, mediusfidius, nihil

puto fieri posse suavius ingenio tuo. Quamdiu fui Patavit, et tu Venetiis, quid proficisci potuit ab homine summa humanitate temperato, quod abs te non sit profectum et ensectum Z Nunc vero, quod ab extremis. Pannoniae finibus excitaveris nobilissimum iuvenem, et doctissimum, florentem

562쪽

54α A. Palearii epistolae.

opibus, propinquis, amicis, ad me colendum et Observandum: quanti putas a me fieri humanitatem istam et pietatem y qtiam

ob rem ego te, et Henricum tuum, Vel potiUS nostrum, ΘΓ-ctissime complector: Si corpore non possum, animo Certe, quantum queo. Utinam tanto intervallo non essemus disiuncti: hab erem profecto, ut tu dicis, Par amicorum, quibuscum ego tam libenter Viverem, quam cum Diis immortalibus. Viuodsi aliquando te istis negotiis explicaveris, ut redeas in Italiam, obsecro. multo ante certiorem me fac per literas, ut quam longissime tibi obviam Veniam. De libris meis aut est quod dicis, aut non multo secus. Ubi sunt illa antiqua patrocinia literatorum 8 quibus caput extollere et erigere se scriptores solebant 8 O spem fallacem l O inanes cogitationes meas, si tantus labor est exsudandus, ut ad eos, quibus dicata sunt mea scripta, perveniunt 8 Vergerius nullam causam Sustinet: quem ego cognovi semper quum

doctum, tum bonum Virum, plenum ossicii diligentiae. Quem

igitur, inquies, accusas Θ Neminem, praeter fortunam. Video id evenisse, quod scribentibus nobis eos libros commeminit Benibus. Spes tamen adhuc est, si Maximilianus in Italiam Venerit, posse fieri, ut ad Regem perferantur. JuVenis est pius, felix, augustus, sapiens: num non leget, quae

annos abhinc sexdecim sum auguratus 3 num contemnet hanc

animi mei propensionem in Austrios suos 3 non credo. Si quae de Insubribus dicuntur, Vera sunt, spero omnia fore melius. Magnos audio conventus agi in Germania. Tu si quid habes, et maxime ab Henrico, da aliquid literarum. Nos quicquid erit, sic feremus, ut mortales. Illud tamen, quod mones, curabimuS, quasi numquam morituri: ut omnes intel ligant, nihil nos maluisse, quam amicis, qui de nobis Optime meriti sunt, gratiam referre. Id quoniam assequi non P0-

tuimus, Ut memores et grati essemus, retulisse tamquam in accepti tabulas, et versibus et Soluta oratione prodidisse memoriae, quantum cuique deberemus. Vale.

563쪽

Libri IV. Epistola XXVIII.

Ep. XXVIIIA. PALEARIUS PTERIGI GALLO, FAMILIARI SUO

S. D.

Si tu vales, et uxor liberique nostri Valent, bene est: ego coeli huius gravitatem ferre non possum. Bonam Valetudinem, mi Ptelix, amisi: quotidie aegroto magis, neque inedia neque purgationibus levor. Noctu me pituita enecat. nonnumquam etiam interdiu: saepissime latus dolet. Ad haec mala, quidam maeror accedit prope continuus, qui misere angit animum meum, Vel aegritudine ipsa, in quam Vis morbi conversa est: vel quod optimos et amicissim0s Viros, qui proximis superioribus annis interierunt, Sadoletum, Dem-bum, Flaminium, Ss Ondratum desidero, robora illa defensionis meae, praesidia illa scriptionum mearum: Vel quod malevolorum et invidorum plena sunt omnia, in quos incidere aliquando necesse est: cupio: Volare ad Vos. Non est credibile, quam me studiorum taedeat. Dies totos in apricatione Ceciniana conteremus: Vel, si placebit mane, aut inclinato in pomeridianum tempus die, cum Lampi Idio et Phaedro, suavissimis pueris et cum mulieribus nostris circum villulas errabimus. Exercitationibus intermissis certe in id morbi sum delapsus. Hic pluviis complures dies coortis, pedem

Porta esset re non possumus: pluS istic semper eSt Serenitatis. Video, ut scribis, a colonis nostriS adventum meum amanter exspectari. Nullis cum hominibus sum aeque libenter, quam cum istis: qui etsi non sunt cupiditatibus expertes, Sunt tamen prae nobis beati. Fac hortum parent, ut Otusculis nos queant pascere. Urbanis Sumptibus plane Sum exhaustus Helluellas, cochleas, OVa, pis Ces, pullOS, turdo S Tu S SUPPeditabit: et omnino coenae salubriores et suaviores Sunt ex his, quae eX terra naScuntur, aut aluntur domi, aut a nobis ipsis retibus comparantur, quam quae e macello petuntur. Quod si lautius velimus accumbere, erit tyrotarichus ille tuus obsonitam regium: qui, si facile concoqui non poterit, rusticabimur. Opus faciemus, ut defatigemur, eum usque ut concoquamus. Proinde

564쪽

544 A . Palearii epistola'.

tu te para: cura, ut ruri serrula Sit, securis, cuneus, bidens, rastrum, ligo. Interea, dum non bellissime nos habemus, SeramuS arbores, alteri seculo profuturas: Vale.

Ep. XXIX.

A. PALEARIUS CAELIO SECUNDO CURIONI S. D.

Mitto cum his literis effigiem Dorotheae filiae tuae: verum, ut antea ad te scripsi ατεκνον. Equidem, si initio assuissem, alteram tantum oris partem a Vertice per- mediam frontem et mentum, ut aiunt, ducto filo pingi Voluissem, quod in antiquis numismatis factum videmus. Opinio tamen est fere Omnium huius temporis pictorum, formam totam propius exprimi τ ἐπιν νειαν, ut uterque oculus atque integrum os appareat. Omnino est aliqua oris Similitudo : sed longe forma praestat Dorothea, in Vultu: qui, ut physici monent, est animi index. In est mirificus quidam

pudor, in oculorum motu matronalis gravitas, maior certe quam eius seri aetas. In gravitate quoque mira humanitas, et incredibilis venustas. Non est eius facies Suffusa rubore, ut simulacrum Ostendit: color est SuaVis et Veru S, Vegelde ac lucidae cutis, optima scilicet totius corporis temperatione. Si quis Virginem intuetur, illico roseus in Vultu, et, ut Diogenes dicere solebat, ipsius emicat Virtutis color. Statura neque admodum procera, neque parva, est enim, ut SciS , annos nata decem, neque tenui corpore, neque obeso nimis,

sed agili atque expedito : apta denique figura membrorum, quam Graeci nostri συμμετρίαν Vocant. Illud Vero, quod pluris faciendum est, immo quod caput est, et in quo P0sita sunt Omnia, non praeteribo: duas habet duces ac magistras, Angelam et Felicem, lectissimas feminas, quae puellam ingenue et liberaliter educant, et serunt in oculis. Numquam Vidi parentes indulgentiores, et quod a liberis ita amari Velint, ac istae a tuis. Ferrent id moleste, si audirent. Nam utraque Dorotheam filiam suam oppellat: quumque liberis careant,

565쪽

certant ambae amore et ossiciis inter se, in alenda et ornanda puella. Deus Princeps et Rex omnium Seculorum eas tueatur ac servet. Neque enim multas habet haec aetas tanta caritate flagrantes: quae hodie, quantum Video, apud omnes gentes deferbuit, vel exstincta potius est. Dominus noster Jesus Christus, qui potest, nos iuVet, et Sua ope SuStentet. De rebus meis nihil scribo, quod binas te de his literas accepisse arbitror. Vale.

Ep. XXX.

SUIS S. D.

Mediolanum veni XVI. Cal. Novembr. adspectus urbis ita mihi placuit, ut, nisi me Vos carissima pignora arctissime teneretis, facile possem capi, et Hetruriae Oblivisci: sed nullus locus, nullus conVentus tam celebris est, qui sine vobis mihi non videatur desertus, et solitudo mera. Crassus nos amantissime accepit, apud quem adhuc Sumus-: eius consilio freti senatores Omnes domum singillatim Visimus et salutavimus: qui me contra perhumaniter sunt complexi et honorifice resalutarunt: magni Hero es. Ante diem IV. Cal. orationem habui in templo virginis a Scala, frequentissimo senatu, praesidibus, praetoribus, Tribunis aerariis, Omnibus denique ordinibus adhibitis, advocatis collegiis iurisperitorum, et philosophorum : tantus fuit concurSus civium , ut non modo intemplo, sed in compitis ac Viis, quibus sex in pedem itur, angustissime staretur: postridie eius diei deductus sum in gymnasium publicum, in quo, ut primus comes Mediolanensis mihi narravit, D. Aurelius Augustinus hoc idem munus sustinuit, quod mihi est a senatu impositum, nisi quod illi erant Latini tantum auctores interpretandi, mihi etiam Graeci. Quod eo scribo, ut nostros, qui de me solliciti sunt, certiores faciatis, et ut vos ipsi excitetis ad virtutem et studium

566쪽

546 A. Palearii epistolae.

literarum, quod Vobis unum a me patrimonium erit: fortunae exiguae nostrae Sunt, praediola amoena potius quam si uctuosa, quae afflicta bello Sendii si proximo, sine pecore, Vix familiam alutat: vectigal oppidanum duplicatum est, tributum Saepe imperatur maius, quam Vires nostrae ferant. Quo loco res sit Videtis. Nam de sororibus quid dicam, grandiusculae sunt, et propediem in alias familias mittendae , eas dotem sequi Oportet, domi non est teruncius: si frumentum angustius provenerit, in parsimonia summum praesidium: ego quoque minores sumptus faciam, ut aliquid de stipendio meo

corradam, quamquam hoc male habet: diuturnitas belli Gallici efficit omnia mihi duriora: si generi, quales Volumus in-Venientur, mereatores Lucenses honestissimi homines pecuniam suppeditabunt, ne ab omnibus rebus imparati esse Videamur: horum liberalitas splendorem vincit magnorum Regum: tuum est, mi Lampridi, qui es natu mai0r, si quam relaxationem mea absentia seri animadVertes, resarcire et benevolentiam confirmare scribendo: non plus stores, ut aiunt, roscido humore sustentantur, quam amicitiae, ne elanguescant, appellando et salutando. Matrem tuam, lectissimam feminam, magna animi sortitudine, sed tamen feminam , si Opus est, consolare: virgines custodi: Phaedrum suavissimum puerum , Vide ne abripiant ac depravent adolescentium sodalitates , tene auferant quorundam consilia: hoc uno minus sum felix,

quod vobis infirmioribus absum domo: cuius tu, id aetatis, si Optimus eris gubernator et moderator, Vel hoc ipso Superabo Omnium fortunam, quod vivens prudensque Videbo, quod alii avent scire, ubi e vita decesserint. De colonis probo consilium matris, sine qua nihil fieri volo , eius im-Perium reveremini, et, quod Vobis parens est, et quod mea mihi vita est carior. De studiis vestris magnam cepi Voluptatem, cupio enim te, Lampridi, daturum operam philosophiae erudiri phis literis Graecis, et Phaedrum studiosum, ut Spero, iuris civilis magis exornari Latinis, ut OmneS homines intelligant, non modo filios mihi iucundissimos obtigisse, sed alumnos etiam disciplinae meae.

567쪽

Libri IV. Epistola XXXI.

Ep. XXXI.

VERULANUS S. P. D.

Etsi non magni refert ad colendam amplitudinem et glο-riam tuam, quo quisque loco natus sit, aut ubi habitet: quod ea lux, is splendor est tuae Virtutis, ut longissime quoque eluceat: nihil tamen mihi obfuisset in ea urbe nasci, in

qua maiores mei te et partem tuum, coelestem Virum et avos maxime illustres, Summa observantia coluerunt. Etenim

si orbes illi divinis animati mentibus, qui Volvuntur Stellarum cursibus sempiternis, plus habent celeritatis et Virium, quo extimo globo sunt propiores, in quo maximus ille est, qui agens et propellens caeteros praeest universis: an Si contigisset , ut ego in ea urbe natus essem et educatus, in qua tu veluti sol princeps et moderator luminum, accendiS atque excitas Omnium mentes, non aliquid mihi accessisset virium et ornamentorum 8 Fuissent tua in me beneficia, sicuti in alios eiVes, neque inexigua , neque Vulgaria: effudisset se in me quotidie plurimum luminis et benignitatis tuae: et ex iis studiis, quod per te pulcherrime Vigent in civitate, aliquid ego fortasSe consecutus essem, ne ad gratiam tuam mihi conciliandam ab omnibus rebus Venirem imparatus. Quae cohortationes meorum fuissent 8 quae vigiliae et lucubrationes meae

quod studium laudis, ut optimo principi placerem 8 Quibus

rebus destitutus, quum ea in me non essent, quae maxime Voluissem: satis mihi facere Videbar, si te animo sanctissime colens, Vel in Hetruriae finibus laterem. In quo consilio permansissem, nisi mei de immortalitate animarum libelli quum me imprudente exissent, commonstrassent familiae nomen: ct Vincentius Martellus, magna Vir humanitate, quum Lucae esset et coenaret apud Martinum Lilium, iuvenem studiosum Omnium ingenuarum artium, de Paleariis gentilibus meis multa honorifice prosecutus, spem mihi fecisset, si literis significarem hanc animi propensionem in amplitudinem

568쪽

548 A. I alearii epistolae.

tuam, fore eam tibi gratam et iucundam. Quod ut libentius

sacerem, cohortabatur, etsi nihil sane haberem, quod summa sapientia virum valde delectare posset, ut orationes meaS ad te mitterem. Dii faciant, ut quam ille amanter consilium dedit, tam mihi ea res bene et feliciter eveniat. Prodeunt ergo orationes in lucem, tibi consecratae: in quibus unumeSt ornamentum, quod Principi nobilitatis et virtutis dicatae sunt. Aliud praeterea non video, nisi illud quoque a cceSSerit ad me beandum, ut audiam aliquanssio fuisse tibi non iniucundas, et ab invidorum obtrectatione defendi patrocinio tuo: quod optatum et dulce tanti mihi erit, quanti Vix magnorum Regum et Imperatorum omnium clientelae. Vuorum causas, quinatam tua auctoritate tua sustinere, et perturbata seditionibus regna non modo armis , sed eloquentia tueri et reconciliare soles: nihil est mirandum, si quum in ista gloriae luce Vivas, et tantum tui nominis sit ubique, in animum induxi meum, si tibi uni orationes istae probabuntur, fore eas non modo Italis nostris acceptas, sed apud Omnes gentes et nationes gratiosas, ob praestans iudicium, singularemque excellentiam et divinitatem ingenii tui. Vale. Calendas April. Lucae.

Ep. XXXII.

ORGETORIX SPHINTER CAROLO LAURENO S. D.

Quum proxime cx urbe in Germaniam venissem, vidi in manibus doctorum hominum esse orationem Aonii Palearii in L. Muraenam , quam superiore mense Mediolani legeram cum tanta animi mei voluptate , quanta soleo illius omnia.

Quid quaeris 3 eadem audivi, quos Mediolani, qui praestanti

iudicio sunt, asserunt, si reviviscat M. Tullius, iturum eum in Aonii sententiam: si iudex detur, Condemnaturum eSSe Muraenam. Qui observantissimi sunt purae castaeque elocutionis , aiunt, se non dubitare, si optimis illa tempoi bus, quibus lingua Latina si ruit, sic scripta fuisset, suturam

569쪽

Libri IV. Epistola XXXII. 549

fuisse in honore et pretio. Laudant omnes dicendi genus se-Verum et graVe, numerum in coelum tollunt: laudant suavitatem ingenii, quod antiquum obtineat, et repraesentet mirificum civem Romanum: quod Reipub. timeat, quod augeat periculum: quod Vereatur, ne absoluto Muraena, milites, qui posthac duces sequentur, incendant Imperatores pravis cupiditatibus: quod omnibus vestigiis assequatur et divinet interitum libertatis. Fingat tamen, qui legit, Se eo tempore esse,

quo iudicium illud fuit: quo maxime haec dici vel potuerunt

Vel debuerunt. Henricus noster, qua est diligentia, perlecta omni M. Tullii Oratione pro Muraena , observavit singillatim ea, quibus Cicero conabatur traducere mentes iudicum, argumenta: singillatim in ius civile , et disciplinam Stoicam, omniaque Veluti in tabulas accepti et expensi retulit, ut quivis videat, quam diligenter ad omnia sit responsum. Si ad Aonium scribis, obsecro significes, Vulgatam Prope eSSe Orationem. Quid exspectati nisi occurrit, praedico propediem

exituram: Suae prudentiae est, ut oratio emendata ad typographos veniat. Roges etiam meo nomine, ne Henrieum Contemnat : aut enim Henrici collectio, aut tota M. Tullii oratio praemittenda est: ut iis in promptu sit, qui nosse Velint, quibus argumentis iurisperitorum facultas et Stoicorum disciplina oppugnatur, quibus rationibus defenditur. Puto hac re imminui laborem studiosorum. Permagni enim refert,

si quid est conquirendum, an libellus sit in manibus, an petendus aliunde, Colonia, Idibus Januarii. Vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION