Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

Λ. Ρalearii epistolae. 561

remaneat. Atque haec in universum. Illa iam partium singularum propria, nihil non Latine dictum, nihil non accurate, quove iudicium et diligentiam adhibitam esse non Pateat: multaque praeterea ubique nitentia ingenii et venustatis luminibus, et, quod ego pluris quam reliqua omnia facio, Christiana mens, integra, castaque religio, erga Deum ipsum honos , pietas, studium; in eo libro vel maxime, non

Solum docere mentes errantium, sed etiam animos incendere

ad amorem purae religionis possunt. Sed quorsum haec, mi Gryphi 8 Primum volui dare testimonium apud te doctissimo Viro, ut quid de eo sentirem tu plane cogno Sceres. Deinde a te petere, id quod ipse quoque cuius Volo causa, et petit a te per literas et summe flagitat, ut eius hosce tres libellos tuis formis exprimendos cures. In quo ille Valde suo honori, ego meae cupiditati satisfactum fore abs te arbitraturi sumus. Noli enim putare non apud Italos OmneS tuum eSSe nomen in magna gratia. quicquid pr0dit ex officina tua, id ita demum et rectum et probatum habetur

omnibus, si in eo tuum nomen sit praescriptum. Nota est

enim probitas, et diligentia tua, nota eruditio. Quid igitur

restat, nisi ut tu et bonis et amantibus tui morem libenter geras 3 Quod tamen semper sponte tua faciS, nun C mea etiam causa facere propensius debes, quia meam fidem atque officium in hac re agi iudico. Sum enim, ut tu scias in hoc ipso libro honorificentissime appellatus, Secundo, ut opinor, Volumine, ut tibi haec Opera mihi quoque una cum Aonio, non ipsi soli praestanda sit: quandoquidem tu me amore iam pridem, atque observantia tua mirifice es complexus. Nec erit cuP te poeniteat, hunc talem librum Actii Synceri, et

Vidae doctissimorum hominum ac praestantissimorum poet rum scriptis adiunxisse: cum quibus certe hic iure comparari potest. Nam et in eadem argumenti sententia sanctitateque ornatissime versatur, et philosophiae praeterea rationibus uberius est instructus. Sed hoc tu per te aeque bene

cognosces. Illud utique tibi persuasum habere debes, quicquid in hac re ex mea et Aonii voluntate effeceris, id utri-

582쪽

56I A. Palearii epistolae.

que nostrum fore gratissimum. Eadem hac de re, quo eum magis mihi curae esse intelligas, meis Verbis tecum aget Vii OΡtimus, ac Vetere mecum amicitia coniunctus , Thomas Sertinus: Sic enim ei a me mandatum est. Qui et ut in me semper perossiciosus fuit et pro eo studio, quo probos et eruditos homines sui similes prosequitur, non dubito quin diligenter officio functurus sit. Vale mi Gruphi. Carp. III

Cal. Julii MDXXXVI

585쪽

BREVIS NARRATIO

DE VITA

PETRI BU ELLI.

pagne en Italie les sis dii president Fabry, et ii y avaitentre ceux-la Des Pibrae, depuis president au Pariement de Paris. Charies Elienne , qui nisait gloiro d'obliger les Savans, recueillit diverses lettres latines de Pierro Bunel , quil publia A. MDLXXXI.) ' Merole de Minte Marthe, in Elis. doct. GalL Lib. I. Vid. D frunit Dic-tionnaire hιstorique par L. Morery , T. I. Amsterd. MDCXVIII p. 51 .) s Neminem nisi omnis historiae at-

586쪽

Brevis Narratio

Atque earum rerum, quae ad litterarum fata pertinent, plane ignarum fugit, quomodo Gallia ingeniis cultissimis omnique

studiorum genere floreat ac litterarum scientiarumque augeat ornamentiant. Exstitit parens ac nutrix summorum eleganti Oris doctrinae auctorum, de quo nemo dubitaverit, qui Velit recordari, quanta laude ac nominis sania Budaeus, Bunellus, Inti nebus, Sculisseri, Casaubonus, SuhuctSira Vulesii, Menusius, aliique patriam atque ipsa litterarum studia illustrarint. Sed tamen quum hi gravissimi viri studia sua ad litteras latinas contulerint, illos maiori diligentia in re critica ac philologica, quam in perpoliendo atque eleganter sermonis romani stilo formando elaborasse, nemo qui monimenta eorum evolvit, diffitebitur. Nihilominus et in illis exstiterunt viri doctissimi ac meritis hisce in latinam linguam imprimis clarissimi, quales sunt Petrus Branellus, cuius exstant epistolae , quibus nihil cultius, aut politius singi posse affirmat Scaevola Samamurmanus in elviis Gallorum, lib. L p. 5 etc. 'Episto-De Bumelli primum editae sunt a Carolo se Huno 1555 et a Graverolo Tolosse 168 cum not. Easdem Pauli Manu-tia epistolis iungi saepe solere supra dictum est; nec imme rito, quum Manutius professus sit, se a B mello eleganter scribere didicisse. Vide et Baylium in dictionario sallico. Verba Io. G. mulchii in Hist. crit. lat. Lips. 76 i. 8. P. 643. et p. 695: De Bunello Erythraeus Pinacoth. III. testatur eum nullum aliud probasse scribendi genus praeter Tullianum, neque a Ciceronis imitatione esse discedendum. Plura collegit M. Dan. Frid. Ianus eleganti disputat. de nimio latinitatis studio. Lips. 712. - Henric. Sleph unus in Procem. editionis suae Petri Branelli , Galli propceptoris et Putili Munutii, Itali, discipuli, Epistolae Ciceroniano stilo Scriptae. Ann. MDLXXXI. 8.) quam nos secuti sumus, haec enianciat: Ad Branellum ut Veniam, ego non solum cadere Ciceronianitatem in Gallos quoque homines contra quam Italus quidam Scripserit) sed etiam, quod multo maius et difficilius est, facultatem alios eam docendi: visus mihi sum non .POSSe

587쪽

De Vita Petri Bunelli. 567

locupletiore testimonio adversus Italum, quam Itali, et quidem viri magna apud Italos auctoritate praediti, probare. Cuius ergo Itali 2 P. Manuti Ιs enim quum summum Ciceronianitatis attigisse gradum existimetur, ad eam tamense nonnisi ductu et auspiciis homininis Galli pervenisse fatetur. Ita enim hic in quadam ad Victum Fubrum epistola quod est libro eius epistolarum primo ; edit. nostr. Ep. I. p. 96) de nostro Petro Bunelio: Mo ab illo maximum habebam beneficium , quod me cum Politianis et ErasmisneScio quibus misere errantem , in hanc recte scribendi

viam Prunus induaeerat. Sed in posterioribus editionibus cum Philelphis et Campanis pro illis eum Politianis et

uSmis, scriptum est. Utrocumque tamen scribatur modo primum Ciceroniane scribendi nostro Bunello laus constat:

non parva illa quidem, vel ipsius Manutii iudicio. Is enim Politianos et Erasmos in quorum postea locum Philetsi et Campani substituti fuerunt) quod eam quam ipsi Bunellus

ostendit scribendi viam non tenuerint, misere erasse arbi

tratur.

Verum cum aliquo iam tum laudem illam Ciceroniane scribendi communicasse Bunellus dicitur fortasse. At hanc facultatem aliis etiam insevisse, id saltem proprium eius esse et lauderi ex eo sibi propriam mereri fatendum est: Nam quis ex caeteris Ciceronianis , praesertim Italis id praestitisse comperitur 3 Multum quidem certe abest quin ipse

Manutius vel filio suo tam bonus in ea re magister fuerit, quam bonum Manutio magistrum fuisse Lunellum Videmus. Nec vero ipse Manutius alios a se Ciceroniane scribere non doceri negat, sed ad quasvis potius excusesiones confugit, quam ut se praestare hoc non posse fateatur. Scribit enim in quadam ad Stephanum Sutilium epistola sedit.

nostr. p. 102): Et in his anssustiis , in hac mea tum tenuiraletudine, tum adversa fortuna, quia rudes homines, reteris eloquentiae cupidos, meis Scriytis non erudio, nec in rectum Latine scribendi viam induco e umellus me quasi malum debitorem, etc. - Alio praes loco iterum Henr

588쪽

Brevis Narratio.

ens ille Steph. haec: Mirum est - Manutium illius boni viri, praeceptoris sui, Petri Bunelli inquam, fuisse oblitum, quum haec in eadem illa epistola Ep. H. ed. nostΓ.Ρ. 9 ), non multo ante, scriberet: Ouis enim Latinae orationis laudem non maynopere dilisendam dixit' quis porro rationem et quasi riunm, qua pervenire ad eam liceat , nobis indicarit' Si enim aut oblitus illius non erat, aut ingratus esse nolebat, illum excipere debebat et dicere; Ouis porro praeter Petrum Bunellum, praeceptorem meum , rutionem et quasi viam etc.

589쪽

BREVIS NARRATIO

DE VITA

PAULI MANUTIL

dans Ies belles- lettres; et ii solatini tres-bien Ia grande reputation, que son pere S etait acquise. Fransois Manucebun de Ses Oncles, en avait aussi beau coup. Paul travailla dans plusleurs villes d Italie , et furtout a Rome, o i ii eutfoin durant quelque temps, de la bibliotheque dii Vatican. Il publia les oeuvres de Ciceron avec des notes et des cOInmentatres. De testibus. Romanis. De dierum apud Romanos Neleres ratione. De Senatu Romano. De ciritate Romana. De Comitiis Ro nanorum. Des Epitres en Ι atin et en Italien, etc. Paul Munuce eui des amictions domestiques, qui aVancerent ses jours. Une de ses silles, qui etait religie use, Vovi ut sortir de son monastere: il la maria , et cela ne rempecha pas de xivre dans te defordire. Ceux danslesquelles ii avait e te lui-meme, tors tu'il etait jeune, tui causerent de grandes incommodites durant sa vieillesse. Celate rendit extretii ement melancolique. Il moui ut a Venise en

590쪽

Brevis Narratio

puit duo magna Italiae et Germaniae lumina Manutium et Ioachimum Camerarium Papebersae in Franconia anno CIDO, et eodem ipso mense, quo mortuuS eSt, natum. Et in Paulo quidem praeter exactam puritatis Latinae et antiquitatis Romanae cognitionem, quam ad Ciceronem suum illu- Strandum attulit, plerisque scriptis, dum vixit, publicatis et post morteui a filio Aldo virtutum paternarum herede editis, praecipua ad iuvandos aliorum labores cura ac per manus hereditario Veluti iure a patre et avo tradita industria fuit insigni illa et omnibus seculis depraedicanda artis typographi-

eoo ossicina, ex qua omnium fere veterum tum Graecorum quam Latinorum et aliorum auctorum scripta diligenter, ut tempora ferebant, certe elegantissime excusa ad publicam utilitatem olim prodierunt, ut omnium confesSione constet, literas renascentes Ortum suum Manutianae familiae debere, quod ad ultiores in Germania a Frobentis , sed maxime Omnium in Gallia a Stephanis centum annorum Spatium eadem industria propagatae et ad summum diligentiae simul et eleganter fastigium perductae sunt. Paulus autem ante aliquot annos Venetiis Romam evocatus, ut Sacrorum librorum editioni praeesset, attenuato assiduis studiis corpore, quum diu prae macie in lecto decubuisset, ubi eum paucis ante mortem diebus sedulo quum Romae essem, cum M. Antonio I freto, Vetere amico saepius in i si, tandem Optime

meritam de re literaria animam Deo reddidit. VIII. Id. April. 15 4) ad Minerrae sepultus. Haec refert Phuanus Hist.

Lib. LIX Tom. II. p. 108. Ed. Francos. MDCXXV). Paulus Mamιtius, Aldo parente Docto D0ctior Filius

anno natuS, ut opinor 1512 non accurata modo Latinae linguae cognitione instructus, sed ut imitati nem Ciceronis ΡΟ-tissimum, ut Eloquentiae principis adhibuit. Lib. I. Epist. 3 et 4. Quumque o M. Tullii Ortitore didicisset, vertendo,

commentando, Stilumque exercendo parari augerique benedicendi facultatem Sapientiamque Eloquentiae esse coniungendam, ita se comparavit, ut parata e caeteris antiquis Scriptor-

SEARCH

MENU NAVIGATION