Commentaria in 4 libros sententiarum magistri Petri Lombardi

발행: 1907년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Distincti VI.

Circa istam Distinctionem, quaeritur QUAESTIO I. Utriun Deus Pater genuerit illum voluntate. Videtur quod sic per Richardum . de Trin. Vultis, inquit, audire verbum abbreviatum ingenitum velle de se habere consormem atque Condignum, quod idem mihi videtur quod gignere Filium. Ex hoc arguitur sic Patrem velle ex Se habere Conformem est gignere ergo Sicut Vult voluntate habere consormem, ita etiam Voluntate generat. 2. Praeterea, Augustinus Contra Maxim lib. I.

probat Filium esse aequalem Patri sic: Si Pater non gignit Filium aequalem sibi, aut hoc est quia noluit, et sic fuit invidus aut quia non potuit, etsi sui impotenS. 3. Praeterea: Omne involuntarium est triste ex T. Metaph. sed nihil est triste in divinis ergo nec est ibi involuntarium ergo Pater generat Filium

voluntate.

I, contrarium est agister in littera, et probatur per Augustinum in epistola ad Orosium Voluntas, inquit, atris praeire Cientiam mox PoteSt.

152쪽

i36 LIB. I SENTEΝΤIARUΜEt Damascenus dicit quod generatio est opus

turae.

IN ISTA QUAESTIONE sunt tria videnda Primo, si productio Filii sit naturalis. Secundo, si possit concedi atrem producere Filium voluntate. Tertio, si illa productio sit neCessaria. ne Frim dicitur ab omnibus quod sic Quinprobat unus Doctor sic: roductio simpliciter prima Si naturalis, quemadmodum natura est prior arte sed productio Filii est simpliciter prima ergo. Aliiιs Doctor probat dom sic: roductio per modum intellectus est naturalis; sed Filius producitur per modum intellectus ergo producitur . naturaliter.

portatione sua sic: emoria est principium merenaturaliter producens sed Filius producitur a memoria Patris ergo producitur naturaliter.

Ad evicientiam majorem est sciendum quod

ad hoc quod productio sit naturalis requiruntur tria Primo, quod principium sit determinatum ad unum Secundo, quod illud principium sit assimilativum, quia natura est vis insita rebus cκ similibus similia procreans Tertio, quod illud principium in Sua operatione non requirat intellectum dirigentem in operando, quia illud e se Xit in operationem. Ista autem tria sunt in memoria paterna est enim principium determinatum ad unum est etiam serincipium assimilativum; et est tale principium quoa non requirit intellectum extrinsecum dirigentem, sed seipsa κit immediate in intellectionem.

153쪽

faciunt dubium, primum si aliquo modo potest concedi quod Pater generet Filium volens, et dato quod SiC, Sequitur secundum dubium: si ater generet Filium voluntate in ratione principii elicitivi.

Quantum ad primum, dicit Gothseidus --

lib. . . ., quod ater non generat Filium aliquo modo volens, quia intellectio atris aliquomodo praeCedit quodcumque velle atris, SeCundum Augustinum . de Trin. I sed intellectio atris, ut

Ρatris, est gignitio Filii ergo generatio Filii praecedit quodcumque velle atris Minor probatur, quia ejusdem potentiae non possunt esse duo C-tus diversi, nam actus distinguitur per potentias ex a de Anima. Sed diceres quod generare et intelligere Pectant ad potentiam intellectivam, quae simpliciter est una ergo intelligere et generare sunt idem. - dhaec positio non valet, quia habet minorem falsam, ideo consequentia nulla est. Falsitas autem minoris probatur sic: Quando aliqua sic se habent quod unum dicit persectionem simpliciter et aliud non illa non sunt simpliciter idem sed generare sive dicere non est perfectio simpliciter, intelligero autem est persectio simpliciter ergo non sunt Simpliciter idem Prima pars minoris probatur sic quia si generare esset persectio simpliciter, cum Filius et Spiritus Sanctus non generent, equitur quod non essent persecti simpliciter scunda pars , noris Probatur quia Pater quantum ad intelligerem persecte beatus; beatitudo autem consistit in

154쪽

i38 LIB. I SENTENTIARUM persectione simpliciter ergo intelligere dicit persectionem simpliciter. Ad argumentum autem primo opinionis, quando dicitur quod potentiae distinguuntur per Ctus, dico quod actio in creaturis uno modo accipitur Pro actione de genere actionis, alio modo Pro Ctu Secundo qui est de genere qualitatis. Dico ergo quod

unius Potentiae est unus actus, CCipiendo ac um Pro altero istorum modorum tamen unius potentiae O Sunt esse duo Cius quorum unus CorreSPonderet

actui de genere actionis, et auor Correspondeat actui de genere qualitatis: et Si est in proposito, quia dicere Correspondet actui de genere actionis, et λι- Diligere correspondet actui de genere qualitatis. Concedo ergo quod μω generet Filium volens sed hic sunt tres modi dicendi: Unus communis videlicet quod Pater genuit Filium volens Voluntate consequentes, Sed non Voluntate anu deuic.

Alius modus dicendi est per distinctionem, quia lyvoluntate potest teneri vel ablative in ratione principii, vel a Perbialiter, et primus intellectus estialSUS, Secundus Uerus, Cilicet Pater genuit Filium voluntate, idest volitivo. - Tertius modus dicendi est Scoti, quod Pater gignit Filium Volens hoc modo, quia in primo signo originis Pater formaliter intelligit, et tunc etiam potest habere Ctum intendi in sescundo autem signo originis ater gignit Filium, et vult illam gignitionem volitione habita in primo siquo originiS.

De Secunias autem dubio in isto Articulo,

scilicet si Pater producit Filium Noluntate in ra-

155쪽

DISTINCT. VI QUAEST. I 39tione principii elicitivi, patet per omnes OCtor quod non, quia principium elicitivum unius rati ni in divinis non potest habere duas productioneRadaequatas sed voluntas est tale principium, et ii bet productionem adaequatam, siCut est productio Spiritus Sancti ergo non potest esse principium generationis Filii.

- reis res ML dico quod productio

Filii est necessaria, quod

Probatur sic: Necesse esse, Si ProduCitur, necessario producitur; sed Filius est necesse esse; ergo Filius de necessitate producitur. Sed sic est in propoSito ergo. . . Praeterea, infinitum actuale, si ProduCitur, necessario produCitur; sed si est in proposito.

intimo sic: roductio naturalis nullo modo impedibilis est necessaria; sed productio Filii est naturalis, et nullatenus potest impediri ergo est neC Saria Prima pars minoris patet e dictis in T. Anicio Secunda pars probatur sic: Quod nimaliqua actio impeditur, hoc est vel quia habet agen Contrarium, vel Propter SubtraCtionem materiae, vel propter corruptibilitatem agentis; sed nulla istarum causarum est in divinis ergo ista productio non est impossibilis.

Sed occiιrrit ιιθ n, qua necessitate Pater

producit Filium. Est autem ad praesens riplex necessitas, Cilicet coactionis, naturalis determinationis et requisito perfectionis. modo dico quod Pater non producit Filium necessitate coactioniS,

156쪽

I4 LIB. I SENTENTIARUM potest tamen dici quod producit eum necessitate

naturalis de reminationis, quia memoria paterna Per quam producitur Filius est determinata ex se ad producendum verbum. Necessitas autem tertia,

scilicet requisitae perfectionis est dupleX una quod hoc esset imperfectum sine isto, alia quod ex Pl nitudine persectionis hoc redundat in illud, sicut ponit Avicenna 6 Metaph. - De secunda necessirate certum Si quod Pater necessario producit Filium necessitate requisito perfectionis, quia si non prinducit Filium, intellectio paterna non esSet Persecta, quod sic probatur Operatio non est perseCta nisi sit in termino; sed si ater non produceret Filium, ejus intellectio non esset in termino, quia Verbum est terminus intellectionis divinae ergo. Contra hoc armis Scotus in Reportatione sic: operatio intelligendi est persectio simpliciter, sicut bonitas; sed posito per impossibile quod Pater non produceret Filium, adhuc esset in atre persecta

bonitaS ergo. - Proeterea, Pater non Communicat Filio nisi quod habet sed ante productionem Filii Pater habet intellectionem imperfectam, quia

habet eam sine termino per te ergo Pater Communicat Filio intellectionem impersectam, et sic Filius est imperfectus. - L eo dicit quod in primo signo inriginis omnia essentialia sunt perfecte in atre, et in Secundo signo communicat Filio; et sic ratio opinionis non concludit, quia intellectio in se est in termino persectionis, dato quod non haberet te minum distinctum.

157쪽

AD PRIMUM PRINCIPALE potest dici quod Richarclus intelligit illud de voluntas concomitante Alio modo dicitur negando Richard. quia si illud dicit Richardus, oppositum tamen videtur . Augustino, cui est magis assentiendum. Dicit enim . de Trin. quod Filius procedit quomodo natus, non quomodo datus, idest, non per actum voluntatis cui convenit dare. Ad secundum de invidia dico quod non valet, quia invidia est non tantum subtrahendo bona quae possent communicari actu voluntatis immediate, sed etiam res Ctu quorumcumque quae Ο-luntas potest Communicare et non communicat. Nunc autem ater generat Volens, Sed non voluntate in ratione principii elicitivi, ut patet in a. Art Ad Iertium, concedo quod generatio Filii non

sit involuntaria, sed ex hoc non sequitur quod volun ate generat. ulta enim facimus quae non sunt involuntaria, et tamen voluntas non est Principium elicitivum respectu illorum.

158쪽

Distincti VII.

Circa istam Distinctionem . quaeritur QUAESTIO I.

Utrum potentis generandi in Patre sit aliquid absolutum, vel proprietas permnalis.

Et videtur quod sit proprietas personalis Per Augustinum I de Trin. c. 6. Eo, inquit, Paterest, quo est ei Filius; sed Pater paternitate est Pater ergo paternitate est ei Filius; sed illud quo est ei Filius generat ergo Pater paternitate generat,

et sic potentia generandi Si reSpectu Sive Proprietas PerSonaliS. Praeterea, Clio propria est a propria forma; sed generare est actio propria atris ergo est a proprietate Patris personali Major patet eX F. -- taph. et a P s. ubi vult Philosophus quod effectuum universalium sunt Causae universaleS, et Particularium particulareS. 3. Praeterea, medium est ejusdem generis Cum extremis sed illud quo Pater generat, est medium inter generans et genitum ergo Cum generans et genitum sunt relativa, oportet quod potentia, sive illud quo Pater generat, dicat relationem.

159쪽

4. raeterea, potentia et Ctus sunt ejusdem g neris ex 9 Metaph. sed actus sive generatio est relatio ergo potentia generandi est relatio. Contra Damascenus, lib. . dicit quod gen ratio est opus naturae Sed non est opus naturae in ratione generantiS, ut Patet Supra dist. F. ergo generatio est opus naturae in ratione potentiae vel

principii quo modo ergo erit quid absolutum. CIRCA HANC QUAESTIONE sunt tres Articulis undum tres opinion , quarum

I sma dicit quod illud quoiater generat est

essentia Guod probatur sic Generans assimilat sibi genitum in sorma qua agit sed Filius assimilatur Ρatri in essentia ergo illud quo Pater generat est essentia. - Et con matur ratio sic: roprietas Personalis in divinis correspondet proprietati individuali in creaturis; sed Proprietas individualis Creaturarum non est quo Creaturae Producunt, Sed est natura in qua ConVeniunt ergo.

Contra istam os Durm arguitur sic: Omnis forma quae est principium sussiciens elicitivum alicujus Ctionis, Si per se est, Per se OtCS agere illa actione. Exemplum hujus est in Calore Separato, quia si Calor SSet Separatu POSSet Calefacere; sed essentia divina est principium generationi per te, et Constat quod Suffciens ergo essentia divina POSSet Per Se generare, quod Si falsum. Ρraeterea, Producens et sorma qua producit habent eandem relationem ad productum; sed Pater qui est producens, refertur ad Filium realiter ergo,

si essentia est illud quo later producit, sequitur

160쪽

IM LIB. I SENTENTIARUM quod illa realitas resertur ad Filium, quod est falsum Major patet ex a Metaph. et a PDs ubi dicitur quod artise et ars dicuntur eadem rei tione ad artificiatum. Praeterea, produCtio per prius est distinctiva quam assimilativa, quia est assimilativa inquantum est forma, est autem distinctiva inquantum est OC ergo per prius est productiva inquantum est hoc quam inquantum forma sed ut est hoc dicit proprietatem Personalem ergo... Major P tet, nam omnis productio est distinctiva, non autem omnis assimilativa sed illud est prius a quo non convertitur subsistendi Consequentia ergo Pr ductio prius est distinctiva quam assimilativa. Atia se Minio quod essentia est principium elicitivum generationis, et relatio est principium determinativum. Ad cujus evidentiam estis tandum secundum istam opinionem, quod omnis actio positiva debet habere principium positivum; sed in divinis non sunt nisi duo positiva, scilicet essentia et relatio. Relatio non potest esse principium elicitivum generationis, quia non poteSt Sinnec principium ne terminus motu ex F. P S. ergo oportet quod essentia sit principium elicitivum; sed essentia est indeterminata ad hanc vel illam productionem, scilicet, generationem et spirationem; ergo oportet quod per aliquid determinetur; sed determinatur per relationem, ergo relatio est Principium determinativum, et essentia principium elicitivum.

SEARCH

MENU NAVIGATION