Commentaria in 4 libros sententiarum magistri Petri Lombardi

발행: 1907년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

DISTINCT. XXIV et XXV QUAEST. I a8s

tem in re Cujus ratio est ista Illud quod habetentitatem in re, existit anima non existente; sed numerus non existit anima non Xistente ergo numerus non habet entitatem in re Minor patet . Fs ubi dicitur quod numerus non est Sine numerante idest sine anima.

Alia opinio est in contrarium, sciliCet quod numerus habet entitatem in re, unde AviCenna I. Metaph. dicit quod numerus habet esse in rebus et habet esse in anima, et illud quod dixerunt quidam quod numerus non habet esse in anima, hoc

verum St.

Praeterea, illud quod est per se sensibile habetentitatem in re sed numerus est per se sensibilis ex a de Anima, ergo. Praeterea, quod est species praedicamenti positivi habet entitatem in re sed numerus est hujuS- modi, quia est specie quantitati Per quam numerus habet entitatem in re. Si teneatur ista opinio, potest dici ad argumentum praecedentis opinionis, siCut ponit Commentator s. quod aliqua entia sunt totaliter in intellectu, aliqua partim in re et partim in intelle-Ctu, et in isto membro ponitur numerus. Unde Cum

dicitur numerus non est, anima non eXiStente, concedo quantum ad illud quod est ab anima, sed ne de entitate quam habet in se. - Aliter potest dici:

quod numerus non est anima non extilente Uerum est quantum ad percipi, Sed non quantum ad ene.

302쪽

286 LIB. I SENTENTIARUM ne secun reicusi sunt etiam opiniones

contrariae. Visa dicit quod numerus non habet unitatem. Cujus ratio est ista: Unum et multa sunt op-POSita et opposita non possunt esse Simul se numerus necessario dicit multitudinem ergo non habet

unitatem.

Alia opinio est ad oppositum, unde Avicenna,

ubi supra unusquisque numerorum P te est per Se et est unus in se, inquantum in se est ipsa species. - Praeterea Aristoteles . Metaph. Sex non sunt tria et tria, sed semel sex. - Praeterea, quod

habet proprias species sive distinctas habet unitatem; sed numerus est hujusmodi ergo Major patet per Avicennam . Metaph. Si teneatur secunda opinio, potest dici ad argumentum contrariae opinionis, per Avicennam . Metaph. quod unum et multa non sunt proprie ΟΡ- posita, Sed concomitatur ea oppositio nam OPPOSitum non Constituit alterum; sed unum constituit multitudinem ergo non sunt direCte oppoSita.

Sed est,rιbiron si numerus dicit unitatem,

a quo sit ejus unitas. Et dicitur ad hoc Primo, quod unitas ultimo adveniens est Causa unitatis subjecti formalis numeri, quia formae et numeri recipiunt similitudinem comparatorum ex δ. Metaph. I sed forma ultimo adveniens est Causa unitatis subjecti ergo unitas ultimo adveniens est Causa unitatis numeri. - Sed contra hoc arguitur sic Si unitas ultimo adveniens est Causa unitatis numeri, aut hoc convenit sibi inquantum unitas, aut inquantum distans. non primo modo. quia forma

303쪽

DISTINCT. XXIV et XXV QUAEST. I 487

alicujus insormat omnes partes, sed illa unitas ultima non informat omnes alias unitates quae Sunt parte numeri non secundo modo scilicet inquantum distans, quia cujus formale constitutivum est relatio, ipsum Constitutum erit relativum; sed distantia est relatio ergo si unitas est Causa numeri inquantum distans, tunc numerus erit in praediCamento relationis, quod est contra hilosophum in Praedicamentis. Ideo dicitur aliter, quod unitas numeri est ex aggregatione unitatum. - Contra, in ista unitate non consistit forma numeri in qua non Consistit ratio prioris et posterioris; sed in aggregatione unitatum non est ordo prioris et posterioris ergo. Ideo aliter dicitur, quod unitas numeri ConSistit in aggregatione facta ab animo, et sorte prima OPinio Si vera, nec ratio contra eam Concludit. Cum enim dicitur quod unitas vel est sorma numeri inquantum unitas Vel inquantum distans, concedo quod inquantum unitas aliis adveniens. Et cum objicitur Contra, quia ista unitas non informat alias unitates praeCedentes, dicendum quod verum est immediate,s2 informat omnes mediate sicut SuppOSita pluralitate formarum ultima insormat mediantibus aliis.

no seruo Arucusi dicitur uno modo si numerus habet unitatem sermalem ita quod unitas adveniens ultimo sive sit Causa unitatis numerisive unitas habeat unitatem ex unitatibus aggregatis, tunc in divinis non ponitur numerus. Si autem numerus sit ab anima tantum, tunc in divinis Con-

304쪽

288 LIB. I SENTENTIARUMCeditur numerus. Et haec est opinio coli. - lio modo dicitur sic, quod omnis numerus fundatur super unitatem unitas autem est triPlex, unaquae Convertitur Cum ente, alia quae se habet in ratione Partis, et tertia quae est principium Continui. Ad propositum, in divinis est numerus, CujUS principium est unitas quae convertitur Cum ente, et hoc supposita pluralitate suppositorum; sed non est in divinis numerus qui aspicit unitatem Secundo modo et tertio modo dictam, quia in divinis non est ratio partis nec ratio continui; et per hoc Patet ad ARGUMENTA AERINCIPALIA.

Secundo quaeritur Utrum persona in divinis Mea substantiam vel relati

nem.

Et videtur quod dicat substantiam, quia ad interrogationem factam per quid respondetur substantia sed quaerendo quid est, respondetur Perwna, per AuguStinum . de Trin. c. 7. ergo Per sona dicit substantiam. Contra, substantia non plurificatur ne num ratur in divinis sed persona plurificatur et numeratur in divinis ergo non dicit substantiam. AD ISTA QUAESTIONEM, dico tres Conclusio

Prima quod persona non dicit relationem Originis. Cujus ratio est ista nulla relatio originis

305쪽

Sive Propria est communis tribus; sed persona est nomen Commune tribus mundum Augustinum .ae Trin. c. 7. Si sunt, inquit, tres PerSonae, Ommune est eis hoc quod est persona ergo Persona non a relationem originis Sive propriam.

Neo-- Onomam est ista, quod persona non dicit relationem Communem, quod probatur sic: A quodcunque relativum dicitur inserius ad idem dicitur relativum superius, licet non aeque primo Exemplum hujus, nam ad quocumque dicitur duplum dimidii ad idem dicitur multiplex dimidii Sed Pater dicitur Filii Pater ergo si persona dicit relationem communem, tunc PerSona Patris diceretur persona Filii, quod est falsum. meruo Onomai est ista, quod perSona non dicit quidditatem idest substantiam, accipiendo

substantiam pro essentia. Cujus ratio est: quia su stantia sive quidditas Pro essentia accepta non numeratur ne multiplicatur in Deo; sed persona multiplicatur et numeratur ergo. Restat ergo videre, si persona non dicit relationem propriam, ne Communem, ne eSSentiam,

qui ergo dicit Z Et dico hic duas Conclusiones secundum duas opiniones. Nam si teneatur opinio ista quae ponit personam dicere negationem, tunc Persona aliquid connotat et primo illud de quo dicitur primo, scilicet Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, et secundario Connotat relationes constitutivas atris et Filii et Spiritus Sancti, et

tertio connotat essentiam. Si autem teneatur alia opinio, quod persona dicit aliqui I positivum

306쪽

am LIB. I SENTENTIARUΜtunc non dicit nec substantiam, ne relationem, sed abstrahit ab utroque, et hanc viam sequitur Scotus. AD ARGUMENTUM IN CONTRARIUM dico quod ad interrogationem factam per quid non Semper reSPOndetur substantia, quia qutii quandoque quaerit risim-tionem, quandoque quaerit illud de quo aliquid dicitur. Unde haeretici quaerebant ab Augustino quid tres, ut si diceret essentiam, tunc illi inferrent tres essentias. Ideo Augustinus respondebat personas divina substantivun determinatum adjective.

307쪽

Distinctio XXVI.

Circa istam Distinctionem aes quaeritur QUAESTIO I.

Utrum personae divinae eonstituantur in essentia pera nan per relationes originis.

Et videtur quod non T. Quia ubicunque ConStituenda sunt alterius rationis, ibi constituta sunt alterius rationis; sed relationes originis sunt alterius rationis ergo personae divinae Constitutae essent alterius rationis. Sed ubi Constituta sunt alterius rationis, ibi est productio aequivoca ergo in divinis

esset generatio aequivoCa, Cujus Contrarium Probatum est supra in a. q. . Dist. a. raeterea relationes Communes distinctiones requirunt in extremis sicut relationes originis, et aeque sunt eaedem essentiae divinae sed relationes Communes non Constituunt perSonas ergo ne relationes originis. 3. Praeterea, Cui est notum Constitutivum, ei est notum Constitutum; sed cognita proprietate relativa Filii non cognoscitur Filius ergo Filius non Constituitur proprietate relativa Filii Probatio m noris dicitur μου. . quod nomen ejus et quod

308쪽

29 LIB. I SENTENTIARUM nomen Filii ejus si nosti; et sic cognosCebat Pr prietatem Filii et tamen ignorabat Filium.

Praeterea, relationes moventis et moti sunt compossibiles in eodem supposito, sicut patet quando voluntas vult ergo similiter relationes producentiRet producti sunt compossibiles in eodem supposito, et sic non constituunt suPPOSitum. Contra Boetius Lib. de Trin. essentia continet unitatem, relatio autem multiplicat Trinitatem. CIRCA ISTA QUAESTIONEM oportet primo videre si generatio generaliter sumpta ponit aliquamentitatem in re, et o patebit Lib. a. q. diu. . Insistendo ergo Circa principale quaesitum Sunt tro Articuli secundum tres opinioneS.

Prima eae a Laeri, videlicet quod pers

nae divinae seipsis constituuntur et distinguuntur, et Si non oportet quaerere quomodo Constituantur

et distinguantur. Quod probat

Primo sic Persona divina est aeque simplex Sicut essentia; sed essentia divina propter Suam implicitatem, a quocunque distinguitur seipsa distinguitur ergo et persona seipsa distinguitur. Praeterea, abstractum et concretum idem significant; sed Pater et paternitas habent se sicut ab-Stractum et Concretum ergo idem significant ergo

dicere atrem paternitate distingui est dicere seipsum seipso distingui. Contra istam opinionem objicitur sic: Quae non sunt primo seipsis diversa aliquo modo distinguuntur, et Portet quaerere de eis quomodo distingu-

309쪽

untur; sed personae non sunt primo seipsis diversae, quia conveniunt in essentia ergo oportet quaerere de eis quomodo distinguuntur. - Praeterea in Patre est generatio activa et spiratio activa; sed in Filio est spiratio activa et non generatio activa ergo oportet quaerere quomodo distinguatur ater a Filio. - Praeterea, si Pater seipso distinguitur a Filio, pari ratione seipso distinguitur a Spiritu Sancto; ergo habet eandem relationem ad Filium et Spiritum Sanctum ergo, e converso, Filius et Spiritus Sanctus habebunt eandem relationem ad atrem, quod est falsum. Ad primum opinionis Magistri, concedo quod

persona est aeque imple SiCut essentia, tamen Persona includit aliqua quorum unum non est aliud formaliter, unde Pater includit essentiam et Paternitatem similiter Filius includit essentiam et filiationem, et ater et Filius conveniunt in essentia et non in proprietate relativa, ideo quaeritur quo Primo distinguuntur. Ad secundum, dico quod Concretum et abstraC- tum idem significant, sed differunt in modo significandi, quia concretum semper significat subsistens in forma vel natura sed subsistens in supposito includit essentiam et relationem, et Personae SubsiStentes Conveniunt in essentia et non in proprietate relativa, ideo quaeritur quomodo distinguuntur.

nae constituuntur in essentia personali per relationes, quod Probatur sic Personae aut Constituuntur per re-

310쪽

a94 LIB. I SENTENTIARUM

lationes aut per absoluta sed non Constituuntur per absoluta ergo constituuntur per relationes. robatio minoris persona non Constituitur eodem absoluto quo convenit cum alia persona ergo alio absoluto; sin

absolutum adclitum absoluto facit Compositionem, et sic in Deo esset compositio, quod est falsum.

Praeterea, absolutum aut omnino manet, aut omnino transit; si omnino transit, tunc non constituit PerSonam, Si omnino manet, facit Compositionem. Praeterea, eadem natura numero non potest esse

in pluribus suppositis absolutis; sed essentia divina est eadem numero in pluribus suppositis ergo illa

supposita non sunt absoluta, ne Constituuntur Per ah- solutum. Praeterea, relationes originis secundum omnes

sunt in personis. Aut ergo istae relationes Constituunt personas, aut non Si Constituunt, habetur Pr Positum Si non Constituunt, ergo sunt adventitiae es accidentales et relationes rationis, quia Supponunt persona jam Constitutas. Praeterea esse absolutum dicit persectionem simpliciter ergo personae non ConStituuntur Per absinluta Minor probatur, quia Constitutivum unius Porsinnae non est in alia persona, et sic aliqua pers tio simpliciter esset in una persona quae non esset in alia Si ergo quaeratur per quid Constituuntur emonae,

dicitur quod per relationes originis, quia istae rei tiones primo Constituunt quae primo pullulant inessentia; sed hujusmodi sunt relationes originis ergo

relationes originis constituunt personas. - Et si quaeratur ulterius quo modo eadem natura Posset

SEARCH

MENU NAVIGATION