Commentaria in 4 libros sententiarum magistri Petri Lombardi

발행: 1907년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

Distinctio XXIII.

Phas dictis adjiciendum St.

Circa istam Distinctionem I. quaeritur primor QUAESTIO J.

Utrem nomen personae sit nomen primae vel Meundae latentionis.

Et videtur quod non sit nomen primae intentionis. I. Quia nihil primae intentionis plurificatur in divinis sed persona plurificatur ergo non est nomen primae interitionis. a. raeterea, sicut individuum se habet in omni natura, ita persona in natura intellectuali sed imclividuum est nomen secundae intentionis ergo et persona. Probatio minoris, individuum et universale sunt opposita, quia habent fieri circa idem sed universale dicit secundam intentionem ergo et individuum. I. Praeterea, negatio non est nomen primae intentionis; sed persona dicit negationem, quia dicit incommunicabilitatem ergo non dicit primam intentionem. Contra Secunda intentio non est per Se terminus realis productioniS; ergo perSona non St Secunda intentio. - Praeterea, Secunda intentio non

292쪽

adoratur; sed persona adoratur ergo. - Proet rea,

Trinitas non consistit in conceptibus Sicut Sunt Secundae intentiones; sed Trinitas Consistit in personis ergo persona non dicit intentionem secundam. CIRCA STA QUAESTIΟΝΕΜ sunt duo videnda Primo quid importetur per nomen Primae velis Cundae intentionis. Secundo, principale quaeSitum. ne Frimo, quantum ad praesens spectat, dico quo res habet duplex esse, quia habet esse in anima ut cognitum in cognoscente, et habet esseeκtra animam, ut esse reale. rimo modo res est

secunda intentio, et nomen sibi impositu dicitur nomen secundae intentionis. Sed res secundo modo dicta secundum quod habet esse extra animam est prima intentio, et ejus nomen dicitur nomen primae intentioniS.

nioneS Una Varronis Lib. I. quod PerSona Si Ο-men secundae intentionis Rationes autem ad hoc positae Sunt ad primam partem quaestionis Notant autem aliqui istius opinionis, quod licet persona dicat aliquid secundae intentionis, tamen non dicit illud in abstracto sed in concreto, et ideo potest Praedicari de re primae intentioniS, et SUPPonere Pro Ca, sicut species puta homo ut est Secunda intentio, praedicatur e etro, et potest Supponere Pro eo.

Aua opinio est ad oppositum, quod PerSona

dicat primam intentionem et mon secundam Si-

293쪽

cut patet per rationes factas ad secundam partem Quaestionis. Et praeterea confrmatur sic definitio κprimiti quod est esse rei cujus est; sed definitio e sonae exprimit primam intentionem ergo nomen personae est nomen primae intentionis Minor probatur per Richard. . de Trin. qui dicit quod persona est intellectualis naturae individua subsistentia. Praeterea, SeCunda intentio est relatio rationis; sed persona non dicit relationem rationis ergo. Praeterea, perSona Si objectum fruitionis sed nulla intentio secunda est objectum ruitionis e go PerSona non Si intentio Secunda.

Istam opinionem tenena respondetur ad

imum argumentum sic quod nihil primae intentionis plurificatur in divinis, nego istam, quia relationes originis dicunt primam intentionem, et tamen plurificantur. Ideo est sciendum quod aliqua possunt plurificari duobus modis uno modo, quod plurifiCata sunt ejusdem rationis, et sic concedo quod nihil primae intentionis plurificatur in divinis secundo modo, aliquid plurificatur ita quod plurificata sunt alterius rationis, et Si negetur major. Ad secundum dico quod est ad oppositum, quia individuum non dicit secundam intentionem, ut Patebit, a Lib. . de individuatione. - Ad probationem Cum dicitur, universale diCit secundam intentionem ergo et individuum, nego conSequentiam. Aliquando enim unum oppositorum potest dicere relationem rationis, et aliud oppositum relationem realem, nam identitas est relatio Communis in Creatura, et tamen distinctio est relatio realis.

294쪽

a78 LIB. I SENTENTIARUM

A tertium, negetur minor, quia persona dicit subsistentiam, et subsistentia non dicit negationem, sed positionem; et cum probatur, dicit incommunicabilitatem quae est negatio, dico quod ista incommunicabilitas dicit entitatem alteri non Communi-bilem, et sic est in PropoSito, etc.

QUAESTIO JI. Guia vero in penultimo capitulo istius DisI-ctionis, scilicet ibi. Iam sussicienter, tractat Magister de uno, ideo quaerituro

Utrum en et unum dieant eandem rem.

Et videtur quod non I. Quia passio dicit aliam rem a subjecto; sed unum est passio entis ergo dicit aliam rem ab ente. a. raeterea, quando aliqua dicunt eandem rem, si unum addatur alteri facit nugationem sed i-

Cendo en unum nulla est nugatio ergo non dicunt eandem rem.

In contrarium est Ρhilosophus . Metaph. Idem, inquit, est homo et unus homo. CIRCA ISTA QUAESTIONEM sunt tres Articuli Secundum tres modo dicendi. pus unus Oreua uicenu est Avicennae, sciliCet quod ens et unum non dicunt eandem rem, quod Probatur sic: Quod abstrahit ab aliquo et ab ejus Opposito, non dicit eandem rem cum illo sed ens

295쪽

DISTINCT. XXIII QUAEST. I 279

abstrahit ab uno et ejus opposito ergo en et unum non sunt idem Minor probatur Per Avicennam . Metaph. ubi dicitur quod equinitas eκ se ne est unum ne multa. Praeterea, si en et unum est idem ergo quod non est unum non est ens; sed multitudo non est una ergo multitudo non est ens, quod falsum est Ιstam rationem ponit Avicenna S. Metaph. Suo cap.

6 in principio, et dicit sic si illud quod intelligitur de uno omnino esset idem quod intelligitur perenS, tunc multum Secundum quod multum non S- set en sicut non mi unum. Praeterea, CCidens non est idem cum subjecto; sed num est accidens entis ergo non est idem Cum ente. - ISta ratio trahitur ab Avicenna I. Me

Iaph. I. cap. circa medium, ubi dicit quod unum non est substantia, quia non recipitur in certificatione vel in rectificatione, idest in definitione quid-clitatis substantiae, sed est concomitans substantiam sicut jam nosti ergo unum non est Substantia. Auus --us incena est Commentatoris . Metaph. ubi distinguit duplicem unitatem scili-Cet unitatem quae est passio entis, et unitatem quae est principium numeri, et dicit quod unitas quae est passio entis, dicit eandem rem Cum ente. ISta Conclusio Commentatoris potest probari multipliciter: Primo sic: Quaecunque duo addita uni nullam diversitatem faciunt, dicunt eandem rem et sunt penitus idem; sed ens et unum sunt hujusmodi;

296쪽

28 LIB. I SENTENTIARUM

ergo Minor probatur, quia idem est homo et unus

homo.

Praeterea, quaecunque una generatione generantur et una Corruptione Corrumpuntur dicunt eandem rem sed ens et unum una generatione generantur et una Corruptione Corrumpuntur ergo etc. Et ambae

rationes sunt hilosophi . Metaph. Terris arguit Commentator in speciali contra Avicennam sic: Si unum dicit realitatem aliamatiente, tun aut realitas unius est eadem cum sua unitate, aut non Si sic eadem ratione fuit standum

in primo scilicet quod unitas entis non dicit aliam realitatem ab ente si non, quaeram de illa sicut de priori in infinitum.

Praeterea, quod praedicatur aequaliter de omniente non dicit aliam rem ab entitate; sed unitas praedicatur aequaliter de omni entitate ergo. Praeterea, si unitas entis dicit aliam rem ab ente, eadem ratione unitas substantiae dicit aliam rem a substantia Aut ergo ista est substantialis aut accidentalis si accidentalis ergo substantia est una Peraccidens, quod est falsum si substantialis, aut est materia, aut sorma, aut Compositum; sed non est aliquod istorum ergo unitas substantiae non dicit aliam rem a substantia et similiter unitas entis non dicit aliam rem ab ente. ruua noctua incenui quem sequor Ponit duas Conclusiones. Prima quod ens et unum dicunt eandem rem fundamentalem. Secunda quoden et unum non sunt idem per se primo, sed disserunt formaliter.

297쪽

DISTINCT. XXIII QUAESΤ. II 81 Prima Cone Si potest probari per rationes

Commentatoris et alias quae positae sunt in prin- d. Hic.

Secu a Conclusio probatur sic: Quod ponitur in definitione alicujus ut additamentum, non includitur per se primo modo in ratione quidditatis illius. Ista patet, quia oppositum praediCati infert oppositum subjecti. Sed ens cadit ut additamentum in ratione cujuslibet suae passionis Minor Probatur ex . Pos . et . Metaph. ubi dicitur quod subjectum cadit in definitione suae passionis ut additamentum. Praeterea, quae differunt definitione non includunt e primo modo sed ens et unum sunt hujusmodi e . Metaph. Secundum translationem Commentatoris ergo ens et unum non sunt per se primo idem. Praeterea Si unum includit ens quiddilative vel per se primo modo, aut includit ipsum praecise aut non praecise Non primo modo, quia idem en esset

passio sui ipsius ergo includit aliquid aliud Sit ergo illud aliud o aut ergo A includit ens quid-clitative vel per se primo modo, aut non Si non, ergo unum bis includit ens, et sic erit processus in infinitum. Si autem includitur, habetur propoSi

tum.

Respondet ad illa Guillelmus cham et dicit

quod rationes non valent, quia supponitur in eis quod ens habeat proprias passiones, et hoc est sal-Sum, quia enti non Sunt PasSiones sed quasi passiones, Secundum Avicennam T. Metaph. - Et e-

298쪽

28 LIB. I SENTENTIARUM tiam, quia ejus pasSio esset nihil, quia passio esteκtra rationem subjecti, et quod est eκtra rationementis, nihil est. - Contra illud objicitur quia clare est contra hilosophum . Metaph. ubi vult quoclsicut linea inquantum linea habet passiones, et numerus inquantum numerus, ita Sunt aliquae PaMiones entis inquantum ens. - Praeterea scientia realis considerat passiones entis inquantum reale sunt Circa proprium Subjectum; sed metaphysica est scientia realis cujus subjectum est en ex . et . Metaph. ergo entis ut Si sunt PasSione Verae.

Nec valet quod ipse adducit quia tunc passio entis nihil esset, quia ly ens non dicitur de suis passionibus primo, dicitur tamen de eis denominative.

Tunc respondeo ad argumenta pro opinione Avicennae Cum dicitur primor quando aliquid abstrahit ab aliquo et ab ejus opposito non est idem Cum illo, concedo quod hoc est verum de identitate

omnimoda quae est omnino adaequata re et modo, Sed non est simpliciter vera, quia essentia abstrahit ab Sse et non esse, et tamen idem est realiter Cum esse, licet non formaliter.

Ad secundum dicitur uno modo quod multitudo includit unitatem, et sic etiam includit entitatem. Aliter dicitur sic, quod sicut multitudo non est una

ita non est ens, sed sicut est una ita est ens. Sed multitudo non est tamen una unitate simplici est tamen una unitate aggregationis ergo similiter multitudo non est en simplici entitate, sed ens entitate aggregata.

299쪽

Ad tertium dico quod unum nec est acCidenAnec substantia; sed sicut en inquantum ens abstrahit a substantia et accidenti, ita et ejus unitas AD PRIMUM PRINCIPALE concedo quod passio realiter distincta a subjecto dicit aliam rem a subjecto Sed unitas non est talis passio, quia licet distinguatur sormaliter ab ente, est tamen idem realiter cum ente.

Ad secundum respondet Commentator . Metaph. quod non equitur nugatio, quia licet dicant eandem rem dicunt tamen eam diversis modis et propter diversitatem istam modalem non intendit Commentator tantum differentiam rationis, sed aliquam di erentiam ex natura rei, quae VoCatur ab aliis virtuatis, vel formalis, vel intentionalis.

300쪽

Distinctio XXIV et XXV.

Hic diligonis inquiri.

Circa istam Dis a . et sequentem quaeritur primo rQUAESTIO I. Utrum iu divinis sit proprie numerus. Et videtur quod sic. I. Quia ubi est Vere uniatas et trinitas, ibi est vere numerus sed in divinis est Vere unitas et trinitas; quia unitas essentialis et trinitas personalis ergo in divinis erit proprie nu

2. Praeterea, trinitas est numerus; sed in divinis est trinitas. - Confrmatur perihilosophum I de caelo et mundo; per hunc quidem numerum scilicet ternarium adhibuimus nos magnificare unum D

Contra. Numerus est species quantitatis discretae; ubi ergo non est quantitas, non est numerus. Sed in divinis non est quantitas ergo nec numeruS.CIRCA ISTA QUAESTIONE sunt tria videnta: Primo, si numerus habet aliquam entitatem in re S cundo, si habet aliquam unitatem Tertio, proPoSitum. Ne Frimo sunt duae opiniones Contrariae. Uni quod numerus moi habet inliquam entita-

SEARCH

MENU NAVIGATION