Commentaria in 4 libros sententiarum magistri Petri Lombardi

발행: 1907년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

DISTINCT. XXXIX QUAEST. II 393libilem de futuris contingentibus ergo Deus habet

de eis necessariam scientiam uiuor probatur, nam

SCientia quae non est conformis objecto est infallibilis; sed scientia quam Deus habet de contingentibus non est Conformis objectis ergo illa scientia

est infallibilis.

Contra Scientia specificatur e objecto, e 6. Metaph et I de Anima, ubi dicitur: scientiae se- Cantur quemadmodum et res sed de objectis neCessariis sunt scientiae necessariae ergo de contingentibus habetur scientia ContingenS.CIRCA ISTAM QUAESTIONE sunt duae opiniones. Una dicit quod Deus habet scientiam necessariam de contingentibus, quia contingentia ut habent habitudinem ad causam primam habent neCemitatem, et in eis est contingentia propter CauSa PartiCulares. Sed illud fundamentum patet esse salsum ex dictis in praecem uiaest. quia non potest eSSe Contingentia in effectu, nisi sit contingentia in Causa prima. Ideo est alia opinio et distinguit de necessario, quia ut patet circa flvem . hys neCeSSarium est duplex, scilicet absolutum et e Suppositione. Et sic dicuntur ad Quaestionem duae Con- Clusiones. Prima, quod Deus non habet scientiam necessariam de Contingentibus necessitate absoluta vel simpliciter secunda, quod Deus habet scientiam neCessariam de Contingentibus necessitate e Suppositione vel conditionata.

simpliciter necessarium, quod de neceSsitate SuPPΟ-

412쪽

396 LIB. I SENTENTIARUM

nit aliquo contingens se scientia Dei e contingentibus necessario praesupponit aliquid Contingens, scilicet divinum velle ad extra ergo Cientia Contingentium non est simpliciter necessaria. Quo autem velle divinum respectu contingentium sit Contingens, probatur sic: Voluntas nihil vult necessario nisi quod habet habitudinem necessariam ad primum ejus objeCtum, idest ad essentiam clivinam: sed contingentia non habent necessariam habitudinem ad essentiam divinam ergo voluntas non vult illa Gessario, et per Consequens Vult ea Contingenter. - Confrmatur, quia potentia quae est in terminata ad duo opposita contingenter se habet ad ista; sed voluntas divina est indeterminata a duo Upposita ergo contingenter se habet ad illa. Necuncta Conomas declaratur sic: Cum

enim intellectus clivinus ab aeterno cognosCit voluntatem divinam vel suam et omnes determinationes ejus, si voluntas determinavit aliquid futurum ore. cillud cognoscit intellectus divinus neCessario m sitate suppositionis, scilicet quia voluntas Sic ete

minavit.

Sed hic videtur dubium quomodo voluntas Dei indeterminata ad opposita ab aeterno potest se mterminare ad alterum istorum sine sui mutatione.

Et dicit hic Scotus primo per simile de voluntate

noStra, nam Voluntas nostra est in potentia adactum, ita quod praecedit actum. Item est in potenetia passiva ad diversos et oppositos actus Tertio voluntas nostra per diversos actus determinat se ad

413쪽

cliversa objecta. Guarto voluntas nostra ut tendit in diversa objecta producit diversos effectus. Quia vero duo prima dicunt imperfectionem, ideo non Ponuntur in Deo. Accipiendo autem tertium et quartum dictum, dicit quo sicut voluntas creata Per diversos actus potest se determinare ad plura, ita quod per actum novum determinat se ad aliquid novum, ita voluntas clivina per unum actum illimitatum continentem virtualiter omnem actum, potest se determinare ab aeterno ad hoc vel ad illud, ita quo voluntas divina per unum actum illimitatum potuit facere quidquid posset fieri per omnes actus formales in CreaturiS. AD RIΜU PRINCIPALE, dico quod sicut scientia Dei est infallibilis ita est necessaria; sed Cientia de contingentibus est infallibilis eκ suppositione, ergo similiter est necessaria e suppositione, deste determinatione voluntatis divina quae est prima

Causa Contingentium.

414쪽

Distinctio L. et XLI.

Circa istam Distinctionem O. et sequentem Tin quibus tractat Magister de praedestinationes diritur primo: QUAESTIO I.

Utrum isdestinatus possit damnari. Videtur quod non . Quia esse praeteritum est simpliciter necessarium; sed praedestinati est Praeterita, Cum sit aeterna ergo est Simpliciter neCessaria. Sed non esset necessaria si praedestinatus posset damnari, quia eveniret OPPOSitum ergo. a. raeterea Voluntas creata non potest impedire actum voluntatis divinae sed si praedestinatus posset damnari, hoc esset per Ctum voluntatis, et tunc voluntas creata impediret voluntatem divinam. Contra Si praedestinatus non posset damnari. tunc non esset aliCui persuadendum de observantia mandatorum, quia Sive Servaret, Sive non, Si est praedestinatus salvabitur, et si est praescitus clamnabitur. - raeterea Apoc. c. I. dicitur tene quod habes, ne alius accipiat Coronam tuam.

CIRCA ISTA QUAESTIONE sunt duo videnda: primo, Si praedestinatus possit damnari secundo, Si Deus possit aliquem de novo praedestinare.

415쪽

DISTINCT. XL et XL QUAEST. I 399stuaneum a rimum dico cum agistro,

quod loquendo in sensu compositionis praedestinatus non potest damnari, immo sunt impossibilia; loquendo autem in sensu divisionis praedestinatus potest damnari. Hoc patet sic praedestinatio dicit actum voluntatis divinae quo ordinatur Creatura rationalis ad gratiam et ad gloriam; sed voluntas divina ordinat istam creaturam ad gratiam et ad gloriam contingenter, quia ad nihil extra necessario se habet; non autem ordinaret eam contingenter nisi POSSet eam non praedestinare ergo praedestinatus Potest non praedestinari, et Per ConSequens clamnari, non quod ambo ista ponantur simul cum sint OPPOSita; ne SuCCeSSive, quia non Succedunt instantia in aeternitate ponitur autem utrumque divisim in instanti aeternitatis. ne secuncto reicum sunt opinione Contrariae. Una dicit quod sic, quia plus potest voluntas increata sine sui mutatione, quam Volunta Creata absque omni mutatione; sed eadem volitione qua vult finem potest de novo velle aliquid ad finem; ergo. - Praeterea, Causa uniformiter Se habens, quidquid potuit ab aeterno, potest et modo I sed Deus uniformiter se habens potuit ab aeterno aliquem Praedestinare ergo et modo potest eum praedeStinare.

Alia opinio dicit quod non, quia quidquid potest voluntas determinate velle, potest intellectus intelligere se intellectus divinus non potest aliquid de novo intelligere, alias ante fuisset imperfectus: ergo volunta non potest aliquem de novo praede-

416쪽

M LIB. I SENTENTIARUMStinare. - Praeterea, nova determinatio non potest esse Sine nova mutatione ergo si Deus aliquem de novo Praedestinaret, hoc esset Cum mutatione, et illa mutatio aut esset in Creatura aut in Deo non in Creatura, quia nondum erat ne in Deo, quia est

simpliciter immutabiliter. - Teneat hic quo plus plaCet. AD RIΜU PRINCIPALE, dico quod est ibi mceptio per salsam imma nationem, quia imma natur praedestinationem jam fuisse in praeteritum, quod est falsum, quia semper manet idem instans aeternitatis in quo est praedestinatio. Ad secundum dico quod voluntas creata non impediret voluntatem divinam. Tunc enim impedis tu voluntas divina quando eveniret simpliciter inpositum ejus quod Deus determinat praedestinatio autem ejus est contingens, quia quidquid Deus vult

extra se Vult Contingenter.

QUAESTI, II.

Secundo quaeritur Utrum sit aliquod meritum praedestinationis. Videtur quod sic. I. Quia si non esset aliquod meritum praedestinationis sequeretur quod Deus non esset summe liberalis ne summe bonus, quia non Communicaret Summe suam bonitaten, ex quo nulla ponitur ratio praedestinationis. 2. Praeterea, sequeretur quod Deu esset aCCein

417쪽

DISTINCΤ. XL et XLI QUAEST. I MItator Personarum, Cujus Contrarium habetur in Actibus Apostolorum. Consequentia probatur, quia Siponuntur duo aequales in naturalibus, et unum Prae-clestinat, alterum vero non, o non Videtur esse sine acceptione P Sonarum.

Contra Apostolus ad Rom. . . dicit e Jacob et Esau: Cum nondum nati essent, nec aliquid boni egissent aut mali, e Deo vocante dictum est: major serviet minori. IN ISTA QUAESTIONE est nimis temerarium multum loqui. Ideo Apostolus in Epist ad Rom. c. I. clamat in fine hujus tractatus: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam, etc. Et Augustinus Super Ioan. Quare hunc trahat et istum non noli dijudicare si non vis errare. Et agisterdicit in litera: In hoc melior est fidelis ignorantia quam temeraria scientia. Et ropheta dicit Judicia Dei abyssus multa ideo timendum est ne curiose quaerentes hunc abyssum, demergantur in abyssum. Circa istam igitur Quaestionem procedo dicta aliorum recitando, nihil asserendo.

Fuit enim aliquando opinio Augustini in

illa Quaestione in Epist. ad Kom quod fide prae-SCita est causa praedestinationis; unde propter fidem praescitam in acob et non in Esau, Jacob quidem praedestinatus Esau autem reprobatus. Sed ipsemet Augustinus hanc opinionem retractavit in Lib. Retraci innuens Contra se rationem quod fides est donum Dei sicut et alia bona opera uno dicit, Illud non dixissem si ridem inter dona

418쪽

4o LIB. I SENTENTIARUM Spiritus Sancti connumerare studuissem vel scivi

Sem.

Alia est opinio Magistri quod nullum om

nimo sit meritum praedestinationis et reprobationis quod probat Primo sic in Epist. ad Romanos dicens de Jacob et Esau, Cum, inquit, nondum nati essent, aut aliquid boni vel mali egissent, e Deo vocante dictum est major serviet minori. - μα- urea, Apostolus ponit idem exemplum de figulo qui X eadem massa facit aliqua vasa in honorem et aliqua in contumeliam et sic non est aliqua causa ibi, nisi tantum voluntas artifiCis. - et rca, Augustinus Lib. de Praedest. Sanctorum, non quia futuros nos esse tale praescivi eligit, sed ut essemus tales per ipsam electionem. Obicit autem Magister contra se, diCtum Augustini in Malachiam prophesiam pertractans illud Jacob dilexi Esau autem odio habui Cui, inquit. Vult miseretur, et quem vult indurat; sed voluntas Dei injusta esse non potest; venit ergo e -- cultissimis meritis etc. Respondetur, quod hoc clicit Augustinus, scd fuit retractatum in simili, quando retractavit illud in Epist ad Romanos Lib. K

Alia est opinio modernorum, quod Nuclestinatio et reprobatio habent causam in univerRali, Sed non est assignanda Causa in particulari. Causa autem universalis est dupleX. Prima est per Ctio universi, quia distincti gradus faciunt ad majorem persectionem universi. Alia causa est ad maniω- standam divinam misericordiam et Justitiam, nam

419쪽

DISTINCT. XL et XLI QUAEST. I U3

an praedestinatis apparet Dei misericordia, sed in re probatis apparet Dei justitia. Quod autem non sit assignanda causa in particulari patet per ea quae posita sunt de Apostolo supra pro opinione agistri, et per Augustinum in Ioan noli, inquit, di-Judicare si non Vi errare.

Alia opinio dicit quod actus praedestinationis

potest considerari vel ut est a Deo agente, vel ut est in subjecto recipiente. Primo modo, praedestinationis nulla est causa nisi voluntas et bonitas sua Se

sam vel rationem praedestinationis, quia in rebus omnino aequalibus non cadit electio ergo si Deus hunc elegit, illum vero non oportet quod sit aliqua causa in eis. - praeterea, in omnibus operibus divinae misericordiae concurrit justitia sed non Concurreret justitia si essent duo aequaleS, et unu Praedestinaretur, alius vero non ergo est aliqua inaequalitas in eis. - Vltorius dicit quod illa causa Praedestinationis est bonus usus liberi arbitrii prae- visus a Deo; unde quia Deus praevidit etrumtione usurum libero arbitrio et udam male, ideo Petrum praedestinavit, udam vero reprobavit. Sed obicitur contra eam per o quod bonus usus liberi arbitrii pertinet ad gratiam ergo pertinet ad effectum praedestinationis; et ita non erit ratio praedestinandi. - pondo quod bonu usus quodammodo non includitur sub praedestinatione, nec sub ejus effectu, licet non sit sine ejus effectu, nisi sit distinctum quod est praedestinationis ab eo

quod est liberi arbitrii.

420쪽

U LIB. I SENTENTIARUM Alia opinio est coli quae stat in duabus Conclusionibus. Prima est quod praedestinationis nulla est causa; secunda, quod reprobationis est Causa aliqua. Primam Conclusionem probat sic ordinate volens finem, et ea qua sunt ad finem, prius vult finem quam ea quae sunt a finem sed Deus ordinate vult finem et ea quae sunt ad finem ergo Deus prius vult isti finem quam quae sunt ad finem. Sed ea quae sunt ad finem, sunt gratia, fides et meritum et bonus usus liberi arbitrii ergo prius vult Deus isti finem, quam aliquo praedictorum. - Ρωtest etiam ratio confirmari sic Deus suo solo beneplacito determinat hunc hominem ad esse ergo ex solo beneplacito suo determinat hunc ad bene esse, idest ad gratiam et gloriam. Secunda Conclusio probatur sic Damnatio enim non videtur bona nisi quia justa, unde Augustinus super Genes. Non prius Deus fit ultor quam aliquis sit peccator sed reprobatio sive damnatio

non esset juSta, nisi subesset Causa ergo reProbationis est aliqua causa. - Et ad evidentiam Praedictorum notat quod in reprobatione et praedeStiuatione non est similis ordo, nam in praedestinatione Deus primo vidit etrum, in secundo signo vult sibi vitam aeternam, in tertio signo vult sibi ea quae sunt sibi necessaria ad hoc consequendum Sicut gratia et bona opera. In reprobatione est alius ordo, quia primo occurrit Judas, in secundo signo videntur mala opera ejus, in tertio signo determinatur

ad poenam aeternam.

SEARCH

MENU NAVIGATION