Commentaria in 4 libros sententiarum magistri Petri Lombardi

발행: 1907년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

DISTINCT XXX QUAEST. I as

agente autem dependente est verum quod assumitur Deus autem est agens independens.

Eodem modo ad aliud dico quod relatio undata in quantitate est realis sed inaequalitas Dei ad creaturas prinCipaliter fundatur in quantitate virtutis infinitae, quae non dePendet. Ad quartum dico quod Deum esse dominum, potest intelligi dupliciter scilicet relative et substan-

sive Circumscripto ergo omni intellectu, adhuc Deus esset dominus substantive quantum ad totam realitatem, sed non relative sicut hi quaeritur. Eodem modo ad quintum de denominatione, sicut habetur in Repori. quando dicitur Deus est realiter dominus, si ly realiter determinat compositionem, Si est Vera propositio, quia verum est quod Deus est dominus, si autem determinat praedicatum in Compositionem ad Deum, absolute nulla est ibi realitas, nisi essentia divina; si autem determinat praedicatum divinum in comparatione ad Creaturam in qua est realiter, sic Deus realiter est dominus, quia creatura realiter est serva sed nihil reale ponitur in Deo praeter suam essentiam divinam. Ad ultimum dico quod distinctio sumitur duobus modis. Uno modo per positionem, et Si est relatio realis. Alio modo per abvexationem inquantum hoc realiter non est illud, et isto modo distinctio non dicit relationem realem. Inter Deum autem et creaturam cadit distinctio isto secundo

modo et non primo modo.

342쪽

326 LIB. I SENTENTIARUM QILESTI, II.

Secundo quaeritur Utrem nova relatio reaturae ad Deum exigat novam relationem Bel ad renturum.

Videtur quod sic per Augustinum . de Trin

Sicut non potest esse servus qui non habet dominum, ita non potest esse dominus qui non habet servum sed Deus habet servum de novo ergo. a. raeterea, relativa sunt simul natura, per hilosophum in Praedicam. sed creator et Creatura sunt relativa ergo sunt simul natura sed hoc non est, nisi nova relatio in creatura exigat novam lationem in Deo. Contra Sicut se habet aeternum ad temporale ita se habet temporale ad aeternum; sed nullum aeternum dicitur e temporali ergo nullum temporale dicitur de aeterno et si nova relatio in Creatura non exigit novam relationem in Deo. . AD ISTAM QUAESTIONEM clico tres Conclusiones Priamo quod creatura de novo resertur ad Deum, quae probatur sic: Ubi est novum fundamentum, ibi est nova relatio posito termino; sed creaturae capiunt novum esse secundum novum fundamentum, alias nihil reale crearetur, et est ibi terminus Deus ergo est nova relatio in creatura ad Deum. Praeterea, Creatio passiva de novo est in Creatura; sed creatio passiva dicit relationem ad Deum ergo in Creatura est nova relatio ad Deum.

343쪽

DISTINCT. XXX QUAEST. II 327

Necun nomam est quod propter istam

novam relationem in creatura nulla nova relatioeκigitur in Deo correspondens Cujus ratio est ista, quia si exigeretur in Deo nova relatio ad creaturam, aut illa esset realis aut rationis. Non Primo modo. quia probatum est in Praeced. Guaest. quod in Deo non est relatio realis ad Creaturam non etiam secundo modo, quia ista relatio rationis aut esset fabricata per actum intellectus creati, et hoc non, quia dato quod nullus esset intellectus CreatuS, adhuc creatura diceretur relative ad Deum inui esset per actum intellectus divini, et hoc non, quia tunc intellectus divinus mutaretur, et o non, quia non potest aliquid transire de uno contradictorio ad aliud, sine mutatione; sed Creare et non creare Sunt contradictoria ergo Deus non potest aliquid de novo

in se creare sine mutatione.

merus Concmam est quod novam relationem Creaturae ad Deum terminat Deus sub ratione absoluti. Ad cujus evidentiam notandum quod hilosophus poniti Metaph. tres modo relationis scilicet modum numeri, modum Muntiae et dum mensurae. Et ponit disserentiam per hoc quod in duobus primis modis est mutua relatio, in tertio autem modo non est relatio mutua, sicut patet de scientia et scibili. Nam scientia dicitur ad scibile, sed non omne Ci-hile dicitur ad scientiam. Exemplum de quadratura circuli. Sed omnes relationes quae sunt inter Deum et Creaturam sunt de tertio modo ergo non est ibi mutua relatio, ita quod creaturae dicuntur relative

344쪽

3M LIB. I SENTENTIARUM

ad Deum, sed non e Converso. Ergo Deus terminat illam relationem sub ratione absoluti. Praeterea, aut Deus terminat novam relationem Creaturae ad ipsum sub ratione absolum, vel sub ratione relativa. Si primo modo habetur pro situm. Si secundo modo, aut ille respectus est relatio realis, et hoc non, ut patet e praeced. Guiant. aut est relatio rationis, et hoc non, quia vel esset per actum intellectus creati, vel per actum intellectus divini: non primo modo, quia dato quod nullus esset intellectus creatus adhuc creatura diceretur relative ad Deum; non etiam secundo modo, quia tunc intellectus divinus esset mutabilis, ut arguebatur in praeced. Guiarat. AD PRIMUM PRINCIPAL dico quod pro tanto non potest esse servus, nisi sit dominus, quia dominus denominatur ab ista relatione quae ad ipsum terminatur tamquam ad aliquid sui, non tamen

quod fiat aliqua novitas in ipso. Ad secundum dico quod relativa de primo modo

et secundo modo sumpta sunt mutua, et si sunt Sumul natura, Sunt enim relativa secundum esse, sed relativa de tertio modo non sunt mutua, Sunt

enim relativa secundum dici. Et isto modo ponitur relatio Dei ad creaturam. Est enim illa relati s

cundum dici et non Secundum eSSE.

345쪽

Distinctio XXXI.

Circa istam Distinctionem L. quaeritur. QUAESTIO I. Utrum aequanta sit relatio revils. Videtur quod non . Quia quod dicit negatiomem vel privationem non dicit relationem realem; sed aequalitas dicit privationem ergo non est relatio realis Minor patet per Philosophum . Metaphta. AEquale, inquit, opponitur privative magno et Parvo. a. raeterea, quod dicitur secundum substantiam non dicit relationem realem; sed aequalitas dicitur secundum substantiam ergo non dicit relati nem realem Minor probatur permagistrum in litera, qui addicit pro se Augustinum . de Trin. 3. Praeterea. Si aequalitas diceret realem relationem, tun Constitueret personas sicut relatio originis sed hoc est falsum, quia persona haberet duo constitutiva ergo aequalitas non dicit relationem re

alem.

Contra Aut aequalitas dicit absolutum aut relativum; sed non dicit absolutum, quia OSSet praedicari de essentia ergo dicit relationem. Sed non dicit relationem rationis ergo dicit relationem rea

lem.

346쪽

33 LIB. I SENTENTIARUM

CIRCA ISTA QUAESΤΙΟΝΕΜ sunt duo viclen . Primo, si aequalitas dicit relationem realem in re turis. Secundo, si dicit relationem realem in divinis

sturaneum re Frimum dicit una opinio

quod aequalitas non dicit relationem realem in re turis quod Probatur sic Illa relatio non est realis Cujussundamentum non est reale se fundamentum a qualitatis in creaturis non est reale ergo aequalitas in Creatura non dicit relationem realem. Probatio minoris fundamentum aequalitatis in creaturis est unitas in quantitate, o Philosophum T. Meta .r Illa, inquit, sunt aequalia quorum quantita est una sed duae res non habent unitatem realem ergo fundamentum aequalitatis non est reale. Praeterea, non plus faCit relationem realem unum in quantitate quam unum in substantia sed unum in substantia non facit relationem realem. robatio minoris per Philosophum T. Metaph. quia sun mentum identitatis est unitas in substantia, et identitas non est relatio realis.

Area est spinio quam teneo, quod aequalitas

in creaturis est relatio realis, quod Probatur sic: Bla est relatio realis, quae manet omni opere intellectus circumscripto; sed imum- scripto omni opere intellectus, si essent duae res ejusdem quantitatis essent aequales ergo aequalitavdicit relationem realem.

Praeterea, ubd est perceptibile sensu est aliquioreale sed aequalitas est hujusmodi ergo.

347쪽

DISTINCT. XXXI QUAEST. I 33IPraeterea, relationes primi modi sunt reales seclaequalitas est de relationibus primi modi ergo aequalitas est relatio realis. Praeterea, si unum contrariorum quod est ignobilius in natura est reale, et aliud est reale se aequalitas est nobilior inaequalitate, et inaequalitas est aliquod reale in natura ergo aequalitas est relatio,

Ad primum autem praecedentis opinionis dico, quod minor est falsa. Ad probationem, respondeo quod undamentum aequalitatis est unitas realis p CifiCa, non autem unitas numeralis. Declarabitur autem in a. Lib. quaest de individuatione, quod unitas realis specifica est minor unitate numerali. Ad seciuidum cum dicitur quod unitas in quantitate non facit plus relationem realem quam unitaS in Substantia, concedo Ceteris paribus, ita quod utrobique sit realis distinctio extremorum; Sed non est sic in proposito nam aequalitas habet extrema realiter distincta, identitas autem non.

ne secun rare uLO est communis opinio- antiquorum, quae dicit quod aequalitas in divinis non dicit relationem realem quod Probat sic: Ubi non manet undamentum relationis, ibi non manet relatio realis se in divinis

non manet fundamentum aequalitatis. ergo in divinis non manet aequalitas nec relatio realis. Probatio minoris fundamentum aequalitatis est magnitudo sed magnitudo transit in dentitatem, iden litas autem dicit relationem rationis ergo aequalitas est relatio rationis.

348쪽

332 LIB. I SENTENTIARUM

Praeterea, assi hoc quod aequalitas sit relatio realis requiritur ibi magnitudo et magnitudo, et Commensuratio magnitudinum sed in divinis non est magnitudo ergo aequalitas in divinis non est relatio realiS. Praeterea illa relatio quae Completur per actum intellectus est realis se aequalitas est hujusmodi, quia Completur ex hoc quod intellectus idem his accipit ergo. Praeterea, relatio realis necessario requirit extrema realiter distincta inquantum sunt relativa sed Pater et Filius non distinguuntur realiter inquantum Sunt aequales ergo aequalitas in divinis non dicit relationem realem Minor patet, quia licet Pater et Filius distinguantur relationibus originis, non tamen distinguuntur realiter inquantum Sunt aequales, quia inquantum sunt aequales habent eandem magnitudinem numero.

Praeterea, inter eadem Ytrema, et Super idem fundamentum non fundantur duae relatione reales; sed interiatrem et Filium est unum fundamentum, scilicet essentia divina; ergo non est ibi nisi una re

latio realis. Sed est ibi relatio originis propria ergo

non est relatio Communis realis, scilicet aequalitas.

Ultimo sic: Omnes Sancti ponunt in divinis quatuor relatione reales, Cilicet, paternitatem, filiati nem, Spirationem activam et Spirationem passivam; sed si aequalitas diceret relationem realem essent plures relationes quam quatuor quod esset Contra SanctoS ergo aequalitas non dicit relationem realem.

Alia est opinio Doctoris nostri quod aequa-

349쪽

DISTINCT. XXXI Q EST. I 333

litas est relatio realis in divinis, sive inter persona divinas, quod Probatur sic: Ubi sunt illa quae requiruntur ad relationem realem, ibi est relatio realis sed aequalitas

inter personas divina habet omnia quae requiruntura relationem realem ergo ipsa est realis. robatio- minoris Ad relationem realem tria requiruntur: primo realis distinctio κtremorum, propter quod ejusdem ad se non est relatio realis secundo requiritur quod utrunque extremorum sit aliqui reale, . quia semper alterum Contradictoriorum est non enS; tertio requiritur quod habitudo Xurgat a natura fundamenti, et ideo Dei ad creaturam non St C- latio realis. Sed omnes istae conditiones reperiuntur inter persona divinas ut sunt aequales est enim in eis realis distinctio, quaelibet enim istarum Personarum est aliquid reale illa etiam habitudo Xurgite natura fundamenti, scilicet ex infinitate Virtutis, ergo ibi sunt omnia quae requiruntur ad relationem

realem.

Praeterea Si aequalitas non esset relatio realis in divinis, hoc maκime esset propter unitatem sun- clamenti; sed non obstant unitate fundamenti aliqua relatio est realis ergo aequalitas in proposito est relatio realis. Probatio minoris; nam relationes originis sunt vere reales, et tamen habent penitus idem fundamentum numero. Praeterea Si Deus duas res cssentialiter distinctas informaret eadem quantitate, inter ea vere CS-set relatio realis ergo eodem modo in proposito quamvis personae Sint realiter distinctae, quia tamen

350쪽

334 LIB. I SENTENTIARUM

habent eandem magnitudinem virtutis vere est inter eas aequalitas, ut relatio realis.

Ad primum autem alterius opinionis dico quod

lanclamentum aequa litatis in divinis manet et transit, manet quidem sormaliter, sed transit realiter. Ad secundum dico quod aequalitas in Creaturis r quirit magnitudinem et magnum et Commensurati nem, et hoC quia creaturae Sum finitae, Propter quam finitatem non possunt habere eandem magnitudinem numero. Sed in personis divinis non est sic, quia propter infinitatem essentiae eadem magnitu . quae est in una persona est et in alia, manente realidistinctione perSonarum. Ad tertium dico per interemptionem minoris, quia si essent duae relationes ejusdem quantitatis, to quod nullus esset intellectus in mundo adhuc istae res essent aequales. Ad quartum, cum dicitur quod relatio realis r quirit extrema realiter distincta inquantum sunt lativa, dico quod inquantum vel reduplicat te minos relatos, et Si ConCed majorem et nego minorem, vel reduplicat fundamentum, et sic dico quod non oportet ponere talem distinctionem, immo in proposito oportet ponere Summam unitatem. Ad quintum dicitur dupliciter salsificando ma- orem; nam inter eadem extrema et super idem fundamentum possunt fundari plures relationes reales. Exempli gratia, ignis generat alium ignem realiter distinctum a se inter hunc et istum ignem estis latio realis similitudinis, et Causae ad Causatum, quae relationes sunt reales et habent idem fundamentum.

SEARCH

MENU NAVIGATION