R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

De osectione Abbatissfacra voce tentu, non perscheidas secretaΥ. QVidam Praelatus Regularis secit electionem Abia

batissae ad crates oretenus, non recipiendo iuLfragia Monialium in schedulis oblignatis. Dubitatum sui an talis electio valida fuerit. Et videtur quod non: nam in c. si uia propter, te elecJ. ubi assignatur serma substantialis seruanda in electionibus, teste glossa ibidem, verb. Sanior, iubet Papa ut vota recipiatuu per scriptum. Sic enim habetur in textu Assumantur tres de ilegio, qui secrete, o sigillatim vota cundiorum diligenteremurant , est in friptis redacta mox publicent. Quibus verbis videtur praecipi quod bota dentur in scriptis, id est,schedulis obsignatis. Cui textui forte inhaerens Concilium Tridentinum sess. cap. se Regulari praeci- t,ut omnis electio Abbatum Generalium,in Abbatissarum, Fiat per vota secreta , ita ut singularum eligem tum nomina i nunquam publicentur. Ex quibus duobus testibus, Ecclesiae usus obtinuit, ut omnes electiones Praelatorum, Praelatarum fiant per schedulas scriptas,in obsignatasci quod cum non fuerit seruatum in ista electione, videtur firmitate caruisse. Dico nihilominus talem electionem fuisse validam,si alias caetera necessaria concurrerunt. Probo ex eodem Concilio Tridentino eadses cap. 7.Vbi expresic dicit : Posse Episcopum sue alium Superiorem ante cancessorum fen sellam Orasingulamum audire, id est Atinialium. In qui a verbis duo considero,primum est verbums

122쪽

bum siue alim Si perior. Vbi id non solum concedie Episcopo,quoad Moniales sibi subiectas sed etia cuiuis alteri Superiori,qui non est alius nisi Praelatus Re gularis in Monialibus sibi subditis. Secudum 'erbum quod considero,est, ora audiant. Audire enim est e aures percipere, non scripto recipere verba enim Iegis sunt accipienda in proprio dc usitato sensu:si ergυ Episcopus, vel quiuis Superior potest per solum audituna vota Monialium ore tenus in electione Praelata

recitere,valida fuit ista electio,de qua quaeritur. Et adtollendam omnem dubitationem Margilla ad citatuia cap. 6fessas.Tment.citat Declarationem Cardinali uiri in hunc modum is electione Abbatissarum vota orere nus accipi possunt a Superioribm cum duoburtembiti. Ethadem Declaratiouem in terminis citat Farinacius in licbro Declarationum Cardinaliam ad cit. V.6. Trident. Neque obstant citata ex cap. si uia propter, de ei tactio. nec citata ex cap. 6.eiu em Trident. Nam citatum

cap. dii propter,curn iubet suffragia electorum redigi in scripto , non vult quod electores suum suffragium dent per scriptum,vel schedulas obsignatas: sed solum vult quod tres illi de Capitulo electi, vota secreta audita ab eligentibus iii scripto redigant, scribant, ut postea certo coli stet de numero suffragantiu,nec possie de illo oriri confusori haec votorum audhio,d scriptio vult quod fiat sectet ;de patet ex verbis textus ibi: Vota exquirunt Id est quaerant ab electoribus,cui denes agium, illud clibant.Talis enim voti exquisitiotimi requitit schedulis obsigilatas sed perc6tatibnen verbalem in secteto Eodem modo intelligenduin est Concilium Tridentinum pliciti loco citatum , videli-c i in cap. C. quando dicit electionem Genetalium, de Abbatiis arum faciendum eis pet vota secreta Impri

123쪽

niis enim non dicit quod fiat per scindulas obsignatas.

sed per vota secreta vota autem vocaliter tantum data sine cripto coram tribus illis Notario, aestibu data,lant ecreta, manent tecretamam quod fit a tri-ibus tantum vel quatuor, dicitur secretum, antequam, diuulgeturis publicetur, ut tradit Nauarr. in Summes capa 8.num. 2. citans D.ThOm.Scotum, , Caictan. ita, tenet Sanchezib.ris Matrim.dilui. 37.num. Licin es Mens ergo Tridentini praecipientis ut electio Supe-,riorum, Sc Abbatissarum fiat per vota secreta, teste Nauarro in conm de electarum. . solum fuit, statuere, ut capitula sacerent electiones secreto, in hunc sen'

suis; quod non permittant fieri aliquid ex quo publiri cari possint nomina eligentium, i tale quid peti ni iserint, electio non valeat. Sic Nauar citio consit.

Dicis,si hoc ita est. Ergo si hodie fiat electio Prouincialis, .g. sine schedulis obsignatis,valebit electici contra receptam consuetudinem ruespondeo saluo meliori iudicio, fore electionem validam, si alias seruentur supradicta thntialia, ut scilicet vota secreto recipiantur a tribus assignatis, Icripto redigantur, α nomina eligentium non publicentur. Nam ut vidi mus, neque cap. si uia propter, nec Tridentinum p . tunt ut electores dent suffragia per schedulas obsigna tas,& sic talis electio ex hoc capite non claudicaret: posset tamen talis electio argui, quod fieret contra consuetudinem sine scheduljs , vel contra statutum praecipiens fieri per schedulas.Tale vero statutum non posset irritare electionem factam sine schedulis, cum illam Ecclesia non annullet in duobus citatis locis: Religionyn potest sacere statutum annullans electionem, in qua concurrunt omnia requisita ex iure naturali, de quam Ecclesia non annullat. Tota

124쪽

Tota vero dubitatio est circa Ordinem Minorunt, Melectiones in illo faciendas. Nam Sixtus .iniusta, qua confirmauit statuta generalia Fratrum Minorum facta anno 14 87. quae habetur in lib.statutorum Rebo tedi, .l. 8 .pag. r.eost confirmationem dictorum statutorum , Papa ex te ibi duo addidit. Primum , luod Abbatissa durent persolum triennium Secundum , quod electiones Superiorum, vel officialium,qua perfratres celebrari debent fiant per hhedula obsignatas. Et post haec

addit, irritam fore minane quidquid per quam cum que personam in contrarium fuerit attentatum. Vbi vides pro Ordine Minorum praecipi,ut omnes electiones fiant per schedulas obsignatas,i non voce tenus. Circa hanc Bullam,& mandatum, ego dico imprimis in Ordine Minorum electiones Fratrum in quibus eligendi sunt Praelati Oidinis, ut Generalis, Prouincialis, dec electiones faciendas esse per chedulas obsignatas,ut ibi Papa exprimit, ita praxis obseruat; idque non obstante quod supra dixi circa alias Religiones. Potuit vero in voluit Papa in Ordine nostro restringere,ut electiones no solum fiant secreto, iuxta Tridentinum citatum, sed etiam fierent per schedulas

obsignatas,idque ad maius secretum, Sopacem conferuandam,ita ut nec tres illi testes,qui vota excipiunt, Areaaminant, sciant pro quo suffragium erat quicumque Religiosus. Si vero in praedicto Ordine Minoruni electio Praelatorum non sat per schedulas obsignatas, electio erit nulla, propter claululam annullativam statim, positam a Papa Aliae Religiones viderint quidi speciale circa hoc habeant, sic observent. 6 Dico secundo. In eodem ordine Minorum, hodie

non obstante illa Bulla Sixti V. electionem Abbatissae factam ad crates otelenus suae schedulis a Prouinciali

125쪽

Minorita, sore validain. Probo clare ex verbis ipsius Bullae, cum loquitur de electionibus primo enim ponit, Superiorum. Iam vero per Superiores non ita telliguntur Abbatissae , sed Praelati luperiores Fratrum. Secundo, considero verbum, O ficialium, ibi positum, quod non potest significare ossiciales Montalium,Ui- Cariam, Ianatricem, Magistram Nouitiarum, de similes hae enim nullibi apud Moniales eliguntur per

schedulas,imo neque per totam communitatem. Tertio, considero verbum positum ibi in electionibus per fratres faciendas, id est, quae per suffragia Fratrum debent fieri, ut Praelati eligant r. At quando Abb tisi eligitur, non fit per Fratres suffragia dantes, sed per Praelatum assistentem in praesidentem electioni, ut patet: ergo in illa clausula de electionibus,persi&dulasfaciendas, non loquitur Papa de lectionibus,per

quas eligendae sunt Abbatissis sed de illis, in quibus debent eligi Praelati Fratrum Minorum Vltimo probo, quia Tridentinum, ut supra vidimus, clare dc expresse concedit cap. 7. ut superiores possint eligere Abbatissam ad crates, oretenus vota audiendo, Scproinde sine schedulis: at Sixtus . non dicit se reuocare in hoc Concilium Tridentinum, cum porteret id exprimere si reuocare intenderet ergo reliquit Concilium Tridentinum quoad hoc in suo r 'bore, firmitate. Nunquam enim Sum Pontifices intelliguntur derogare in suis Bullis ullo Cotiellio generali per reuocatoria generales nisi liud ex ii-naant. Imo idem Papa paulo ante in confirmati ne dictorum statutorum dicit se illa confirmate quatenus sunt licita , Se honesta , ' non c6ntradi .cunt sacris Canonibus,ri decretis Concilij ridet

tini.

126쪽

De quibusdam Momesibus transis sine liceκtia Episcopi sui Praelati.

IN uno oppido,vel loco Insulae Andrae,quida Conuentus Montalium sanctae Clarae subditarum Episcopo ordinario, per ruinam, ac terraeniolum corruit a fundamentis: Moniales habuerunt tempus comm O-

dum sugiendi, ciuitatem adeuntes constitutae sunt ab Episcopo suo Praelato in domibus quibusdam saecularibus non bene commodis ad clausuram. Interim dum Monasterium antiquum reaedificabatur, sciciates quod Episcopus suus Praelatus nolebat eas redire ad antiquum Conuentum recedificatum,impetrar ut Buulam a Summo Pontifice, ut ubi primum nouus Conuentus haberet aedificia, ac vilicinas commodas ad Monialium habitationem, statim illae ad illud redirent: dc huius Bullae ex utionem commisit eidem Episcopo suo Praelato Cum verbie tempus iam n uus Conuentus haberet officinas commodas ad illarum habitationem, apiscopus executionem differebret, imo suspicio esse quod id impediret propter par ticulare suum intentumrillae Episcopum quasi recusarunt, ut suspeetiim dc ipse Episcopus causam recusationis Regi nostro Catholico remisit. Rex per suos: Ministros iustitiae saecularisin insula mandauit ut Moniales deferrentur ad suum antiquum Monasterium reaedificatum. Ex vi illius mandati solius, aliquae, seu maior pars communitatis exivit a ausura, in qua Llas Episcopus suus Praelatus posuerat:& exierunt clanculum

127쪽

culum sine ipsius Episcopi liceiatia dc contradicente Praelata ipsarum ibidem existentes de regressae sunt ad suum antiquum Conuentum via recta,cum omni possibili decentia. Aliquae remanserunt nolentes redire, quae discedentes variis molestiis afficiebant eo quod abirent, imo persuadebant ne ad antiquum Conuentum redirent.

Quaesitum fuit an istae sic redeuntes ad antiquum Conuentuna incurrerint aliquam censuram , eo quod violauerint clausuram, Sc ab illa exierint absque licentia Episcopi sui Praelatia De hoc enim postea fuerunt redargutae,in fere accusatae coram Collectore Apostolico. r Antequam respondeam ad principale quaesitum, dico has Moniales potuisse reuertere ad suum antiquum Conuentum reaedificatum absque impetratione nouae Bullae,vel licentiae Sum Pontificis , ad quod probandum,ultra illa quae mox dicam ex Regula ipsarumiacit ipsam et Bulla denuo impetrata ad reuertendum. Nam in ipsius narrativa, ait Papa Eo quod ipsa Moniatis redire nolunt absiue mandato nouo Sedis Apo- .stolica Non ait Papa, quod non possent Moniales regredi absque nouo mandato:sed quod nollent Saepius enim Breuia Apostolica, dc dispensatione Papales, tuntur, non pro necessitate , sed pro securitate ad toruilendos scrupulos. Et hanc licentiam redeundi imp trarunt per intercessionem Regis Catholici, quia sor- timebat Episcopum suum Praelatum talem regres. sum impedire, vel dissuadere. Et confirmatur, nam Moniales alterius similis Conuentus qui cum eodem

terrae motu corruerat,4 ad si ualles domos csiductas se receperant, ubi primum illarum Conuetus reaedificatus est ad illum se receperunt, nulla denub impetrata Pontiswis

128쪽

Poeatificis concessione. Et quod saepius Summi Pontia fices Bullas concedant non pro necessitate,sed pro tot tendis scrupulis, tradit Nauarr. lib. s.consititit.de Regul num. S. . ad posterius. Secundo aduerto,Concilium Tridentinum,quando excommunicationiales exeuntes a clausura sessa I cap. s. de Regular illas solum excommunicat, quae exeunt sine licentia superioris,4 sine causa, ut videri potest ibi in textu Et Pius; in suo motu proprio,qui incipit Decori,pro eodem fine, easdem conditiones requirit, ut ibidem videri poterit. Et praeterea est concors Doctorum sententia quod excommunicatio non incurritur nisi ob peccatum mortale, de contum

ciam.

Hoc posito resolute dices praedictas Moniales se exeuntes a clausura illis assignata per suum Eptico

pum, non incurrisse excommunicationem eo quod exierint sine licentia sui Praelati, imo illo contradicente. Probo hoc primo ex Regula istorumonialium,in cuius cap. 2.Vrbanus IV. dicit,quod praedicta Moniales poterunt exire a clausura occurrente ineuitabili necessitates squalis antea his Monialibus contigit in exeuntes recipiantur ad locum commodum quo, seque eis de Monasterio sit prouisum. Nota ista verba, suo usque, quae denotant limitatum tempus quo debent manere extra Conuentum priorem videlicet, quoad usque illis sit prouisum de Monasterio. Restaurato vero prior vel alio aequivalente, clare innuit,

quod debeant regredi ad illud. Et sic Papa non solum

illis concedit, ut exeant stante necessitate ineuitabili, sed etiam iubet, ut data commoditate Monasterij, regrediantur ad illud. In hoc vero casu iam laa: Moni tes habebant Monasterium commodum , ad quod regrederesi

129쪽

grederentur:ergo non indigebant licentia Episcopi ad exeundum,cum haberent mandatum Papae, ut ad iam Paratum Conuentum exirent. Et quod haec licentia Regula ad redeundum ad antiquam clausuram , non sit reuocata per Tridentinum, nec per Bullam citatam

Pijs probat Miranda in expositione Regulae praedictae ad cap. 1. gulo resta,fol. 8 dc probari etiam potest ex traditis a Nauarro citato consilio cy8.num. 3. Cum ergo exierint cum licentia Papae,ac suae Regulae,nullam incurrerunt censuram. Confirmatur hoc exemplo temporum noli rorum. Nam tempore quo classis Anglicana tentauit Olyssiponem terra marique obside-

Te,multae Moniales Conventuum extra muros ad partes transtagana confugerunt: quae tamen cellante, S

recedente obsidione urbis ad suos antiquos Conuentus sunt regressinulla alia petita licentia suorum Praelatorum. Confirmatur adhuc exemplo quotidiano.Quando subditus alicuius Praelati de illius licentia exit a Conuentu cum tempore assignato ad extramanendum; si subditus extramaneas aliquos dies extra tempus assignatum, peccat, iunitur, Ut patet ergo cum haemoniales per sua Regulam habuerint licentiam in hoc casu exeundi a clausura, solum, nimita te, usque dum haberent commodum Monasterium: copstat, quod ubi primum illud commodum habuerunt, peccarent mortaliter, si non regrederentur.

4 Secundo, principaliter illud probo ex eplo a simili posito a Rodrig. tom. 2.qq. q. 62. art. I9. Vbi resoluit, quod si in uno populo Vicarius generalis impediat ne habeatur praedicatio ad poplitu in diebus Dominicis, vel lemnibus . iudex saecularis e contrario praeci Piat,ut habeatur sermo ad populum,standum est man- .dato iudicis saecularis,non autem Vicari j,quia tunc iudex

130쪽

de saecularis agit pro executione Concili Tridentini

praecipietis vestalibus diebus praedicetur ad populum. Hoc idem suo modo contingit in nostro casu. Episcopus impediebat redire has Moniales ad sua antiquam clausuram praeceptam a sua Regula, Maridentino: Minister Regius, de praetor ciuitatis, ordine sibi dato a Rege,illas eduxit ex domibus illis conductis ad clausuram iam paratam Lin hoc casu non erat parendum Episcopo, sed praetori, ac Ministro Regis procurantis ut impleretur praeceptum Tridentini circa Moni lium clausuram, iraeceptum Papae positum in Regula ipsarum de regressu ad antiquam clausurama ma- inaeque hoc poterat Regius Minister procurare,quido Concilium Trident cis.c. s. d. Regulari sessis Regibus, ac Principibus saecularibus iniungit curam faciendi seruare clausuram in Conuentibus Montalium. Cum ergo in hoc casu Rex interuenerit primo proc rando a Papa Bullam, per quam illae regrederentur ad antiquum Monasterilim essecundo exequendo praedi'ctum reditum per praetorem suum Regium , non temere, nec illicite fecerunt Moniales reuertendo ad antiquam clausuram, concedente Papa exequente Rege, etiamsi proprius Episcopus contradiceret, vel ob suum propriu interesse, vel suam dilationem, Metiam eontradicente Praelata ipsius Conuentus, prout sertur ntradixisse. Confirmatur adhuc hoc ipsum ex mutitis textibus citatis a RodrigueZ in dict.ari. 9. ad marginem, quibus probatur teneri Reges executioni mandare Apostolica mandata tanquam Ecclesiae defen*res,iuxta cap. Administratores 1 7.quast. 6 cap. bu- tum 23. quaest. 8 de hoc specialiter quando Praelati particulares negligentes fuerint in eisdem mandatis Apostolicis exequendis: nam tunc poterit Rex Prael

totum

SEARCH

MENU NAVIGATION