Commentaria in 4 libros sententiarum magistri Petri Lombardi

발행: 1907년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

DISTINCT. VIII QUAEST. IV 7s

ne, et unio est prior Compositione, et compositio est prior resolutione; sed prius potest esse sine Posteriori ergo potest esse distinctio sine compositione. Ad decimtim quartum dico quod non oportet ponere scientiam median quae ne sit realis nec rationis, quia scientia realis non solum est de entereali sed etiam de modis entis. Ad decimum quintum dico quod accipiendo rem pro re reali et formali, non cadit medium interrem et rationem sed aCCipiendo rem pro reali tantum, sic cadit medium inter rem et rationem, Cilicet formale et modale. Ad decimum sextum dico: Cum dicitur formalitas dicitur a forma, dico quod est salsum, Sed dicitur vel a modo reali secundum aliquos, vel a quidditate formali secundum alios, vel a ratione innitiva secundum quosdam dato tamen quod diceretur a forma, argumentum adhuc non valet, quia essentiale dicitur ab essentia, et tamen multiplicatis essentialibus non multiplicantur essentiae. Similiter personalia dicuntur a persona, et tamen in

Cadem Persona Sunt multa personalia.

Ad decimum septimum dico quod oportet ibi

ponere distinctionem summam et nou Summam, Sive Summum et non summum; nam paternitas et filiatio summe distinguuntur, ita quod non OSSunt esse in eodem supposito sed filiatio et spiratio non summe distinguuntur, quia sunt in eodem supposito Filii. Ad ultimum quod etiam fuit argumentum Prin-C Pale, nego minoi m. Ad probatiouctu dico quod qua

192쪽

i76 LIB. I SENTENTIARUM libet distinctio opponitur unitati ne eam excludit Est enim unitas realis cui opponitur distinctio realis, et est unitas simplicitatis cui opponitur Huralitas compositio risu et est identitas formalis cui opponitur distinctio formalis et est unitas rationis cui opponitur distinctio rationis. Si ergo distinctio formalis non Xcludit unitatem realem et simplicitatis de qua arguebatur.

193쪽

Distincti IX.

Nunc ad isti notionem opsona Um sto.

Circa Distinctionem . quaeritur IQUAESTIO I. Utrum generatio mill sit aeterna. Videtur quo non . Quia ubi est idem esse et duratio; si esse habet principium, et duratio habet principium; sed in Filio Dei idem est esse et duratio, et esse habet principium, puta Patrem; ergo et duratio habet principium. Sed duratio quae habet principium non est aeterna ergo ista duratio non est aeterna. a. Ρraeterea generatio et corruptio sunt mutationes oppositae; sed Corruptionem necessario praecedit esse; ergo omnem generationem necessario praecedit non esse; sed nullum tale est aeternum ergo, etc.

In contrarium est agister in littera, qui probat quadrupliciter intentum. CIRCA ISTAM NILESTIONEM sunt quatuor videnda. Primo, sub qua ratione ponitur generatio in divinis Secundo, si illa eteneratio est aeterna. Tertio, si est eadem aeternit latris et Filii Guario, si in illa aeternitate aes aliqua prioritas latris ad Filium.

194쪽

178 LIB. I SENTENTIARUM ne Him dico: Generatio in creaturis duo

dicit, scilicet mutationem et productionem. Istorum autem sunt aliae et aliae rationes formales, et ab invicem sine contradictione Separabiles, quia mutatio est actus subjecti mutabilis quod transit epotentia ad actum, ut patet . PDs. I productio autem est formaliter ipsius producti, cui accidit quod fiat cum mutatione. - Ad propositum illa applicando, dico quod generatio non ponitur in divinis sub ratione mutationis, quia ut sic dicit impersectionem propter potentialitatem adnexam, et nihil tale est ponendum in Deo Ponitur ergo generatio in divinis sub ratione productionis ut est

terminus producti, et non sub ratione mutationis, ut est subjectum mutati.

ne secrenus AH ML dico quod generatio

Filii est aeterna. Probo Agens e se sumCiens et a nullo dependenS, producens per modum naturae et sine motu, habet productionem sibi coaevam: sed tale agens est Deus ater respectu generationis Filii ergo habet illam generationem Sibi Coaevam. Sed ipse est aeternus ergo ista generatio St aeterna. Major patet, quia i agens non potest habere Dsectum sibi coaevum, hoc est vel quia dependens, vel quia insumciens, vel quia non agit per modum naturae, vel quia agit per motum. Omnes autem istae circumstantiae excluduntur in majore Possunt

etiam ad istam Conclusionem adduci probabilitates quas adducit agister in littera. Require ibi.

195쪽

DISTINCT. IX Qt 8ST. I 79 ne ferus rei si dico quod est eadem aeternitas numero atris et Filii Cujus ratio est illa:

quorum est unum erae existentiae eorum est una

duratio, quia duratio respicit esse existentiae sed Ρatris et Filii est unum esse κistentiae, non dico

Subsistentiae ergo eorum eSt una duratio sive aeternit .

ne purere Arucuω sunt opiniones. Una dicit quod inter divinas persona est ordo, non tamen cum priori et posteriori, quod probat sic: Ubicunque est origo ibi est ordo, sed inter divinas per-Sonas est origo ergo ibi est ordo. Sed ubi ordo sun- datur supra idem indivisibile, ibi non est prius neque posterius talis autem ordo fundatur supra idem indivisibile ergo in illo ordine non est ratio prioris

et posterioris.

Aia opinio undatur in dictis Doctoris nostri, quod prioritas potest accipi quinque modis, quia

est prioritas durationis, naturae, perfectionis, rationis et originis. In divinis autem non Cadunt tres Primae prioritates, quia, ut patet per Augustinum Lib. de de Petrum, loquens de tribus personis divinis Nullus, ait, horum praecedit alium intern zau, aut XCedit magnitudine, aut Superat sol state. onitur autem in atre prioritas rationis et originis respectu Filii, quia agere praesupponit eme; sed ater producit Filium ergo aliquo modo rasione vel origine Pater praesupponitur Filio. eristam prioritatem originis nihil aliud intelligo, nisi a quo aliud, et ipsum a mullo, sicut Filius a Pa-

196쪽

tre, et ater a nemine. In isto Articulo accipiatur illud quod plus placet, quia inserius plus et

magis declarabitur Dist. a. q. a.

AD PRΙΜU IN OPPOSITUM dicitur quod est aequivocatio de principio, quia ut patet per hilosophum T. P s. Contra eliSsum . . principium aliter dicitur de principio temporis et tenerationis. - Sed ista solutio non valet, nam verum est in creaturis quod aliter est loquendum de principio temporis et aliter de principio generationis, quia generatio et duratio non sunt idem, cujus contrarium est in proposito ideo argumentum accipiebat sic ubi est idem esse et duratio; si aliquid est principium essendi est etiam principium durationis. Ideo dico ad argumentum quod major est vera ubi esse geniti praecedit non esse, ita quod ante esse est non esse, quod non conCeditur in proposito, quia nullo modo est intelligendum in Filio non esse ante erae. Ad secundum dico quod argumentum bene, di de generatione sumpta sub ratione mutationis, sed non de generatione sumpta sub ratione productionis quomodo ponitur generatio in Deo, ut P te e T. An hujus uuaest.

197쪽

Distinctio X.

Nunc post Filii sis nitato sto.

Utrum Spiritus Sanetus produeatur per totum vvium etatis. Videtur quod non I. Quia unius naturae est uni-Cu modus communicandi, Secundum Commentatorem δ. - . sed natura divina communicatur per actum intellectus ergo non per actum VoluntatiS. a. raeterea, natura est vis insita rebus ex similibus similia procreans sed Spiritus Sanctus est similis atri in natura ergo producitur Per actum

naturae.

3. Praeterea, nihil producitur per actum voluntatis nisi praecognitum, secundum Augustinum f. e Trin. sed Spiritus Sanctus non est praecognitus; ergo. Probatio minoris Non enim praecognoscitur Cognitione abstractiva, quia ista est imperfecta nec inmitiva, quia illa est respectu objecti existentis, sed Spiritus Sanctus non existit antequam producatur ergo. contrarium est Augustinus V. de Trin. ubi

198쪽

I8 LIB. SENΤENTIARUM dicit Spiritus Sanctus κit quomodo datus; sed

exire per modum doni, est exire per actum V luntatis ergo. Praeterea, sicut se habet intellectus ad generationem Filii, ita voluntas ad productionem Spiritus Sancti sed generatio Filii est per actum intellectus; ergo productio Spiritus Sancti est per actum voluntatis. CIRCA ISTA QUAESTIONEM uatuor sunt Videnda. Primo, si in Deo est voluntas. Secunis, si voluntas est in Deo sub ratione principii productivi. Tertio, si Spiritus Sanctus producitur peractum voluntatis Guarto, removebuntur aliqua dubia. Nesrimo dico quod in Deo est voluntas, quod probatur sic: In ente persecto simpliciter est omnis persectio simpliciter, alias non esset pers tum Simpliciter; sed Deus est persectus simpliciter; ergo in eo est omnis persectio simpliciter. Sed voluntas est persectio simpliciter ergo est in Deo. Probatio assumpti persectio simpliciter est illa quae in quolibet est melius ipsum quam non ipsum, secundum AI selmum is Monologio, sed voluntas in Deo est, lior quam non voluntaS ergo. Praeterea beatitudo non est sine actu intellectus et voluntatis, WIO Ethici I sed in Deo est persecta beatitudo ergo in eo est actus voluntatis, et Per

Tertio probatur illa Conclusio a Thoma T. p. st I9. . . Sic SiCut appetitus sensitivus sequitur c

199쪽

gnitionem sensitivam, ita appetitus intellectivus S quitur cognitionem intellectivam sed ubicunque est sensus, ibi est appetitus sensitivus, eca de Anima, ergo ubicunque intellectus, ibi est appetitus intellectivus sive voluntas. Sed in Deo est intellectus;

ergo est in eo voluntaS.

D secun Arucuo patet satis per hoc

quod dictum est supra Dist. a. quiaPSt. v. ara .

Require ibi. ne ferus Arescuω dicit una opinio quod essentia divina est immediatum principium harum productionum, scilicet generationis et spirationis, et sic Spiritus Sanctus producit immediate per actum naturae. Quod autem essentia divina sit immediatum principium harum productionum, probatur: Primo sic Foecunditas in divinis proportionatur ecunditati in creaturis; sed in creaturis cecunditas est per aliquid prius in intellectu et voluntate, quia convenit aliquibus quae carent intellectu et voluntate ergo cecunditas in divinis est per aliquid prius in intellectu et voluntate; sed illud est natura;

Secundo sic: stae productiones sunt determinatae ad unum ergo habent principium determinatum ad unum. Sed intellectus et voluntas cum sint potentiae rationales non determinantur ad unum quia valent ad opposita per hilosophum 9. -- Iaph. natura autem determinatur ad unum ergo. Tertio sic: Per principia harum productionum

200쪽

Communicantur personis divinis productis persectiones divinae sed intellectus et voluntas non includunt secundum Se omnes persectione divinas ergo non CommuniCantur personi producti omnes persectiones divinae, quod salsum M. Istam opinionem non teneo quia destruit m

gnam partem libri beati Augustini de Trinitate; dicit enim Is de Trin. quod Spiritus Sanctus κit

quomodo datus. Praeterea foecunditas in divinis correspondet ste-cunditati in creaturis per te; sed Decunditas in Creaturis non est natura, quia per te forma accidentalis est principium proclutivum substantiae, sicut ponis eXemplum de calore ergo cecunditas productionis non est natura immediate in Deo. Praeterea essentia divina est immediatum principium harum productionum; sed in essentia divina ut sic, non est ordo ergo inter istas productiones

non erit ordo. Praeterea essentia divina est omnino se ndum

se ejusdem rationis ergo istae duae productiones erunt ejusdem rationis. Dico ergo quod essentia divina non est immediatum principium harum productionum, quia sicut supra dictum est, Filius e vi suae productionis non esset magis imago Patris quam Spiritus Sanctus, quod est contra August. 7 de Trin. cap. ultimo. Et sic pono quod Spiritu Sanctus producitur per actum voluntatis. Hoc sic declara Doctor noster: Quia quidquid de ratione sua sermali S principium productivum, ubicunque est sines impersectione prius-

SEARCH

MENU NAVIGATION