Commentaria in 4 libros sententiarum magistri Petri Lombardi

발행: 1907년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

DISTINCT. XXVII XXIX QUAEST. II ois

quod habet esse reale, privatio autem nullam re litatem clare Potest. Praeterea si illa persona Constitueretur in esse personali per innascibilitatem, sequitur quod esset

magi neCesse esse quam aliae personae sed hoc est inconveniens ergo prima Persona non OnStituitur per innascibilitatem. Major probatur, quia ista proprietas cum sit relativa non habet esse per

Conneκionem Cum aliis. Praeterea personae sunt aeque persectae in personalitate se Filius et Spiritus Sanctus constituuntur in esse personali per proprietates relativas ergo et ater. Ultimo sic: Inter personas divinas est SSentiae lissima connexio; sed si ater constitueretur per innascibilitatem, non esset talis Connexio inter per- SonaS, quia magi Sunt Connexa relativa quam absoluta ergo Pater non constituitur per innascibitatem.

Are primum alterius opinionis respondeo per interemptionem minoris. - Adprimam probationem per Augustinum dicitur uno modo quod Augustinus non respexit ad naturam essendi, sed ad naturam intelligendi tantum, quod intellectus potest fieri super ingenitum et non super genuisse SiCut intellectus potest fieri super siccitatem non serendo Se super corruptionem humorum Aliter dicitur quod

illud verbum non est Augustini principaliter et κintentione, sed habet illud verbum ab Arianis contra quos disputabat, et ideo accipit illam proposi-

332쪽

3i LIB. SENTENTIARUM

tionem non tamquam suam, Sed tamquam datam ab adversario. - Ad secundam probationem illius minoris, dico quod paternitas dicit modum Communicandi et modum essendi. - Ad tertiam probationem minoris, dico quod non est ab alio bene tamen est ultima proprietas in resolvendo sed non in Constituendo. In resolvendo dico, quia relatio Paternitatis dicit esse a nullo. Ad quartam Prinbationem dicit Scotus in Repora quod negatio respectu ad primum est prior in absolutis non tamen in respectivis, quae Constituuntur relatione P sitiva, sicut est in proposito. Ad secundum nego minorem. Ad probationem quare Filius non potest generare. dico quod ratio est non quia est genitus, sed habet principium g nerandi per productionem adaequatam, sicut Paruit

Dist. a.

Ad tertium dico quod proprietas constitutiva non tantum debet esse incommunicabilis, sed metiam positiva, et quia ingςnitum non dicit proprietatem positivam, ideo non constituit paternitas autem est proprietas positiva et constitutiva. Et cum dicis, paternitas est communicabilis, dico quod ternitas inquantum paternitas est communicabilis sed non inquantum divina. AD PRIMUM PRINCIPALE negetur minor Ad ' latiouem dicitur uno modo secundum viam Thomae quod paternitas potest dupliciter considerari, scilicet inquantum relatio, et si non praecedit, vel inquantum proprietas, et Si constituit et praecedit.

333쪽

DISTINCT. XXVII et XXIX QUAEST. II oi

Contra, proprietas inquantum proprietas Constitutiva, aut dicit entitatem ad se, aut ad aliud si dicit entitatem a se, ergo Constituit suppositum absolutum si autem dicit entitatem ad aliud desta Filium, ergo Filius est antequam generetur, Sicut Suppositum primum, puta Patris, praecedit generationem.

Aliter dicitur distinguendo de relatione, quia

est relatio ut relatio, et est relatio ut origo, et isto Secundo modo constituit et praecedit. - Contra istam solutionem arguitur Sicut Contra PraeCedentem, quia relatio ut origo aut dicit entitatem ad se, aut ad aliud. Si ad se, ergo constituit suppositum absolutum; si ad aliud, puta ad Filium, ergo Filius est ante generationem origine. Ideo dicitur aliter, quod ater et Filius sunt relativa relativa autem sunt simul natura sed cum ista simulate stat prioritas originis, sicut ponitur per Avicennam . Metaph. ubi vult quod causa et

Causatum sunt simul natura, et tamen origine Causa praecedit Causatum.

Ad secundu=n dicitur quod ista non est vera de identitate vel formaliter paternitas est innascibilitas, quia quando una sormalitas verificatur de alia praedicatione identica, oportet quo ambae vel ad minus altera dicat infinitatem; sed nec paternitas nec innascibilitas sunt infinitae cum non dicant perfectionem simpliciter, etc.

334쪽

3i LIB. I SENTENTIARUM QUAESTI, III.

Tertio quaeritur pro materia et conclusione Dist. Utrum in Mulvis sit ratio prinelyn Videtur quod non, quia principium et Causa sunt idem sed in divinis non est ratio causae ergo nec ratio principii Contra. agister in liter et Augustinus . e Trin. ater est principium. totius deitatis. CIRCA ISTA QUAESTIONE pono quinque ConclusioneS.

Prima est quod in Deo est vere ratio Principii quae probatur sic: Ubi est vera productio ibi est principium; sed inter personas divinas est vera productio ergo est vere principium.

Necun nomus est ista quod in Deo

non est principium sub ratione Causae Cujus ratio est ista Causa est ad quam sequitur effectus in diversitate naturae; sed in divinis non est diversitas naturae quia eadem est essentia numero in tribus personis ergo non est ibi principium sub ratione

Tereis Conclusi est quod personae divinae

Per Comparationem ad Creaturam sunt principium et Causa, quia ubi est effectus cum diversitate naturae ibi est principium et causa Sed Creaturae sunt effectus Dei in diversitate naturae, quia Creaturis non communicatur divina natura ergo reSP -

335쪽

DISTINCT. XXVIII et XXIXAE EST III oi 9

tu Creaturarum, personae sunt principium et causa.

stuare Conomasi, quod principium dictum de principio ad intra, non dicitur univoce, quia enti reali et eriti rationi nihil est commune univocum sed principium ad intra dicit relationem realem, principium autem ad extra dicit relationem rationis, ut per principium accipitur habitudo ergo principium non dicitur univoce de eis. Miuor patet, quia Dei ad creaturam non est relatio realis.

sevinea Conomum quod principium dictum

de principio ad intra respectu generationis Filii, et de principio ad intra respectu spirationis Spiritus Sancti, dicitur univoce, quod probatur sic: Relatio neutra respectu aliquorum essentialiter inclusa in eis dicitur univoce se principium est hujusmodi, ut dicitur de principio generationis et Spirationis, quia Potest esse certa certitudo de principio ut sic ignorato utrum sit hoc vel illud principium igitur dicitur univoce de hoc et de illo principio. AD ARGUMENTUM IN CONTRARIU dico quod principium in plus se habet quam Causa, quia omnis Causa prinCipium, Sed non e Converso. Ideo Ponitur in Deo ratio principii ad intra sine ratione au-Sae, quia causa est ad effectum cum diversitate na

turae.

336쪽

Distinctio XXX.

Sunt ni quaedam quae .

Circa istam Distinctionem O quaeritur. QUAESTIO I.

Utrum Deus reseratur relatione reali ad erenturus, BIsic Utrum Bel ad reaturas sit relatio realis. Videtur quod sic. I. Quia scientia refertur re liter ad scibile eis Metaph. sed Deus habet Miem tiam realem de creaturis ergo resertur realiter ad creaturas. a. raeterea, relationes fundatae super actionem vel passionem, vel super potentiam activam vel P Sivam, Sunt reales, ex F. Metaph. sed tales Sunt relationes Dei ad creaturas inquantum Deus ea causa effectiva creaturarum ergo. 3. Praeterea, relationes fundatae super quantit te sunt reales Sed tales sunt relationes inaequalitatis Dei ad creaturas, quia illa inaequalitas est in virtute infinita Dei et in virtute finita creaturae:

. raeterea illa relatio est realis, quae manet circumscripto opere intellectus; sed circumscripto omni opere intellectus, Deus est dominus creaturaea ergo, Sta est relatio realis.

337쪽

s Praeterea, sicut forma denominat subjectum, ita est in subjecto; sed dominus realiter denominat Deum, quia Deus realiter est dominus Creaturae ergo ista relatio est in Deo, et sic Dei ad creaturam est relatio realis. 6. Praeterea, distinctio realis dicit relationem realem; sed inter Deum et creaturam cst distinctio realis; ergo Dei ad creaturam est relatio realis. Contra. Relatio realis non est sine dependentia; sed Deus non dependet a creatura ergo non habet relationem realem ad Creaturam. CIRCA ISTAM QUAESTIOΝΕΜ sunt duo videnda. . Primo, si relatio in creaturis differat realiter a fundamento Secundo, principale quaeSitum. Primum reicumm quaera Lib. a. q. .

art. I.

ne secun Grucusi, scilicet si Dei ad creaturam est relatio realis, Communiter Doctore Concordant in partem negativam, sed diversitas est 1ia modo probandi.

Henricus probat eam sic Illud quod est realiter relatum est realiter ad aliud ordinatum quod autem est ad aliud ordinatum dependet ab eo; et quod dependet est mutabile quo autem Si mutabile est imperfectum, quia caret persectione ad quam mutatur; quod autem est imperfectum est limitatum. Sed Deus non est limitatus, ne imperseCtus, nec mutabilis, ne dependet a creatura. Ergo Deus non resertur realiter ad Creaturann. - Et quia ali-

338쪽

32 LIB. I SENTENTIARUM

quis posset instare Contra primam deduCtionem, quia in personis divinis est vera relatio, et tamen una non est imperfecta respectu alterius, ne dependet; ideo intelligendum est cum dicitur relatum ad alluclordinari, de relativo diverso in natura; personae autem divinae non sunt diversae in natura. Contra istam rationem objicitur primo sic: Si essent duo albissima in summo inter ea esset relatio similitudinis, et tamen unum non dependeret ab alio, sicut a quo reciperet persectionem. - Praeterea, agens creatum licet sit imperfectum, tamen inquan- tum agit est persectum, quia agere competit sibi r tione actus; sed agens inquantum agit dicitur res live ergo non est de ratione ejus quod dicatur lative esse inpersectum. - Proeterea, si A inquam tum causa B, dicitur ad B, relative dependeret ab eo ergo pari ratione B dependeret ab , et sic idem dependeret ab alio et terminaret dependentiam ejus a quo dependeret, et sic esset circulatio in essentialiter ordinatis, quod est inconveniens ex T. Post

Aliter probatur Conclusio principalis a Tho

ma sic Relatio realis est sub ordine reali sed D us non habet ordinem realem ad Creaturam, quia est supra omnem ordinem ergo Deus non refertur realiter ad Creaturas. - Haec ratio nihil valet, quia in ea est fallacia consequentis, arguit enim ab ins riori ad superius negando, ac si diceretur non est

homo ergo non animal; nam omnis ordo est relatio, sed non omnis relatio est ordo, quia ordo dicit relationem prioris ad posterius sed non omnis relinti dicit talem realem ordinem, sicut patet in rela-

339쪽

tionibus aequiparantiae. - Praeterea, ordo dicit habitudinem prioris ad posterius; sed Deus est prior re ectu Creaturae ergo non est extra totum ordinem ad Creaturam. Si dicas quod ordo ille non est relatio, patet quod petis principium, quia hoc d hes probare. Ideo probatur aliter Conclusio a Doctore noStro sic nam in Deo inveniuntur duo, scilicet quod

. t necesse esse et quod est summa simplicitate simplex. Ex primo arguitur sic: In eo quod est summe necesse esse non ponitur aliquid quod non est necesse esse Sed Deus est Summe neceSSe esse ergo non est in Deo aliquid quod non est necesse esse. Sed talis relatio quae esset Dei ad creaturam non esset neCesse eme ergo Dei ad creaturam non est relatio realis. Probatio assumpti prioris syllogismi relatio non Si tu necesse esse quam terminus; sed terminus hujus relationis non est nec se eSSe, quia micreatura quae est possibilis esse ergo illa relatio non est necesSe esse. Secundo sic ex simplicitate Dei Propter divinam simplicitatem quidquid est in Deo est idem quod Deus; sed ista relatio, si ponatur, non potest esse idem quod Deus ergo Dei ad creaturam non est relatio realis. Probatio minoris, quia si ista relatio esset idem quod Deus, ergo Deus esset corruptibilis. Probatio consequentiae, quando aliqua duo sunt unum realiter, si unum est corruptibile et reliquum est corruptibile; sed illa relatio est Corruptibilis ergo Deus est corruptibilis Minor probatur, quia ad corruptionem termini corrumpitur relatio; sed terminus hujus relationis, puta Creatura est corruptibilis ergo relatio est corruptibilis.

340쪽

324 LIB. I SENTENTIARUM

Posses sorte dicere quod argumentum non Cogit. quia relatio non potest manere termino non manente, sicut motus habet relationem realem a torminum antequam terminus sit, immo poStquam terminuSeSt, motus non est, quia habitibus praesentibus in materia cessat motus ex . de Gener. - vrea

unumquodque plus dependet ab eo per quod definitur quam ab eo per quod non definitur sed relatio definitur per terminum et non per fundamentum ergo plus dependet a termino quam a fundamento. Sed relatio non potest esse sine undamento ergo ne Sine termino potest eSSe. - P Eurea, essentialius est relationem esse ad quam esse in

sed ut est in necessario praesupponit fundamentum; ergo ut est ad necessario habet terminum. Nec in tantia de motu valet, quia motus habet terminum

AD PRIMUM PRINCIPALE dico quod scientia est

duplex quaedam Si quae est Causa rerum et quaedam est quae est Causata a rebus. Cientia autem isto Secundo modo sumpta refertur ad scibile sed scientia primo modo SumPta, quae S CRUS rerum, sicut est scientia divina, non refertur relatione realia res creatRS.

Ad secundum dicitur quod major est vera quando agens est possibile, quando autem agens este Se cccssarium et perfecte impliciter tunc non Qq Verum, Sicut in proposito. - Aliter dicitur quod agens inquantum agen actione non dependente a termino non habet relationem realem ad ipsum; de

SEARCH

MENU NAVIGATION