Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

ΛD EPISTOLAS

ACCESSIO NOVA .

Ex EPISTOLIS CL. VIROBUM A JO. MICHAELE BRUTO EDITIS LUGDUNI APUD GRYPHIUM. MDLXI.

Ep. I.

Etsi magnam, mi Andrea, gloriam consecutus Videor, quod vulgo hominum opinio me socium laudibus adscribat tuis: tamen ex eo vel maximam voluptatem capio, quod talem mihi in te instituendo socium , comitemque fortuna praebuit, ut te praestantissimum, singularemque in Omni genere laudis, iuveneni futurum non dubitem. Neminem Video- video autem quotidie prope infinitos qui Mediolanum Veniunt, Veteres amicos vel Lygures tuos, vel Hetruscos meos, qui quum de te audierunt quae Volumus, et OptamuS, non mihi continuo gratulentur, quod mihi Horarium socium fortuna concesserit. ' Negant enim se dubitare, quin usus quotidianus multum possit in quovis homine: in adolescente vero plurimum consuetudo domestica. Quibus ego quamquam possum verissime respondere, immo Iero respondeo, te,

quae sacias, bonitate ingenii sacers, quae vel in te cum aetate

572쪽

A. Palearii epistolae.

aetate accrevit simul, Vel si tecum nata est, quotidie magis elucescit: tamen ne Vel meae diligentiae, qua patrem tuum cohortabar, ut talem Virum conduceret, neve bonae fortu- 'nae tuae, quae talem Obtulit, faciam iniuriam, non plane nego aliquid nostra opera accessisse. Nam ego , et norariuSquasi boni agricolae proestitimus, - Ne mala cti OS

set rubigo, Segnisque Αοrreret in aruis Carduus, intereunt segeteS, Subit amera Sil G, Lamaeque tribulique.

N0sti caetera: quae eo libentius commemoro, quod non Sunt aliena a dignitate tua: siquidem Achilli Graecorum fortissimo honestum fuit a Chirone educari, et Alexandro Macedoni omnium seculorum Principi perhonorificum, summa obser Vantia coluisse Philosophos: Quamobrem a te petimus, ut in hanc haereditatem gloriae tuae, nos aliqua eX P3I te Venire patiare, qua communicata nobiscum, non modo non imminuetur, sed potius augebitur: nihil enim probo adolescenti honestius, aut laudabilius, quam habere apud Se matura aetate Viros, quasi testes continentiae suae. Quare Valde probo, sive domi, sive foris es, quod tibi semper adesse norarium iubeas vel sodalem, Vel consultorem, et Sua VisSimum conVivam. Quod Vero ad me quotidie 3 entites, et omnibus ossiciis prosequare humanitatis, tantum te amo, quantum tu magis intelligere potes, quam ego dicere : tuis enim factis ita incendor, ut nihil possit excogitari ardentius: nullus, mihi crede, relictus est amori meo locus augendi. Vuae quum ita sint, debemus omnino tibi, ut pro norario etiam loquar, gratulari, et gratias agere, et n0bis gaudere, quod florentissimulis habeamus alumnum disciplinae nostrae: Contigit enim tibi, quod multis seculis haud scio, an nemini, ut Summum ingenium cum summa probitate coniunctum sit: in quem unum quum omnes suas copias fortuna transfuderit, intolligere debes, nos summa spe esse, quod non ΡOSSis de-

573쪽

Α. Palearii epistolae. 555

Serere eos, a quibus initium profectum est laudum, et Virtutum tuarum. Vale.

Quantam voluptatem ex tuis literis cepi, quum norarius adhuc nobiscum esset, tantum post eius discessum, quum in easdem incidissem, et relegissem, doloris accepi. Est ita profecto ut dicis, AOni, neque consultor prudentior, neque comior Sodalis, neque suavior conviva norario inveniri potest: nam est in praevidendo Oculatissimus , in colloquendo iucundus, in convictu quotidiano perurbanus: homo integer, et ambitionis plane hostis est, numquam simulator, ac disSimulator: sed eodem semper animo ac fronte, quod de Socrate accepimus, qualis mane domo exibat, talis vesperi redibat domum. Refricant mihi desiderium tuae literae, et

quamquam renoVant dolorem: tamen non possum mihi tem-Ρerare, quin eas saepe, et Vero spelnus legam. Grimal diis in

Hispanias proficiscitur: puto posse fieri, ut hic cum fratre, ille ad nos redeat, praesertim si fratri commorandum sit apud Begem, qui compositis rebus quibusdam provincialibus ad Belgas dicitur rediturus, quod etiam nunC incertum eSt, neque quicquam amrmari potest prius, quam noverimus ubi nuptiae futurae sint: quae si luctu Hegio in alterum annum disserentur, Opinione celerius Horarius ad nos redibit: quem dieni ego si videro, cave putes, me quicquam seri posse laetius. Hac ego oblector specula, et lenio desiderium meum: quod melius feram, si tu, qui nullum facis finem laudandi, et colendi Horarii, tamdiu apud me fueris, quamdiu potes: PoteS autem eo tempore, quo interpretationibus publicis non sis impeditus: quod totum ut apud me ponas, te Vehementer etiam atque etiam rogo. Vale. Mediolani, X. Cal. Decembris, anno Domini MDLIX.

574쪽

Α. Palearii epistolae.

Ep. III.

Etsi necesse non fuit literas ad te dare, ut me veterem nostram amicitiam colere intelligeres: tamen quum ex Hispania Brutus ad te Veniret, non putavi mihi esse committendum, ut eum qui tui Valde studiosus est, meique amantissimus, sine meis literis dimitterem: quibus tibi meam illam in te amando constantem Voluntatem non eSSe. immutatam significarem. Quis enim sit tam ineptus, qui te perpetuo quodam studio non amet 8 qui tua causa non Velit Omnia 3 Id me praestare necessitudini nostrae, Brutus tibi, qui meos omnes Sensus tenet, erit testis. Nam quum Germaniam, et Belgarum regii nem peragrarem, quum essem in Britannia: ne vivam , si mihi umqtiam animo excidit iucundissimi sermonis tui recordatio, quo Octaviani Populi con-Vivium , quum apud eum ambo Mediolani accubuissemus, condivisti. Legeram ego antea. tuos libros, quibus quantum eruditione Valeres, quantum excelleres eloquentia, testatum Omnibus reliquisti: tum vero mihi primum contigit, ut ingenii tui suavitate perfruerer. Quare ii mihi semper felices

visi suut, qui te uti faimiliariter, et multarum, maximarumque rerum praecepta ex tuis haurire fontibus possent. Tantam ego commoditatem Andreae Marino in primis gratulor, cuius mihi adolescentis praestantiam Brutus Singularibus Verbis commendavit. Is ut Villa doctissimus est, ita ingenium habet peracre in iudicandis hominum virtutibus. Bruti ego testimonio facile, ut credam, adducor, Marinum sibi in adolescentia clarissimarum Virtutum praesidia , atque ornamenta comparasse, eiusque laudem illustri iam loco sitam esse. Utinam mihi iam liceret, tot itinerum laboribus, et navigandi iactatione defesso, ad vos, Paleari, ad Vos redire: quod tamen mihi facultas ita adhuc praecisa est, ut optandum mihi potius videatur, ut ducere ad illud tempus spiritum ΡOSSim. Sed de rerum mearum statu ex Bruto ipso audies, qui iam cum cothurnis adest, et calcaribus, ut mu-

575쪽

A. Palearii epistolae. 555

tatis ad celeritatem equis primum in Galliam, deinde in Italiam percurrat. Vale. Toleti, Idibus Januarii MDLX. Ep. IV.

Hedditae milii fuerunt ab Andrea Marino literae . tuae, quibus ego legendis tam sum delectatus, quam si te audissem loquentem : habent enim atticum leporem et singularem humanitatem, qua tu semper mirifice abundas. Quodsi Brutus idem tuus, et idem noster usquam gentium apparuisset: lenissem ego aliqua ex parte desiderium meum. Nam quum is Valde te amet, et unice abs te ametur ob Vitae, et ingenii similitudinem, te ipsum videre Visus essem: multa Praeterea Oratione Sua subsecutus, quasi Menelaus Homericus mihi narrasset omnem istam naVigationem, qua e Belgis in Britanniam et Hispaniam transmisisti. De Gregorio vero meo, dii bonitquam iucunde accepissem quod ab aliis nunciatur, eum bellissime habere, qui, quum a nobis discessit, stomacho erat delicatiore : nimirum iste aer aptus est ad concoquendum: nam Hispania calidior est, quam Italia nostra, quod ad Oceanum sit exposita et spectet ad Occidentem solem. Quainobrem sunt Hispani acriores in rebus gerendis, minusque eorum animi emolliuntur in provincia omnium humanissima: non est credibile , quantum sit istic Heroicae Virtutis, cuius Proprium est imperare: unde aucta est ista provincia regnis.

Subinvideo tibi, quod apud eos es, quorum gratia tua Virtus fieri potest illustrior accessione fortunae, et dignitatis: nos hic mediocri stipendio addicti sumus publicis interpretationibus Graecis, et Latinis, nolo dicere, Me quantum hic operis fiat, poenitet. Nolo. Nam nobilitate discipulorum so-remus, neque operam lusimus: Latine, et Graece scribunt adolescentes. Ex qua re ut Voluptatem capias, mitto ad loquaedam nρογυμνώσμπια, ct ut simul doleas vicem nostram

576쪽

556 A. Palearii epistolae.

qu0d pro quotidiano labore, quum tam exigua merces in annum proposita sit, in ea exigenda tantus sit exsudandus labor, ut me iam vitae taedeat. Velim de Bovario quaeras, quot adeundi, et conveniundi quaestoris indignitates seramus, quam ad fores quotidie pendeainus aerarii: quod quidem bonarum literarum studiosis acerbum est, mihi quidem non honestum. Quae ad te Scribo libentius, ut te consolere,

ferasque omnia toleranter et quum tuoriam laborum in mentem Venit, possis nOStros recordari: nam licet non tu quidem molestia Vacuus, es tamen prae nobis beatus. Sed maluissem ego de tuis cum Bruto: qui si ad me Venerit, post unum, atque alterum Osculum, ut Sciam quid facto est opus, rogabitur a me diligenter de toto sensu animi tui. Vale.

Quae sequuntur sunt ex Epistolis Sadoloti. Ep. V.

Ex tuis literis Idibus Martiis datis, quas ego paulo ante Idus Maias accepi, illum facio quaestum, quod optimi et doctissimi viri Aonii Palearii amicitia auctus Sum. Quem ego me hercule hominem plurimi facio, Vel propter eius

Virtutem atque doctrinam , in suoque genere scribendi elegantiam: Vel quod ea sunt illius animi erga me indicia ac monumenta, ut non modo amare, sed gratiam illi etiam habere sim compulsus, si tamen compellitur, qui libenter quid facit, et studiose. Amo certe illum, et gratiam praeterea habeo: ita de me ipso meritus est. Qui etiam si nullo suo officio me sibi devinxisset, propter ingenium tamen, ProΡ ter optimarum artium scientiam mihi erat amandus. Nunc quid me facere Oportet, quum tanto me obstrinxerit merito Atque is quod tuam commendationem intercedere voluit in nostra amicitia concilianda, quamquam tu illi vere ac con

577쪽

Α. Ρalearii epistolae. 55

stanter id esse opus negasti: tamen ipse nonnihil vidit. Six oenim quod ita iure seri a me debere intelligit, sive quod

animum meum erga te habet exploratum, sensit id quod VeriSsimum est, nullam esse tantam virtutis commendationem apud me, quae non tuo testimonio multo fiat uberior. Itaque illum quem sponte et per se iure quidem Optimo antea dilexissem, tua nunc commendatione habeo Cariorem.

Quid autem de eo, deque eius scriptis sentiam, Scribo ad ipsum quidem copiosius: sunt enim illa a me diligentissime perlecta. Sed tibi quoque breviter dico, probari mihi mirifice quum ingenium hominis, et in scribendo elegantiam: tum illud inprimis religionis studium, quod prae se fert: quod quidem ubicunque adest, illa mihi et plena et gravia

et pererudita Videntur esse. Phaedrum meum , quod sis ad calculos iudiciti et prudentiae tuae denuo reVocaturus, Valde laetor: magnamque in tua consideratione et diligentia eius expoliendi spem habeo. Tantum a te peto pro iure amicitiae nostrae, ut ne ambitiose, neve erga me nimium indulgenter eum corrigas. Marcum Fortia cum gaudeo tibi esse cordi: certe mihi magnae voluptati est tuum de illo adolescente iudicium cum ea opinione quam seinper de eo habui, convenire. Eum tibi ne commendo quidem, Video enim eSSO Satis Commendatum, Vel ex eo quod contubernio tibi Coniunctus est. Paulus et te amat, et memoriam tui ser-Vat quam debet, tuque crebro in Sermonibus nostris VerSaris, queis et consuetudo tua, et suavitas a nobis requiritu P. Qua posteaquam carendum nobis necessario est, tuas Saltem Optamus crebriores, mi Lagare, literas: quod iis desiderium tui nostrum aliqua ex parte leniri sentimus. In quia nobis ut morem gerere ne graveris, equidem te Vehementer etiam atque etiam rogo. Vale, et amicis nostris communibus plurimam meis verbis salutem dic. VI. Calendas Iunii,

578쪽

558 A. Palearii epistolae.

Sevius accepi literas tuas. Datae enim illae ΙΙΙ. Idibus Februarias, mihi medio ferme Maio sunt redditae. Quibus

perlectis equidem Valde laetatus sum, cum tali ingenio, quale tuum mihi iam perspectum est, talem etiam animum erga me plenum amoris et desiderii, coniunctum esse. Quid enim eSt rerum Omnino omnium quod mihi bonorum et doctorum benevolentia videatur Optabilius 8 Itaque quum epistolam tuam primo legissem, eaque mihi vehementer placuisset est enim et Suaviter, et ornate, et peramanter scripta ab illius statim lectione ad poema tuum me contuli, totumque

perlegi triduo: singulis videlicet libris in singulos dies collatis. De quo, ut tibi vere exponam quod sentio , hoc iudicii feci: eorum, qui in eo genere Voluerunt CSSe, Sane quam Paucos, et nostra, et Superiore memoria, aeque eleganter Scripsisse atque tu: eruditius certe neminem. In quo

mihi illud mirifice probatum est, quod haec tua Scripis non

accersitis, sucosisque argumentis, neque quo magis Poetica videantur, a fabulosa illiusmodi Deorum vetustate repetitis :sed sancta et vera religione condita sunt. Ut quemadmodum Vultus pacatus, ct constans in homine, bene affectae mentis, et probi animi est indicium: sic tua ista eximia erga Deum pietas, quae sese in tuis scriptis primam Offert: nos cogit de te, deque Omni sensu animi tui, excellenteque doctrina praeclare existimare. Ac caetera quidem tuum carmen mire mihi intisfecit: video enim quos imiteris, quid referre in tuis scriptis et exprimere conere: tibique neque in eligendo iudicium, neque in conando fructum laboris tui abesse intelligo. Perspicio etiam 3 erboruin elegantiam ,

Sententiarum a Cum en, numerique apta et Varia compositione

delector. Sunt enim ista omnia in te ita studio et cura elaborata, ut sint ubique nihilominus ingenii luminibus lita. Ιllud unum interdum, quamquam admodum raro, desiderio: quod cupissem nonnulla a te disseri explanatius, quibus

579쪽

A. Palearii epistolae. 559

nunc percipiendis mens nostra aliquantulum laborat. Atque illa, ne forte mihi Lucretianum modum dicendi opponas,

non sunt ex eo genere, quod difficultate rerum qua tractantur, Suapte Sponte Obscurum prope necessario sit, in quo Solet iusta esse scribentibus excusatio: sed e medio quaedam Sumpta, compressius abs te dicta sunt, quae dilatari, et patere melius Voluissem. Neque ea tamen tam multa, ut pertimescas. Sed fortasse ut nodus robur, et ut naevus decus aliquando, atque Ornatum, pulchro corpori offerre solet:

sic plerisque illa poterunt Videri idcirco esse quaesita: quod cursus nostrae cogitationis, fluentis in facilitate orationis, apte illis interdum, tamquam salebris, retinetur. Quod quidem ad Veras laudes egregie compositi carminis pertinet, totum tibi ita tribuo, ut hoc plane confirmem, nihil me his aliquot tarn annis in eo genere editum legisse libentius. Itaque te iam ne hortor quidem, ut quo itinere instituisti, eodem porro pergas. Satis enim tibi incitamenti, quum iudicium de te, exspectatioque hominum , tum fructus ille ingenii suavissimus , qui in pangendo maxime et in commentando percipitur, debet afferre . qui etsi omnibus eruditis datus est, quum hi aliquid ex sese procreant atque gignunt: uberior tamen adest poetis. Quamquam ego te non Poetam

magis, quam Oratorem esse Statuo: cuius rei facio ex epistola tua coniecturam. Ea enim ita commode et concinniter scripta est: ut facile intelligam, te utrumcunque Velis, et suscipere et posse praestare. De me Vero, quem tu santopere in tui' scriptis ornas eoque honore asscis , quo maiore nemo assicere quemquam potest, quid dicam, Vix reperire mihi posse videor. Nam si eas in me laudes agnoScam, quas tu mihi tribuis, timeo ne arrogans: Sin repudiem plane atque reiiciam, Vereor, ne ingratus ad VerSUS te sim, quum de tuo iudicio ipse detraham, eo ipso unde Sim OrnntUS.

Quamobrem ut in difficili eiusmodi causa, ad id me vertam

quod meo pudori maxime est consentaneum: ut tibi agam pro tua ista humanitate et orga me benevolentia gratias, meque tibi hoc nomine obstrictum esse confitear. quod

580쪽

A. Palearii epistolae.

facio equidem, et libens facio: tibique persuasissimum esse cupio, te a me singulariter amari, Vel ingenii, et virtutis, et probitatis tuae causa: Vel eius Osficii atque amoris, quo me ipse prosequeris: Vel quod eorum et temporum, et hominum, in tuis literis mentio facta eSt, quorum meam et memoriam, et erga illos benevolentiam, dies numquam delere oblivione ulla potest. Ut praeter id, quod tuo nomine tibi debeo, quantum etiam illos diluxi totum in te persequar. Quo me in te animo esse, si usus Venerit, re ipsa, experiendoque cognosces. Vale. Carpentoracti, VI. Cal.

Superioribus proximis diebus, quum esset allatus admo liber Aonii Palearii de Immortalitate animorum, praeclaxam inscriptionem prae se ferens, eamque . rem totam hearoico carmine complexus, legere eum Statim perquam a Vide coepi: quasi tentaturus , an promisso satisfaceret, qui tam Sublimem titulum operi suo proposuisset. Atque ibi video, id qu0d mihi primum summae voluptati, deinde paene in Credibili admirationi fuit, rem tantam quanta altera nulla eSt, quae quidem scriptorum ingeniis proposita sit, tam graviter, tam erudite , tam etiam et verbis et numeris apte atque eleganter tractatam esse: nihil ut ferme nostrorum temporum legerim, quod me in eo genere delectarit magis. Nam nec Sententiarum Orationisque ubertas, in tam difficili ac Paene spinosa materie, ulla desideratur, nec in exponendis rebus reconditissimis lux atque facilitas. Numerus Porro carminis is est, ut videatur Lucretium velle imitari, redolet enim antiquum illud; sed ita sapore humanitatis conditus est, ut asperitate demissa, vetustatis tamen auctoritas salva

SEARCH

MENU NAVIGATION