Commentaria in 4 libros sententiarum magistri Petri Lombardi

발행: 1907년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

DISTINCT. XIV XV et XUI QUAEST. I ais

Secundo sic Sicut se habet processio activa ad relationem constitutivam Filii, ita se habet processio passiva ad relationem constitutivam Spiritus Sancti; sed ibi est disserentia realis ergo et hic Minor

probatur, quia proceSSio activa reperitur sine relatione constitutiva Filii, quia est in Patre. Alia opinio dicit oppositum, quod probatur Sic Primo inius suppositi simpliciter ad alterum non est nisi unica relatio originis sed Spiritus

Sanctus est unum suppositum Simplex ergo non refertur ad atrem vel ad Filium, nisi unica relatione originis. Sed resertur ab eo processione passiva et relatione constitutiva ergo haec et illa

sunt una relatio realiter.

Secundo sic: Si spiratio passiva distingueretura relatione constitutiva Spiritus Sancti ergo illa relatio Superflueret, quod est inconveniens. Probatio consequentiam: Omnis relatio quae ponitur in divinis est constitutiva vel distinctiva illa autem processio facta hypothesi alias hypostasi, non erit constitutiva nec distinctiva; ergo. Ad primum alterius opinionis negetur minor quamvis processio praesupponat generationem, non tamen antecedit relationem constitutivam Spiritus Sancti, quia sunt idem. Ad secundum negetur major, quia Piratio activa quasi adventitia Filio, et non constituit ipsum, quia est communis Ρatri; sed processio passiva Comstituit Spiritum Sanctum, nec est sibi ullo modo adventitia.

232쪽

ai LIB. I SENTENTIARUM AD ARGUMENTUM PRINCIPALE patet per dicta

in I. Art. quod non ponitur ibi processio sub ratione mutationis, sed sub ratione productionis quare non valet, et tantum de Quaestione.

QUAESTIO II.

Secundo quaeritur Utrum aliqua persona divina mittat seipsam.

Videtur quod non, quia si mitteret SeiPSam, ageret in se sed nihil agit in se ergo. In contrarium est agister in litera. AD UIDENTIA HUJUS QUAESTIONIS sunt duo Praenotanda Primo quo missio est duplex scilicet ad intra et ad extra; hi autem non quaeritur de missione intra, quia ut patet Permagistrum qui probat per Augustinum, quod nulla persona mittitur nisi quae habeat aliam de qua sit, et isto modo Filius et Spiritus Sanctus mittuntur, ater autem

non quaeritur ergo hic de missione ad extra. Secundo notandum, quod in divinis sunt aliqua pure essentialia, aliqua pure notionalia, et aliqua sunt miκta cessentiali et notionali Pure essentialia sunt quae competunt tribus personis, ut justitia et sapientia et hujusmodi. ure uotionalia sunt quae non Competunt tribus personis, sed uni tantum, ut paternitas, filiatio et similia Mixta autem dicuntur quae includunt aliquod essentiale et aliquod notionale, ut cum dicitur sapientia genita. Cum enim dico sapientiam, dico essentiale Cum autem dico genitam, dico notionale ergo simul aC-

233쪽

DISTINCT. XIV XV et XVI QUAEST. II dir

cipiendo sapientiam genitam dico essentiale et notionale. Ad propositum applicando dico quod hoc e bum mitti est mixtum e essentiali et notionali, quia uno modo dicit relationem originis, quae conum ni uni personae tantum, et omne tale est notionale. Secundo modo dicit habitudinem ad creaturam, quae convenit tribus personis, et omne tale est essentiale, et est efficientia creaturarum, quae efficientia Competit tribus personis, quia opera Trinitatis sunt indivisa ad κtra per Augustinum quod autem Sic competit tribus personis, large potest dici essentiale. La Frinmissis dico ad quaestionem quod de eo sunt duae opiniones. Una est agistri, quae est quod persona mittat seipsam quod probat Primo sic: ittere est effectum causare, in quo habeatur persona vel origo personae sed effectum ad κtra non emcit una persona sine alia Secundum Augustinum in pluribus locis, qui ponit quod opera Trinitatis sunt indivisa ad κtra ergo una persona non mittitur Sine alia, et Si Cum una Pe :sona mittitur ipsa mittit seipsam. Secundo sic mittere et mitti habent se sicut incarnare et incarnari sed incarnare convenit tribus, licet incarnari sit proprium uni ergo mittere

est Commune tribus.

Tertio sic Ambrosius Lib. I. de Spiritu Sancto pertractans illud Isaiae Spiritus Domini super moaetc. dicit sic: Cum non definitum fuerit a ropheta

234쪽

ai LIB. I SENTENTIARUM a quo datus sit Filius, ostenditur datus gratia Trinitatis, ut etiam Filius ipse dederit se. Haec Ambrosius. Si autem Filius a se datus est, ergo a seipso missus est, ut insertiagister.

Alia opinio dicit oppositum, quod probat

Primo sic: Quia mitti est originari ergo mittere est originare; sed nulla persona originat seipsam ergo nulla persona mittit Seipsam. Secundo sic mittere dicit auctoritatem; sed nulla persona accipit auctoritatem a se ergo nulla persona mittitur a C. Atis non obstantibus potest teneri opinio a gistri, et potest responderi ad argumenta alteriu&opinioniS. Ad primum cum dicitur: itti est originari: ergo mittere est originare, nego consequentiam quia non oportet omnimodam Correspondentiam esse inter activum et passivum, Sicut Patet per rationem iactam pro opinione agistri de incarnare et in

carnari.

Ad secundum dicitur quod auctoritas dupliciter accipitur in divinis Uno modo per ordinem principii ad intra, et de ista verum est quod assumitur. Alio modo accipitur auctoritas pro causalitate ad extra respectu Creaturae, et ita competit tribuA personis.

AD PRIMUM PRINCIPALE utrum aliquid possit agere in seipsum, nihil ad praesens dico, quia de hoc dicetur Dist. I. . . tamen dico quod Persona potest agere in seipsam isto modo quo cau-

235쪽

se in se solum respectum rationis. Nam per illam missionem qua persona mittit se non ponitur in ea nisi quidam respectus rationis, quia Dei ad creaturam nulla est relatio realis, ut patebit infra Dist.

QUAESTI III.

Terti quaeritur Utrum Spiritus Sanetus aliquando ruerit visibiliter mi

Et videtur quod non, quia Filius est minoraatre inquantum visibiliter missus, secundum Augustinum a. de Trin. I sed Spiritus Sanctus non ponitur minor atre ergo non ponitur visibiliter missus. In contrarium est Magister in littera, Dist G. CIRCA ISTAM QUAESTIONE dicuntur tria Perordinem per modum trium Conclusionum. Primo,

quod Spiritus Sanctus non debuit visibiliter mitti tempore legis scriptae. Secundo, quod debuit visibiliter mitti tempore quo fuit Ecclesia primo sundata Tertio, sub quibus speciebus Spiritus Sanctus sui visibiliter misSUS. Primum probatur dupliciter. Primo Tempore quo non fuit plenitudo gratiae non debuit mitti signum plenitudinis gratiae; sed tempore legis scriptae non erat tempus plenitudinis gratiae ergo non debuit tunc temporis mitti signum plenitudinis gratiae. Sed tale signum est missio visibilis Spiritus Sancti: ergo. - Secundo sic Spiritus Sanctus non debuit visibiliter mitti ante missionem Filii: sed illo tem-

236쪽

aao LIB. I SENTENTIARUM pore non erat missus visibiliter Filius ergo. Probatio majoris, quia sicut productio Spiritus Sancti Praesupponit generationem Filii, ita visibilis missio Spiritus Sancti debet praesupponere visibilem mis Sionem Filii.

Secundum principale declaratur dupliciter.

Frimo sic maximum signum adhiberi debet a credendum ea quae sunt maximae dissicultatis se maximae difficultatis est credere illa quae praedicata sunt

in principio Ecclesiae ergo debuit ibi adhiberi maximum signum. Sed hoc est visibilis missio Spiritus

Sancti ergo Secundo sic: Duplex est gratia, una personalis, alia causalis et vocatur gratia causalis

quae ponitur in capite per redundantiam ad membra; sed propter gratiam personalem mittitur Spiritus Sanctus invisibiliter ergo propter gratiam aurulem, quae major est, debuit Spiritus Sanctus mitti visi- Niter; sed ista gratia habuit ortum in prima Ecclesiae fundatione ergo. Sed quaereres quare Spiritus Sanctus nun non mittitur visibiliter. - Respondetur, quia Spiritus Sanctus sui missus ad fidei confirmationem sed nunc fides est optime firmata et radicata ergo non oportet nunc Spiritum Sanctum visibiliter mitti.

De tertio principali dico quod Spiritus Sanctus fuit primo missus in columbae specie, secundo in specie nubis Candidae tertio in specie flatus, quarto in specie linguae igneae. Et ratio horum est quia habentes Spiritum Sanctum debent ipsum imitari, et ideo missus est in specie columbae ad designandum humilitatem. Μissus est in specie nubig

237쪽

DISTINCT. XIV. XV et XVI Q EST. III laeti

lucidae ad illustrandum veritatem. issus est in specie flatus a copulandum fraternam charitatem Ultimo missus est in specie linguae igneae propter Charitatem ad praedicandam persectam sanctitatem, juxta illud quod canit sancta Ecclesia ignis vibrante lumine linguae figuram detulit etC. AD ARGUMENTUM IN CONTRARIUM respondet Magister Dist. 5. c. I. dicens sic: Cur Spiritus Sanctus non dicitur minor atre, Cum et ipse Creaturam Mumpserit, in qua apparuit; et respondet quod Spiritus Sanctus aliter assumpserit Creaturam, aliter Filius; nam Filius accepit Creaturam Per unionem, Spiritus autem Sanctus non quia Filius ita accepit hominem, quod factus est homo Spiritus autem Sanctus non ita accepit columbam ut fieret

columba.

238쪽

Distinctio XVII.

Circa istam Distinctionem 7 in qua tractat Magister de missione Spiritus Sancti per infusionem charitatis, quaeritur primo de essentia chari- raris. QUAESTIO I. Utrum haritas sit aliquid reatum in anima, vel lilpse Spiritus Sanetu8. Et videtur quod sit sormaliter Spiritus Sanctus per Augustinum S de Trin. qui, inquit, diligit pro-Ximum, ConVeniens est ut ipsam dilectionem diligat; sed dilectio est Deus ergo qui diligit proximum, diligit Deum. Sed minor hujus rationis accipit dilectionem sive charitatem sormaliter, alias in syllogismo essent quatuor termini ergo Charitas est ipse DCUS. a. Praeterea, Augustinus V. de Trin.: Nullum est donum isto dono excellentius, quod est Charitas; sed nullum donum est cκcellcntius eo dono quod est Spiritus Sanctus ergo charitas est ipse Spiritus

SanCtUS. I. Praeterea, omni Creatura potest intelligi non Bona, quia est ens per participationem; sed charitas

239쪽

non potest intelligi non bona ergo Charitas non est aliquid Creatum. In contrarium arguitur Nihil est album formaliter nisi per albedinem sormaliter inhaerentem; sed Spiritus Sanctus non est sorma inhaerenS ergo in portet ponere charitatem creatam inhaerentem ani

mae.

CIRCA ISTAM QUAESTIOΝΕΜ, primo ponitur Pinio agistri, secundo opinio Vera modernorum, te Iio dicetur ad rationes pro opinione agistri.

ouaneum a Frimum est opinio agistri

quod charitas non sit aliquid creatum in anima, sed Spiritus Sanctus speciali assistentia movet animam ad actum meritorium. Et quod charitas non sit aliquid creatum, probatur multipliciter. Primo sic Sicut actus habitus acquisiti ad habitum acquisitum, ita actus habitus infusi ad habitum

infusum sive creatum se habitus acquisitus Creatus dat delectabiliter et faciliter operari, ex a Ethic I ergo similiter habitus insusus, si poneretur, daret delectabiliter operari. Sed hoc non St Verum, quia non magis delectabiliter operatur peCCator nun de novo dono justificatus, quam ante ergo non St Ο-nenda charitas infusa sive Creata. Secundo sic: on est ponenda pluralitas sine necessitate; sed nulla necessitas est ponendi charitatem creatam in anima ergo. Probatio minoris Charitas creata si ponitur in anima, Ponitur ut moveat ipsam ad diligendum. Sed propter hoc non

240쪽

a24 LIB. I SENTENTIARUM

valet ponere charitatem, quia voluntas ex Se Potest moveri ad diligendum bonum sibi ostensum. Tertio sic: Habens habitum utitur eo cum V luerit, per Comment. I. de Avima, Sed non experimur quod habens Charitatem utatur eo Cum, luerit, sicut patet in viris contemplativis qui aliquando eliciunt actum Cum majori Conatu aliquando

cum minori ergo.

Guario sic: Quidquid potest Causa primam diante causa secunda in genere causae emcientis, potest per se immediate sed Charitas creata, si se nitur, habet se in ratione causae emcientis respectu actus ergo Deus potest hoc per se immediate. Cum ergo nulla pluralitas sit ponenda sine necessitate, non videtur quod debeat poni Charitas creata in a

nima.

Guinto sic: Quanto aliqua potentia est magis activa, tanto minus determinatur per habitum; sed voluntas est magis activa quam intellectus ergo minus determinatur per habitum sed in intellectu non ponitur aliquis habitus creatus qui correspondeat charitati ergo similiter in voluntate non

nitur charitas Creata.

gistrum, et videtur quo necesse sit ponore charitatem creatam in anima.

Primo sic Nihil dicitur formaliter agere aliqua actione quod non est in actu formali secundum illud quod est proxima ratio agendi; sed assistentia Spiritus Sancti non dat anima, actum formalem:

SEARCH

MENU NAVIGATION