Commentaria in 4 libros sententiarum magistri Petri Lombardi

발행: 1907년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

productum habet aequalem virtutem Cum Producente, tunc poterit producere aliud sicut et ipsum est

Productum, et sic in infinitum Contra Augustinus in Lib. de Fide ad Petrum

loquens de tribus personis, nullus, inquit, horum alium praecedit aeternitate aut superat potestate. CIRCA ISTAM QUAESTIONEM sunt tria videnda. μι--o, ne laboremus in aequivoco, ponitur una distin- morae potentia Secundo, videbitur si personae sint aequales in potentia. Tertio, ad quid se extendit illa potentia in qua sunt aequales.

BE FULANO, Philosophus 9. Metaph. dicit quod

potentia sumitur multipliciter, quia primo est potentia mathematica sicut in geometria mathematici di-Cunt, unctum tantum esse in potentia ad lineam: secundo est potentia logica quae dicit non repugnantiam terminorum tertio est potentia quae est dig rentia entis sicut ponit hilosophus I. Pus quodens dividitur per actum et potentiam, et isti tres modi non faciunt ad propositum quarto modo Sumitur potentia pro principio, et hoc dupliciter, quia uno modo sumitur pro principio passivo, et ista potentia non est ponenda in Deo, quia dicit imperfectionem: seCundo modo sumitur potentia Pro principio activo et de ista potentia est hic

sermo.

siones. Prima probat quod in Deo est potentia activa. Secunda quod personae divinae sunt aequales in ista potentia.

272쪽

236 LIB. I SENTENTIARUM Prima Conclusio probatur, tum quia Potentia

activa dicit persectionem simpliciter, et omne tale est ponendum in Deo tum quia Deus est ens marime in actu, sed quod est maxime in actu maxime habet potentiam activam tum quia Commentator LCit, . Metaph. quo sermae quae sunt in potentia mere sunt in actu in primo motore, quod non e se verum nisi in Deo esset potentia activa. Secunia Conclusio probatur per Augustinum Lib. I. contra Maximin. sicut etiam adducit agister in litera Primo auctoritate Salvatoris Ioan. c. 6. Omnia, inquit, quae Patris mei sunt, mea sunt; quod non esset verum nisi essent aequales in potentia. Secundo sic: Aut ater genuit sibi Filium aequalem in potentia, aut non Si sic habetur propinsitum; si non hoc fuit quia noluit, et tunc suit invidus, aut quia non potuit, et sic suit impotens. Tertio sic: ater carnalis generaret sibi filium aequalem Si posset ergo multo magis Deus qui est Ρater potens generat sibi Filium aequalem in potentia.

Ista Conclusio potest confirmari aliter sic: ater generando Filium communicat Filio quidquid habet

praeter relationes originis sed ater habet potentiam quae non dicit relationem originis ergo communicat eam Filio. - Praeterea, sicut ater Communicat Filio sapientiam, ita communicat ei Potentiam, quia utrumque dicit persectionem attribui lem; sed Pater communicat Filio omnem sapientiam ergo communicat ei omnem potentiam.

273쪽

DISTINCT XX QUAEST. I asyne ferus ArescuLO dico quod correlativum

potentiae activae est possibile. Possibile autem accipitur dupliciter uno modo ut opponitur impossibili, alio modo ut opponitur ei quod est necessarium. otentia autem divina non extendit se ad possibile primo modo, quia isto modo possibile est Deum esse, et tamen hoc non est terminus alicujus potentiae activae. Ergo oportet quod ista potentia activa aspiciat possibile secundo modo, scilicet ut o ponitur necessario ex se. Sed quidquid est in Deo est ex Se neCessarium, et quidquid est extra Deum est possibile esse ergo potentia activa in qua Personae clivinae sunt aequales se extendit ad omne possibile esse, et sic ad omne quod est extra Deum. Sed occurrunt hic duo dubia, quia potentia activa in qua personae divinae sunt aequales ponitur in Deo ad κtra. Sed sicut ait Commentator . Metaph. si talis potentia activa ponitur in Deo ad

extra, tun non erunt agentia secundaria in universo, vel si sunt, erunt Superflua, quod est inconveniens, quia tun entia non haberent Propria actione et per Consequens ne propria eSSentias. Et

subdit quod qui ponunt hoc non habent Cerebrum

naturaliter ad bonum Pium.

Secundum dubium est, quia quod se habet in ratione finis non se habet in ratione efficientis. Ad primum dicitur quod posita illa potentia respectu omnis possibilis adhuc agentia secundaria non erunt superflua quod declaratur a quibusdam per hoc quod agens primarium et Secundarium non Concurrunt ad effectum eodem modo. A quibusdam

274쪽

as LIB. I SENTENTIARUM vero declaratur per hoc quod actio illa partim est

a Deo et partim a creatura, quia actio potest Considerari inquantum ens et sic a Deo, vel inquantum hoc ens, et sic est a creatura A quibusdam vero declaratur per hoc quod non est minus p

tentia infinita divina quam essentia sed propter infinitatem essentiae divinae non potest produci aliquod creatum quando statim illabitur ei essentia divina; ergo potentia divina habet illabi cuilibet actioni agentis secundarii. Ad secundum dico secundum Sanctos et phil sophos, quod Deus se habet respectu Creaturae in genere triplicis causae scilicet mcientis, finalis et

AD PRIMUM PRINCIPALE nego cousequentiam; nec probatio minoris valet, nam ratio Richard probat quod non sunt duo omnipotentes essentialiter distincti, quia haberent duas virtutes distinctas sed non est si in proposito, quia personae clivinae sunt idem in essentia et habent virtutem activam eandem in numero.

Ad secundum dico quod major habet veritatem

quando prima causa et secunda habent aliam et aliam virtutem activam. Quando autem habent eandem virtutem activam, sicut est in proposito, tunc major non est vera. - Et ob hoc ad tertium. concedo enim quod recipiens virtutem activam ab alio non aequatur ei in potentia, si recipit virtutem distinctam ; sed quando est eadem virtus numero in recipiente et ante, tunc non Portet.

275쪽

Sed adhuc remanet dubium quod tangit roculus, quia si est aequalis virtus in producente et producto, puta in atre et Filio, quae est Causa quod Pater potest generare et Filius non Ad hoc fuit

reSPonsum Supra Dist. a. quia Suppositum recimen formam per productionem adaequatam illi sormae non potest per illam sermam producere, Filius autem recipit esse per productionem adaequatam ei ideo non potest generare.

Secundo quaeritur Utrum potentia generandi adat gn omnipotentia. Videtur quod sic. I. Quia tantum amrmat a firmatio quantum negat negatio se nulla potentia excludit potentiam generandi ergo omnipotentia includit potentiam generandi. a. raeterea illa potentia Cadit sub omnipotentia, qua sublata non remanet ater omnipotens; sed sublata potentia generandi, ater non est omnipotens ergo. Probatio minoris per Augustinum, contra aximinum Lib. I. Si Pater non posset generare Filium non esset omnipotens. 3. raeterea, omniscientia includit scientiam generandi ergo omnipotentia includit potentiam generandi. Contra Si potentia generandi cadit sub omnipotentia, ergo Filius non est omnipotens, quia non potest generare.

CIRCA ISTAM QUAESTIONEM unt tres Articuli

276쪽

26 LIB. I SENTEΝTIARUM quia primo recitabitur opinio salsa, secundo opinio vera, tertio dicetur ad unum dubium.

ouoneum actorimum est opinio Egidii

Lib. . Dist. O. q. a. qui dicit quod potentia generandi cadit sub omnipotentia Patris et non sub omnipotentia Filii, quod eclaratur Primo sic: Omnipotentia est ad illud quod non includit contradictionem; sed Patrem generare non includit contradictionem Filium autem generare includit contradictionem ergo potentia generandi est sub omnipotentia atris et non sub omnipotentia

Filii.

Praeterea, aliter est loquendum de actionibus immanentibus aliter de actionibus transeuntibus eκ-tra nam possibilitas actionis transeuntis judicature ratione actionis in se et in termino ejus, possibilitas autem actionis immanentis judicatur e istis, et cum hoc ex compossibilitate ejus ad suppositum. Sed potentia generandi est compossibilis Patri et non Filio ergo speci t ad omnipotentiam atris et non ad omnipotentiam Filii. Be secuncto Aruousi dico istam opinionem esse salsam, et teneo oppositum scilicet quod potentia generandi non cadit sub omnipotentia, quod Probo Primo sic Generare praeCiSe Per Se SumPtum, aut est aliquid ad quod nata est illa potentia, aut est aliquid ad quod non est nata esse illa potentia Si primo modo ergo non habens illam potentiam

277쪽

non est omnipotens, et sic Filius non est omnipotens. Si secundo modo ergo non spectat ad omnipotentiam atris. Praeterea, secundum Sanctos eadem est omnipotentia numero in atre et Filio sed in Filio

non est Potentia generandi; ergo potentia generandi non cadit sub omnipotentia. Praeterea, Potentia proprie dicta est quae non est ad aliud se potentia generandi est ad aliud, quia ad generare et generatio est relatio ergo. Praeterea, Potentia proprie dicta quae cadit sub omnipotentia est ad terminum possibilem non ad terminum necessarium; sed nulla persona divina est possibilis, immo necessaria; ergo potentia generandi quae est ad personam non cadit sub omnipotentia. Ex ista ratione patet ad motiva praecedentis opinionis cum dicitur quod omnipotentia est ad illud quod non includit contradictionem, concedo, si iste terminus includit potentialitatem, quod non est in proposito cum quaelibet persona sit ens nec S rium. Et eodem modo dico ad secundum.

ne ferus Arescuω occurrit unum dubium,

quomodo potentia generandi dicatur potentia, Cum non sit respectu alicujus possibilis secundum praedicta. - Ad hoc respondetur tripliciter. Vno modo quod de virtute sermonis ista non est Vera Potentia generandi cadit sub omnipotentia est tamen mra Secundum usum loquendi Sanctorum. - Secundo

modo dico quod potentia habet pro correlativo possibile ut opponitur necessario, sed possibile potest

278쪽

accipi dupliciter, tino modo ut opponitur necessario ex se, alio modo magis large, ut opponitur me Sario a se Primo modo potentia generandi non dicitur potentia, sed secundo modo, scilicet ut est in possibile quo opponitur necessario a se. - Tertio

modo dicitur secundum viam Scoti quod potentia activa in creaturis est persectionis, possibile autem sibi correspondens dicit imperfectionem, et quia quin est persectionis in creaturis potest transferri ad clivina, ideo potentia generandi transfertur in divinis sub ratione potentiae activae sed non ponitur suum correlativum, Cilicet possibile, ut dicit imperfecti nem, sed sub ratione principii, et sic potentia gen randi est ad Filium tanquam ad principiatum. AD PRIMUM PRINCIPALE dicunt aliqui quod major est salsa quia majoris latitudinis est negatio quam amrmatio, quia plus negat non homo quam P nat homo. - Aliter potest dici et melius secundum viam Varronis, quod major est vera si in amrmatione et negatione accipiatur vere dici de omni et dici de nullo, eo modo quo ponit Philosophuso Prior scilicet quod dici de omni est quando nihil est summere sub subjeCto de quo non dicatur Praedicatum; sed sic non est in proposito. Ad secundum dico quod Augustinus arguit Contra aximinum qui ponebat Filium Dei esse re turam hoc autem posito, bene sequitur quod si Pater non posset generare Filium, quod non esset omnipotens. - Aliter dicitur quod argumentum Augustini tenet gratia materiae, quia echo sequi-

279쪽

tur quod ater non haberet naturam divinam quae est communicabilis, et sic non esset omnipotens. Ad ultimum dico quod non est simile de omniscientia et de omnipotentia, quia omniscientia respicit pro objecto ens necessarium et en possibile, omnipotentia autem respicit pro objecto en poSSibile tantum.

280쪽

Distincti XXI.

Hi opitust Quaestio

Circa istam Distinctionem T. quaeritura QUAESTI, I. Utrum tua propositio sit vera Solus Pater eat Deus. Et videtur quod sic, quia solus Deus qui esti ter est Deus; ergo solus ater est Deus Antecedens probatur sic Solus Deus qui est ater est deitas; sed deitas est Deus; ergo solus Deus, qui est Deus riter, est Deus. Consequentia probatur, quia Sequitur solum animal quod est homo currit, ergo inlus homo currit ergo similiter tenet hic. Contra est Augustinus es de Trinisate. IN ISTA QUAESΤΙΟΝΕ sunt tria videnda. Nam quia hic ponitur unus terminus relativus, scilicet Ρater, ideo oportet primo videre si unum relativum est de primario Conceptu alterius Secundo, quia hic ponitur dictio exclusiva scilicet solus, ideo oportet videre si dictio addita uni relativo κcludat aliud. Tertio oportet videre de principali quaesito.

Be Frimo ArescuLO est opinio Egidi Lib.

I. dist. T. qui dicit quod unum relativum non est de conceptu primario alterius, Sed de secundario, quod probat sic:

SEARCH

MENU NAVIGATION