Commentaria in 4 libros sententiarum magistri Petri Lombardi

발행: 1907년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

DISTINCT. XXXV QUAEST. I 333

gibile objective et active; nam immaterialitas est causa intellectionis per Avicennam . Metaph. et per Aristotelem . de Anima Sed Deus est maxime limmunis a materia ergo habet maκime intellectum. ne secun GrucuLO patet error Commentatoris a Metaph. reprehendentis Themistium. Dicit Sic Cumque hoc ignoraverit Themistius, dicit quod possibile est quod intellectus primi intelligat multa intelligibilia hoc autem contradicit sermoni noStro, et dicimus solum intelligere se, non aliquid extrin--Cum Est ergo opinio Commentatoris ibi quod Deus non intelligit aliud a se. Et colliguntur ex illo

aliquae rationes.

Prima ratio talis est: Ubi objectum non est idem cum intelligente, ibi intellectio non est eadem cum substantia sed intellectio Dei est idem cum substantia ergo non intelligit aliud a se Major patet, nam in Deo est intellectio idem Cum essentia, quia objectum est idem. Ubi ergo objectum non est idem ibi intellectio non est eadem. Secunda ratio est talis: Quod intelligit aliud a Se Perficitur per aliud a se sed intellectus Dei non perficitur per aliud a se ergo non intelligit aliud

Tertia ratio est talis Aut simul intelligit se et

aliud a se, aut successive Non Primo modo, quia tunc intellectus simul intelligeret plura ut plura: non secundo modo, quia tunc intellectus ejus esset

mutabilis ergo non intelligit aliud a se. Guarta est Si intellectus Dei intelligeret aliud a se, scilicet ista villa, ergo intellectus ejus esset

372쪽

336 LIB. I SENTENTIARUM

vilis in intelligendo vilia, et sic ejus actio esset vili sim omnium actionum; sed hoc est inconveniens ergo Deus non intelligit aliud a se. Guinto sic: Una simplex potentia aspicit unum simplex objectum se intellectus Dei est unus simpliciter ergo intelligit unum simplicissimum objectum, et sic intelligit se et non aliud a se. VI imo probatur ab eodem a Memph. quod intellectus divinus non cognoscit particularia, SiCzIntellectus Dei non cognoscit nisi ea quae Sunt per Se

intenta a natura se Particularia non sunt Per Se intenta a natura ergo Deus non cognosCit Particularia.

Aliqui artistae probant idem per aliquas rati ne sic: Quando aliquid est primum objectum alicujus potentiae, non potest cognosci ab alia potentia, nisi moveatur ab ipsa potentia Cujus est Perse objectum; sed singulare sensibile est per se objectum sensus ergo singulare sensibile non Pintest per se cognosci ab intellectu, nisi moveatura potentia sensitiva. Sed intellectus Dei non m vetur a potentia sensitiva ergo. Praeterea, quando aliquid est per se objectum alicujus potentiae non potest apprehendi ab alia potentia, nisi fiat refleκio super potentiam Cuju mi Per se objectum; sed singulare est per se ori tum SenSUS ergo non potest apprehendi ab intellectu nisi per refleκionem super sensum. Sed intellectus Dei non est reflexivus supra sensum ergo DeuS non cognoscit Singulare. Praeterea, intellectus divinus consormatur intel-

373쪽

DISTINCT. XXXV QUAEST. I 337ligibili sed intellectus Dei semper est in actu ergo intelligibile seinpre est in actu intelligibili. Sed

Particulare non est semper in actu intelligibili ergo Deus non intelligit sarticulare. Ultimo sic: Intellectio fit per abstractionem; sed singulare inquantum singulare non semper , Strahit, immo semper concernit hic et nunc ergo Deus non intelligit singulare. ne ferus res ML dico secundum Theologos, opinio Commentatoris est haeretica et falsa; ideo teneo quod Deus intelligat se et alia a se et etiam particularia. Hoc probatur Primo per Philosophum I de Anima, ubi dicit contra Empedoclem quo si Deus ignoraret litem, esset impersectus, deinde quod si Deus ignoraret ea quae nos Cognoscimus, esset latuissimus,

9. Metaph.

Praeterea, a Metaph diCit ipsemet Commentator quo scientia Dei est causa rerum quod non, set verum nisi cognosceret res alia a se.

Praeterea, ad hoc ipsemet Commentator dicit quo ipse laboravit diu in isto passu, et non potuit intelligere. Deus autem uκit eum in cognitionem illius veritatis. Ex quo arguitur sic quia aut indu-mit eum a Casu, aut e Cognitione. Si a casu ergo

non debuit hoc dicere de illo plus quam de aliis

casibus; si autem induxit eum in coxnoscendo, habeo propoSitum. Praeterea, in virtute Dei continentur virtute Cau-Sarum Secundarum. Ex quo arguitur sic: Cognos-

374쪽

338 LIB. I SENTENTIARUMCen perfecte virtutem suam, Cognoscit omnia aquae virtus illa se κtendit; sed Deus cognoscit virtutem Suam ergo Cognoscit omnia ad quae virtu&illa se κtendit. Sed virtus illa κtendit se adparticularia quae sunt Xtra Deum ergo. Praeterea, Sapientis est prima ordinatio ex . IL

taph. Ex hoc arguitur sic ordinans aliquid ut ad finem, cognoscit illud; sed Deus ordinat alia a se ut ad finem ergo CognosCit illa. Praetgrea, intellectus qui continet eminentissime Persectionem Sensus et imaginationis, potest intelligere objectum sensus et imaginationis; sed intellectus Dei est hujusmodi ergo potest intelligere objectum sensus et imaginationis. Sed objectum sensitivae potentiae vel imaginativae est singulare ergo. Ultimo arguitur ad idem si per rationem theO- logicam Deus particulariter judicabit homines sed

hoc non posset esse nisi Cognosceret actus hominum, et isti actus sunt singulares et aliud a Deo; ergo Deus Cognoscit singularia quae sunt alia ab ipso.

Ut ιιtem intelligatur qualiter Deus CognOscit aliud a se est notandum quod objectum habet ad potentiam duplicem habitudinem, unam in ratiω ne motivi, ut dicit Philosophus I de Anima, aliam in ratione terminantis actum potentiae, et hoc contingit dupliciter vel quia terminat actum potentiae secundum propriam rationem, sicut sensibile primo Cium Sensus, Vel terminat Secundario actum

potentiae inquantum includitur in ratione alicuju&alterius objecti primo terminantis ructum Potentiae.

Ad propositum dico quod Deus nihil aliud a se

375쪽

DISTINCT. XXXV QUAEST. I 360

intelligit in ratione motivi, tum quia ejus intellectio esset finita si posset moveri a singulari finito, tum quia ejus intellectus Vilesceret si posset moveri a singulari finito. - Secundo dico quod Deus non intelligit aliud a se, ita quod illud primo terminet actum intellectus divini, sed terminat Secundario, quia objectum quod primo terminat actum alicujus potentiae necessario coexigitur ad istum aC- tum Sed nullum creatum necessario Coexigitur adactum infinitum, sicut est intellectio Dei ergo nihil aliud a Deo terminat primo actum intelleCtus divini. - Tertio dico quod aliud a Deo potest intelligi ab ipso, ita quod terminat actum illum virtute primi objecti, scilicet virtute essentiae divinae in qua est, quia tale objeCtum non neCeSSario Coexigitur ad illum actum. Ex his state ad rationes quae sunt Pro opinione Commentatoris. Ad primum, quando dicitur quod in eo quod intelligit aliud a se ejus intellectio est aliud ab essentia, concedo si objectum se habet in ratione motiva, et intellectus in ratione passiva et receptiva. Intellectus autem Dei non sic se habet cum intelligit aliud a se, quia illud non se habet in ratione

motiva, sed in ratione terminativa, SeCundo modo dicta. - Et eodem modo ad secundum.

Ad tertium dico quod intellectus Dei simul intelligit se et aliud a se. Et cum dicis tunc intellectus intelligeret plura simul ut plura, concedo quod intellectus illimitatus et infinitus sicut est intellectus Dei, intelligit simul plura ut plura, immo alio non esset infinitus.

376쪽

36 LIB. I SENTENTIARUM Ad quartum dico quod ibi nulla est vilitas, quia

ista infima non repraesetantur in essentia divina ut sunt vilia. Ad quintum dico quod intellectus divinus habet objectum simplicissimum in essendo, et hoc objectum continet infinita in repraesentando. Ad aliud, cum dicitur quod Deus non intelligit nisi ea quae sunt per se intenta a natura, dico quod hoc est salsum; nam Deus intelligit ea quae eve-nunt Praeter Cursum naturae e sua providentia et dispositione. Ad alias rationes quae sequuntur dico quod ipsae bene concludunt quod Deus non intelligit sim gularia isto modo, ut singularia extra Deum moveant intellectum divinum, nec ego hoc pono, sed dico quod Deus intelligit singularia, et ista se habent in ratione terminativa, non quidem tamquam primarium objectum, sed tamquam contentum in primario objecto primo terminante, scilicet in divina

essentia.

AD PRIMUM RINCIPALE, cum dicitur quod intellectus patitur ab intelligibili, dico quod verum est in intellectu creato Vel aliter et melius, quod' illud est verum quando intellectus movetur primo ab intelligibili. Dictum est autem quod nihil sic movet intellectum divinum. Ad secundum dico quod intellectus refertur realiter ad scibile, quando ejus scientia causatur a re. Sed quando scientia est causa rerum, tunc non Portet. Scientia autem Dei est causa aerum, et non

377쪽

est Causata a rebus, Per Commentatorem 2. M .sapis. Ad ultimum dico quod essentia divina est Primum objectum intellectus Dei in essendo et repraesentando ut autem sumitur m rePraesentando, re- Praesentat se et alia a se, et sic intellectus Dei intelligit aliud a se.

378쪽

Distinctio XXXVI.

Circa istam Distinctionem 6 quaeritur primo.QUAESTIO I.

Utruincidete sint ponendae.

Videtur quod non I. Quia hilosophus improbat eas . Metaph. 2. Praeterea, deae aut ponuntur extra intellectum aut in intellectum. Non primo modo, ut Patet 7. Metaph. nec etiam Secundo modo, quia tunCprohiberent intellectionem Consequentia probatur per hilosophum s. de Anima, ubi dicit quo si extraneum esset in intellectu prohiberet intellectio

nem.

In contrarium est Augusimus M. Guorat. q. -- CIRCA ISTA QUAESTIONEM est primo videndum quid sit dea secundo, si sunt ponendae in Deo; tertio, in quo sunt principaliter ponendae quario. qualiter Sunt ponendae. - Frim dico quod dea est sorma intellectualis exemplaris. Quod autem sit forma patet Per Augustinum, ubi supra, ubi dicit quo transferendo nomen ex nomine, dea est dorma, iam uia

379쪽

DISTINCT. XXXVI QUAEST. I 363graece estforma latine. Quod autem sit intellectualis patet ibidem, ubi dicitur quod si dea dicatur ratio

non erit proprie translatio verbi e verbo, tamen averitate non disceditur, quia dea est forma intellectualis. Quod autem sit exemplaris probatur, non enim quocunque modo forma quae est in intellectu dicitur exemplaris, immo illa forma dicitur exemplaris quae est intellectualis et productiva rei ad eκ-tra; sed idea est hujusmodi ergo idea est forma intellectualis exemplariS.

ne secunas reicusi dico quod aut ideae

Ponuntur Separatae sicut imposuit Aristoteles Platoni 7. Metaph. aut ponuntur deae in intellectu sicut Augustinus exposuit Ρlatonem, M. GuaeSt. q. 6 Primo modo ideae non sunt ponendae Secundo modo sic, quia nobilissimus modus producendi non deficit in universo sed nobilissimus modus produCen-cli est per intellectum et voluntatem per rationeSicleales ergo ideae sunt ponendae.

ne ferus res usi dico quod in Deo principaliter ponendae sunt deae cujus ratio est quia in illo principaliter ponendae sunt ideae qui est principium et auctor totius naturae; sed Deus est hujus-- modi ergo ideae principaliter ponendae sunt in Deo. Major patet, quia cum deae sunt rationes exem-Plares rerum naturalium, ideo debent poni in eo qui

est auctor totius naturae.

380쪽

364 LIB. I SENTENTIARUM

M quod cleae, ut patet per Augustinum ubi supra, spectant ad intellectum. In intellectu autem divino Secundum nostrum modum intelligendi est tria con- 'siderare, scilicet ipsum intellectum et actum intelligendi et essentiam divinam quae repraesentat se et alia Certum est autem quod deae non ponuntur in intellectu nec in actu intelligendi ut sic ponuntur autem in essentia. Essentia autem accipitur dinpliciter, ut objectum Cognitum et ut est ratio in gnoscendi. Ideo ut appareat qualiter deae stati nendae oportet duo videre. Primo, si essentia repraesentat alia a se secundo, PrinciPale quaesitum. De primo est opinio una quod essentia abs

lute sumpta non repraesentat alia a se distincte P jus ratio est, quia repraesentativum Commune non sepraesentat multa distincte sed essentia est repraesentativum Commune ergo non repraesentat omnia distincte.

Secundo dico quod essentia sub distinctis re pectibus repraesentat distincte alia a se intellectus innim primo fertur supra essentiam absolute, deinde sertur supra essentiam ut est imitabilis a creaturis, et sub istis respectibus imitabilitatis repraesentat alia distincte. Contra hoc objicitur, quia quod repraesentat distincte respectus, repraesentat etiam distincte ea quae sunt illi respectus; sed ementia secundum se rePrae sentat distincte illos respectus imitabilitatis, qui lias esset processus in infinitum in respectibus ergo essentia secundum se distincta repraesentat om-mia ad quae sunt illi respectus, et sic dicitur quod

essentia secundum se distincta repraesentat omnia.

SEARCH

MENU NAVIGATION