Commentaria in 4 libros sententiarum magistri Petri Lombardi

발행: 1907년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

DISTINCT. AD QUAEST. II I9s

mari Sum. q. 3. art. 9. quod processio in reaturis uno modo dicitur in Aitu motus localis qui est a termino a quo ad terminum ad quem alio modo dicitur in exitu causati a causa, et si requirittantum ter num a quo Graeci autem transtulerunt nomen processionis in divinis a processione primo modo, et Secundum istum modum negant Spiritum Sanctum procedere a Filio Latini autem acceperunt proCessionem Spiritus Sancti secundo

modo.

QUAESTI II.

Secundo quaeritur, dato quod Spiritus Sanctus Non procederet a Filio. Utrum distingueretur realiter ab eo. Videtur quod non, quia Damascenus dicit Lib. I. quod omnia sunt unum in divinis, ubi non obviat relationis oppositio. Sed si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, non haberet relationem oppositam ad ipsum. Ergo non distingueretur realiter. Contra Augustinus Is de Trin. dicit Spiritus Sanctus non est Filius, quia exit quomodo datus

non quomodo natuS.CIRCA ISTA QUAESTIONEM sunt duae opiniones

contrariae.

Una Thonroe. I. p. q. 6. art. a. ubi dicit quod si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, non distingueretur a Filio, quod confirmant aliqui tripliciter: Primo sic Relatio aut distinguit secundum esse

212쪽

196 LIB. I SENTENTIARUM

aut secundum quid imum, non SeCundum ESSE quia sic transit in essentiam ergo MCundum utiditatem. Sed secundum quidditatem tantum respicit oppositum ergo tantum distinguit ab oppinsito. Sed si Spiritus Sanctus non procederet a Filio non haberet relatione OPPOSitaS ergo Secundo sic Si relationes disparatae possentsumcienter distinguere personas, cum in Patre Sint duae relationes tales, puta generatio et spiratio activa, tunciater esset duae personae quod falSum St. Tertio sic quando aliqua conveniunt in aliquo

communi et disserunt, oportet quod differant per disserentias proprias cadentes in aliquo Communi, sicut patet de homine et equo convenientibus in animali, et disserentibus per rationale et irrationale; sed Filius et Spiritus Sanctus conveniunt in essentia ergo si disserunt, oportet quod differant per differentia proprias. Sed istae sunt relationes originis; ergo si non est origo in eis, sequitur quod nec distinctio.

Alia opinio quam teneo dicit oppositum Cilicet quod Spiritus Sanctus si non procederet a Filio adhuc distingueretur ab eo realiter, quod probatur Primo sic: Quocunque aliquid sormaliter Constituitur in esse, eodem etiam distinguitur ab omni alio sed Filius filiatione constituitur in esse filiali: ergo filiatione distinguitur ab omni eo quod non est Filius et sic etiam distinguitur a Spiritu Sancto, dato quod non procederet ab eo. Major patet, quia eodem est aliquid ens et unum ens ex M. Metaph.ς

213쪽

DISTINCT. XI QUAEST. II I97

et si unum, ergo indistinctum in se et distinctum ab omni alio Minor probatur, quia Filius aut s-tiatione est filius, aut spiratione activa, non Spiratione activa, quia illa est communis sibi ipsi et Patri ergo Filius filiatione constituitur in esse filiali. Secundo sic: roductiones totales habent terminos totales distinctos, quia aliter idem terminus totalis haberet esse a duabus productionibus tot libus; sed generatio et spiratio sunt hujusmodi;

ergo non sunt ad eumdem terminum totalem.

Tertio sic: Si Spiritus Sanctus procederet a Filio et non a Patre, adhuc distingueretur a Patre realiter, quia si detur oppositum, cum Spiritus Sanctus sit productus a Filio, Pater esset a Filio ergo similiter si procederet a solo atre et non a Filio adhuc distingueretur a Filio realiter. - Et ideo est notandum quod aliqua possunt distingui realiter vel per relationes oppositas Vel per relationes cli-SParatas et tunc facta hypothesi, scilicet quo Spiritus Sanctus non procederet a Filio, licet non distinguerentur per relationes oppositaS, distinguerentur tamen realiter se relationes disparatas.

Et per hoc adprimum alterius opinionis, quando dicitur quod aut relatio distinguit secundum esse aut Secundum quidditatem, concedo quod distinguit

utroque modo. Tu dicis non, quia transit in essentiam concedo quod transit realiter, sed manet formaliter, et sic distinguit non solum a relatione Opposita, sed etiam disparata. Ad secundum nego con quentiam, quia rela-

214쪽

198 LIB. I SENTENTIARUM

tiones disparatae activae non sunt constitutivae cli-Versarum Personarum SiCut generare et spirare in Ρatre; sed relationes disparatae passivae Sunt Personarum Constitutivae sicut patet de generari et spirari.

Ad uritum concedo quod Filius et Spiritus Sanctus distinguuntur per disserentias proprias, Sed illae non sunt relationes originis oppositae sed relationes disparatae. Et eodem modo dicitur ad argumentum Principale.

215쪽

Distinctio ΙΙ.

item quas pitu ut pum Pats st Filius spi snt Spiritum Sanct Um.

Cire istam Diuinctionem a quaeritur primo.QUAESTIO I. Utrum Pater et Fluus spison Spiritum AEanetum In-

qunnium sunt unum, vel inquantum sunt distineti.

Et videtur quod inquantum sunt distincti, quia actio est suppositi ergo plurium Suppositorum est una actio. Sed ater et Filius sunt distincta supposita ergo non Spirant una Spiratione, et Si Spirant Spiritum Sanctum inquantum distincta. Contra Augustinus i. de Trin. dicit Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, sicut Ρater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unum Principium Creaturae; sed creaturae producuntur ab eis inquantum unum ergo.

CIRCA ISTAM QUAESTIΟΝΕΜ sunt tria videnda. Primo, si Pater et Filius sint unum principium Spiritus Sancti. Secundo, si principiant ipsum inquantum sunt unum vel inquantum distincti Te rio, si principiant ipsum uniformiter.

216쪽

2- LIB. I SENTENTIARUM ne Frimo dico quod sic Cujus ratio est quia

Pater generando Filium communicat ei omnem e sectionem absolutam quae ei non repugnat, et Sic communicat ei voluntatem CeCundam, quae mi principium Spiritus Sancti. Cum igitur sit eadem Voluntas foecunda in atre et Filio, sequitur quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti. Con matur per hoc quod habetur Extra. 6. Decretalium De de catholica, ubi ait Gregorius fideli ac devota professione latemur quod Spiritus Sanctus aeternaliter e Patre et Filio, non tamquam a duobus principiis, sed tamquam ex uno prinCipio unaque Spiratione procedit.

cendi. Unus est Thomae pari. I. q. 6. . . quod

quantum ad vim spirativam Spiritus Sanctus Pr cedit a Patre et Filio inquantum unum, Sed quantum ad supposita producentia Spiritus Sanctus proceditis atre et Filio inquantum sunt distincti. Alius modus dicendi est quod ater et Filius producunt Spiritum Sanctum inquantum unum omnino. Cujus ratio est quia i inquantum reduplicat

causam sormalem; sed eadem est causa Sive voluntas in atre et Filio respectu Spiritus Sancti;

ergo producunt ipsum inquantum unum. Tertius modus dicendi est quod actus spirandi potest considerari praecise in Se et sic non producunt Spiritum Sanctum inquantum unum, nec inquantum distincti, sed abstrahit ab utroque, sicut ponit Avicenna I. Metaph de equinitate quae ab-

217쪽

strahit ab uno et multis. Alio modo potest considerari actus spirandi inquantum Simple et perfectus, et quia hoc est e unitate principii, ideo producunt inquantum unum.

randi in proposito potest considerari tripliciter, vel in se, vel inquantum est terminus, vel inquantum Comparatur ad Supposita agentia. Duobus primis modis ater et Filius uniformiter spirant Spiritum Sanctum, sed tertio non, quia quod Pater spirat habet a se, Filius autem habet a Patre. AD ARGUΜENTUM IN CONTRARIUM dico quod plurium suppositorum non Potest SSe una Clio, si agant distinctis principiis quo I sed quando agunt in eodem principio quo tunc possunt habere unam actionem; sed sic est in proposito, quia in Patre et Filio est penitus eadem voluntas foecunda, et tunc talium principiorum vel suppositorum potest

em una actio.

QUAESTIO II.

Secundo quaeritur Istrem generatio millisse dat produellonem Spiritus

Sanetl.

Videtur quod non, quia qualis est ordo in principiis talis est ordo in principiatis; sed principium generationis non praecedit principium spirationis; ergo. Probatio minoris rincipium generationis est

218쪽

ao LIB. I SENTEΝΤΙΑRUΜ natura, sive intellectus qui non praecedit voluntatem quae est principium spirationis. Contra Sic se habet generatio ad spirationem sicut generatum ad spiratum; Sed generatum Praecedit spiratum, cum sit ejus principium ergo. CIRCA ISTAM QUAESTIΟΝΕΜ sunt duae opiniones contrariae. Una dicit quo in divinis nulla est prioritas naturae sed solum ratismis sive intellectus, sicut sui supra Xpositum Dist. 9. Require. - Alia opinio dicit quod est aliqua prioritas originis, et ponit quod generatio praecedit spirationem, quod probat multipliciter.

Primo sic: Quando aliquae productiones si Sehabent ad invicem quod terminus unius produC-ctionis est principium alterius, una praecedit origine aliam; sed terminus generationis, ut Filius, est principium spirationiS ergo. Secundo sic Illa processio quae completur et stat in dualitate est prior proceSSione quae Completur et stat in trinitate, quemadmodum binarius est prior ternario sed generatio Filii completur in dualitate, processio autem Spiritus Sancti in trinitate ergo. Tertio sic: Ubi principia non se habent per aequalitatem, ibidem emanationes non se habent per aequalitatem, nec principiata; sed principia istarum emanationum non Se habent per aequalitatem ad suppositum, quia intellectus oecundus est prior voluntate, quod patet per hoc quia intellectus foecundus constituit Patrem, voluntas autem oecunda non, cum sit communis sibi et Filio quare, etc.

219쪽

DISTINCT. XII QUAEST. II ao3 intimo sic: Quando suppositum absque ordine

indifferenter respicit plures actus, Potest unum e rum ponere altero non Posito, et e ConverSo. Exemplum homo indifferenter se habet ad videre et audire, ideo potest videre non audiendo, et audire non videndo ergo si Pater sine ordine respicit stas productione potest ponere unam, altera non posita, et sic potest spirare Spiritum Sanctum, dato quod non generet Filium. Sed istud argumentum implicat dubium unum non praetermittendum, scilicet si Pater non generaret Filium, utrum posset producere Spiritum Sanctum Et dicunt aliqui quo sic. Primo quia ater est principium totius deitatis. et ita habet omnem oecunditatem apud Se ergo circumscripto Filio potest producere Spiritum Sanctum. - Praeterea, non sunt magis indivisi actus. secundi, quantum ad separabilitatem, quam actus primi sed actus primi in Patre, puta esse ingenitum, Me Patrem, Possunt separari per Augustinum II de Trin. qui dicit quod si Pater non genuisset Filium, nihil prohiberet ipsum ingenitum Me,. ergo similiter in istis actibus secundis poterit esse

spirare sine generare. Istud tamen non credo esse verum, quia ubi actus primus hecessario praesupponit alium actum Primum, necessario est Verum quod actu secundus praesupponit actum secundum se volunta&foecunda non est sine intellectu foecundo, ut jam probatum est ergo spirare non est Sine generare.

Con matur ab aliis, quia sicut velle ad intelligere-

220쪽

ao LIB. I SENTENTIARUM

ita spirare ad generare; sed velle non est sine intelligere ergo nec Spirare Sine generare. Praeterea, non existente priori, naturaliter non est posterius; sed generatio Filii cum est naturalis est maxime Prima ergo non existente ista, non erit spirare. Ad primum alterius opinionis dico quod quamvis Pater habeat omnem oecunditatem, habet tamen eam ordine quodam, quia voluntas foecunda praesupponit intellectum secundum, ut dictum est. Ad secundum dicit Varro, quod argumentum non Valet, quia maior Connexio est in actibus secundis quam sit inter esse atrem et esse ingenitum; et ideo non sequitur: si illa possunt Separari, ergo et sta OSSunt. AD ARGUMENTUM PRINCIPALE patet e dictis quomodo in illis principiis potest esse ordo.

SEARCH

MENU NAVIGATION