Commentaria in 4 libros sententiarum magistri Petri Lombardi

발행: 1907년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Contra istam opinionem arguitur sic: Duplex est indeterminatio una est potentiae activae illimitatae ad plures effectus, ut patet in sole alia potentiae passivae, ut patet in materia. Tunc arguitur sic Illud quod est indeterminatum indeterminatione potentiae actiVae, non oportet quod per aliquid determinetur; sed essentia divina est indeterminata indeterminatione potentiae Clivae ergo essentia non determinatur per relationem. Praeterea, quando aliquid est indeterminatum ad duos vel plures esseCtu non e aequo edis cundum ordinem, PoSito priori, e se absque alia determinatione producit mundum sed essentia est

hujusmodi respectu generationis et spirationis, quia per prius se habet ad generationem ergo posita

generatione non oportet onere principium determinativum respectu Spirationis. Praeterea, Ssentia ut SSentia, Secundum te est

principium elicitivum sed essentia ut essentia non potest determinari per relationem, dicente Damasceno lib. . proprietates, inquit, determinant hypostases non naturam.

Aua ea Omini Moei, quae primo ponit

unam distinctionem, secundo solvit quaestionem. DLstinctio est ista, quod potentia multipliciter accipitur. Uno modo potentia toxica, quae dicit non pugnantiam terminorum, ut patet . Metaph. Alio modo accipitur potentia prout distinguitur contra actum, sicut dicitur . Metaph. quod actus et potentia dividunt ens et isto modo idem ens, priuS

162쪽

i46 LIB. I SENTENTIARUM est in potentia quam in actu, et universalis potentia non est in Deo, quia Deus est purus actus. Alio modo accipitur potentia prout est principium agendi et pariendi. Et accipiendo potentiam prout est principium patiendi non ponitur in Deo, quia potentia illo modo dicit impersectionem accipiendo autem potentiam prout est principium agendi, sic pariter accipitur dupliciter uno modo, quantum ad illud quod per se signiscat, alio modo quantum ad illud quod per se denominat. Loquendo vero de potentia quantum ad illud quod per se significat, dico quod dicit relationem sive Propri tatem sicut potentionalitas loquendo autem de potentia quantum ad illud quod per se denominat, idest loquendo de undamento proκimo illius relationis praecise circumscriptis quibuscunque Concurrentibus, tunc Doctor solvit quaestionem et tenet duas Conclusiones prima, quod potentia Si sumpta non dicit relationem secunda, quod dicit quid absolu

tum.

Prima Conclusio sic probatur: Omnis relatio

aeque naturaliter respiCit suum Correlativum Pro-Prium si ergo potentia generandi in divinis dic rei relationem, non distinguerentur ibi duae productiones quarum una Si Per modum naturae,

ita per modum voluntatis, quod est inconveniens. Praeterea, Si talis potentia esset relatio, potentia paternitatis esset simpliciter persectior filiatione. r batur consesquentia Primo sic Illud quo producens producit si non est ejusdem rationis cum forma producti continet cam virtualiter, et est persectius

163쪽

ea; sed filiatio non est ejusdem rationis Cum Paternitate ergo si paternitas est illud quo ater generat, Sequitur quod paternitas contineat filiationem, et si est persectior ea. Secundo sic: Filius filiatione nihil producit nec ad intra ne ad extra; sed Pater, per te, producit Filium paternitate ergo Paternitas est persectior filiatione.

Secrιnda Conclusio sic probatur: Quod est

persectionis in principio productivo, non tollit ab eo rationem principii productivi sed communicare se secundum identitatem naturalem et adaequatam ponit persectionem in principio productivo; ergo non tollit ab eo rationem principii productivi. Sed si per impossibile Deus generaret alium Deum realiter distinctum, divinitas non esset principium generandi. Ergo quamvis Pater generat Filium Communicando sibi naturam, propter illam Communicationem non est negandum quin essentia et divinitas sint principium generandi. Praeterea, aliquid absolutum est terminus sor- malis generationis ergo aliquid absolutum est illud quo Pater generat. Antecedens est Probatum SVPra Dist. T. q. a. - CONSEquentia Probatur, quia impossibile est agens vel generan Communicare terminum formalem productionis, nisi agat forma aeque perfecta si agit univoce, vel sorma perfectioris agit nequivoce Sed in divinis nihil est aeque persectum vel persectius essentia divina sive absoluto; ergo absolutum est illud quo Pater communica terminum formalem Filio. Sed contra istam opinionem adducuntur tria ar-

164쪽

I48 LIB. I SENTENTIARUM

gumenta facta contra primam opinionem; sed ego dico quod ista argumenta non conCludunt; undereSpondeo ad ea:

Ad primum, quando dicitur omnis sorma quae est principium suffciens etc. dico quod major est falsa, nisi illud principium intelligatur elicitivum et

per Se Xistens, et sit in potentia propinqua ad operandum. Exemplum hujus species in oculo est principium videndi tamen si poneretur Per Se non PoSSet videre, quia non est in potentia propinqua ad videndum nisi in oculo. Ita in proposito, essentia non est in potentia propinqua ad operandum nisi in suppoSilo. Ad secundum dico quod major est vera in Creaturis ubi est distinctio realis inter causam et principium quo Causat, et si est dependentia essentialis; sed in ivinis non est vera, quia nec est ibi dependentia essentialis, nec distinctio realis essentiae

et principit. Ad aliud dico quod duple est prius unum a

quo non convertitur subsistendi consequentia, aliuo est prius Causalitate. Tunc dico quod non semper prius secundum consequentiam est prius Secundum causalitatem; et ita Concedo quod distinguere in generatione est prius, deSt, Communiu quam a Lmilare, quia multa distinguuntur quae non assimilantur; sed distinguere non est prius in generatione quam assimilare, et hoc secundum Causalitatem.

AD RMUM PRINCIPALE dico quod quando amlativus Construitur cum verbo, significat principium

165쪽

DISTINCT. VII QUAEST. I IGagendi, ut corpus disgregat albedine quando autem construitur Cum nomine, tunc non significat

principium sormale agendi, sed significat principium

formale dandi esse, ut corpus est album albedine. Cum ergo dicitur per Augustinum quod ater est eo Pater quo est ei Filius, verum est formaliter, sed non in ratione principii agendi. Ad secun m dicendum quod commune est dupleκ, scilicet per identitatem et per informationem;

vel per alia verba, siC: quod est unum Commune Secundum rationem, tamen numeratum in pluribus

Secundum rem, et in his vera est propositio hil sophi alio modo est aliquid commune secundum rem nullo modo plurificatum, et hoc tantum est in clivinis, et in talibus non est vera propositio hil sophi, quia a tali communi bene potest esse per tio proPria. Ad tertium dico quod major est vera de medio

quod conficitur ex extremis, non tamen Si vera de medio sumpto per quandam convenien iam et

oportionem, sicut patet quando Angelus intelligit

se; nam medium, idest intellectio est CCidens, et extrema Sunt substantia. - Vel potest dici quod Potentia generandi non est medium inter atrem et Filium, sed potentia potius se tenet X Parte unius Atremi, scilicet ex parte atris. Ad ultimum dico quod major est vera de potentia quae opponitur actui talis autem potentia non ponitur in Deo, ut supra patuit in dictis e tertia opinione.

166쪽

Iso LIB. I SENTENTIARUM QUAESTI, II.

Secundo quaeritur Utrum generatio divina sit aequivoea ves unimen.

Et videtur quia sit aequivoca, quia illa generatio est aequivoca in qua termini generationis distinguuntur specie; sed paternitas et filiatio sunt termini generationis et distinguuntur speCie ergo S generatio aequivoCa. Minor patet. Major probatur, tum quia non est major differentia in principiis quam in principiatis, tum quia relationes sunt ita idem eSSentiae Sicut personae ergo propter istam identitatem non debet negari differentia specifica relatio

Secundo sic: Ubi duae productiones differunt specie, ibi producta disserunt specie sed produ tiones in divinis differunt specie ergo producta, et

per Consequens productio est aequivoca Minor patet, quia in divinis non est nisi univoca productio unius rationis. Probatio majoris tum quia aliter non SSet proportio productionum in divinis ad producta tum quia productiones sunt ejusdem rationi cum productis actus enim distinguuntur per objecta, eca de Anima. Praeterea, quod est persectionis simpliciter est ponendum in Deo di in creatura differentia S ci a est persectior quam numeralis, quia differentia specifica est de persectione universi, differentia autem numeralis non ergo differentia specifica est

ponenda in productionibus divinis Sed disserentia

167쪽

specifica ponit generationem aequivocam ergo generatio divina est aequiUOCR.

Contra, Augustinus i. de Trin. dicit quod Filius est imago atris, quia similis atri sed sim,

litudo praesupponit generationem univocam ergo generatio divina est uni oca. CIRCA ISTAM QUAESTIONΕΜ sunt duae opinione Contrariae. Una est Varronis dicentis quod generatio divina est aequivoCa cujus ratione Sunt illae quae positae sunt ad primam partem Quaestionis. Alia opinio est Scoti, quod generatio divina est univoca, quod probat Sic In supposito genito et generante Sunt duo, Cilicet natura et proprietas individualis ergo univocatio debet attendi aut penes uaturam, aut penes proprietatem individualem sive personalem. Si primo modo, habetur proPOSitum, quia cum ibi sit omnimoda identitas in natura, Sequitur quod generatio illa sit univoca Si secundo modo, Sequitur quod nulla generatio sit univoca, quia proprietates individuales generantis et geniti

in nullo Conveniunt.

Praeterea, generatio est distinctiva et assimilativa, persectior autem ratio est in ca assimilandi quam distinguendi, quia assimilaro competit sibi tamquam forma, distinguere autem competit sibi inquantum hoc sed persectior est ratio formae quam sit ratio haecceitatis ergo generatio debet dici

nivoca ex eo quod est assimilativa sed generatio divina est maxime assimilativa; ergo est iniVOCa. Praeterea omnes Conditiones per quas PoteS Pro-

168쪽

13 LIB. I SENTENTIARUM

bari generationem esse univocam Competunt generationi Filii Dei ergo est univoca Anteceden P tet, quia illa generatio habet persectissimum terminum, et est assimilativa. Sequendo ergo istam opinionem potest dici ad rationes primae opinionis: Ad primum dico quod in divinis proprie non est species, nec differentia specifica, ne ratio generis ut patebit in sequenti Distinctione. Bene tamen Concedo quod paternitas et filiatio sunt alterius rationis, quia magis distinguitur paternitas a filiatione, quam paternitas a paternitate. Et quando dicitur quod constituta disserunt specie, ne o illud. - Adprobationem est dicendum quod aliqua magis diastingui potos intelligi dupliciter. Vuo modo, quod

in nullo Conveniunt alio modo, quod non sunt COm- possibilia, verbi gratia, ut homo et album plus di-Stinguuntur quam album et nigrum, accipiendo distinctum primo modo sed album et nigrum plus distinguuntur sescundo modo Sunt enim ejusdem generiS, non tamen sunt Compossibilia sicut album et homo. Ergo cum dicitur quod non est major distinctio in principiis quam in principiatis, illud

concedo quantum ad incompossibilitarem, quia sicut impossibile est paternitatem esse filiationem, ita impossibile est patrem esse filium se nego illam PropoSitionem quantum ad conet cuicutiam nam differentiae specificae sunt primo seipsis diversae, et in

nullo Conveniunt, et tamen peCies Constitutae pereas Conveniunt in genere.

Ad secundum, quando dicitur quod productio-

169쪽

nes sunt alterius rationis, ne tu secunda pars ma- oris, quia secundum Philosophum T. Phys permotum rectum et Per motum circularem potest acquiri idem ubi numero, et tamen motu rectus et motus circularis tantum disserunt quod sunt alterius rationis et quod non sunt ad invicem comparabiles, ut patet . P s. Et quando probatur quod aliter non esset proportio producentis ad productum, dico quod non oportet omninodam Proportionem hic esse. - Et quando ulterius dicitur quod productiones sunt ejusdem rationi Cum productis, concedo quantum ad aliquid, quia si productiones sunt relativae, ita et producta vel personae productae dicuntur relative. Ad ultimum dico quod in creaturis disserentia specisca est persectior quam differentia numeralis, sed in divinis propositio illa non habet veritatem ne evidentiam Ratio autem quare in creaturis disserentia specifica est persectior quam numeralis haec est propter finitatem creaturarum, quia nulla Creatura est quae habeat in se entitatem infinitam, ideo quod non est ibi in una specie, ponitur in alia Propter majorem per Ctionem universi in divinis autem non est sic, quia ibi ponitur entitas infinita quae Continet in se Perfectione omnium.

170쪽

Distinctio VIII.

Circa istam Distinct. quaeritur de veritate QUAESTIO I. Utrum verita sit prinet Ilus in re vel in intelleetu. Et videtur quod in re, quia quando aliqua di-Cuntur ad convertentiam, ubi unum est principaliter, ibi reliquum; sed ens et verum dicuntur ad Convertentiam, et en principalius est in re ergo

et Verum.

Contra hilosophus, . Metaph. dicit quod verum et salsum sunt in mente, bonum et malum, sunt in rc. CIRCA HANC QUAESTIONE Sunt tres PinioneS.

Vna dicit quod verum et salsum principalius sunt in intellectu, secundario autem in re, ProPter duas rationes. Prima ratio est quando aliquid Consistit in sola habitudine, ibi principalius est, ubi terminatur; sed veritas inquantum est manifestatiore ad intellectum consistit in habitudine ergo ibi principalius est ubi terminatur: sed terminatur actintellectum ergo principalius est in intellectu. -

SEARCH

MENU NAVIGATION