R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

torum negligentiam supplere,ut potest etiam clare videt in Decretalibus toto titulo de supplenda negligentia Praelatorum. Et in particulari Rex noster iii hoc casu habebat mandatum a Concilio Tridentino procurandi ut Montalium clausura seruaretur, quae in domibus conductis istarum Montalium periclitabatur, ut dicitur.

Tertio principaliter probatur a simili ex cap. licet, de Regular. ubi Papa Innocent. III ait,quod Religiosus, qui zelo melioris vitae voluerit transferri de una Religione laxiori ad aliam strictiorem, petat primo licentiam a suo superiore, cui superior Papa commendat ut illam det. Et quando Praelatus denegauerit, concedit Papa ut Religiosus ad illam strictiorem Religionem se transferat etiam non obtenta tali licentia iam petita: quia in tali casu iam hoc facit delicentia Papae:& caulam ibi assignat Summus Ponti sex. Nam priuilegium meretur amitteres, qui libi concella abutitur potestate. Quae optime applicantur ad intentum. Nam hae Moniales existentes in laxiori, periculosa clausura, petierunt licentiam a suo Episcopo, d sua Praelata eundi ad arctiorem.& securiorem suam clausuram iam paratam: Episcopus, vi Praelata denegarunt: ergo iam licite exierunt cum licentia Papae,& Regulaesu:e ut in praecedentibus manet explicatum. Et hoc maxime locunt habet, quando in hoc casu Episcopus, ut fertur, iam viderat,4 approbauerat aedificium , de ossicinas noui Conuentus,illas iudicans aptas ad clausuram:& proinde sine causa videtur negasse licentiam

transsationis.

Quarib, quia si haemoniales se exeuntes incurrerunt excommunicationem, etiam illam incurrerunt

praetor Regius,Religiosi, saeculares nobiles easdem

tunc

132쪽

tunc comitantes: nam Bulla ijs hos omnes comitantes, e fauentes excommunicat. At Episcopus nullum liorum pro tunc censuit excommunicatum sergo nec Moniales exeuntes tali censura innodatae fue-Iunt. Facit etiam ad hunc exitum reuelandum a cutipa, id quod dicitur, has Moniales exeuntes multis vexationibus amictas antea suille ob hanc causam ab aliis exire nolentibus: nam ut ait ROdsigue rom. I qq. Regul crust. 3C.m i. a. si Religiolus in aliquo Conuentu assicitur notabili gravamine invisic, ceci vitandum tale gravamen .exit, recurrit ad iuperiorem Praelatum, non peccat, & non est apostata, quia redimit suam vexationem: est fere commviris recentiorum opinio.

Quinto Ad excusandas has Moniales a censit rafacit, quod illae bona fide fecerunt, putant esse ad id

teneri; fecerunt ob mandatum Regis exequentis mandatum Papae ac proinde non peccarunt mortaliter. Vbi vero non est peccatum mortale, nulla incurritur excommunicatio, ut communis Theologorum sententia testatur. Et ex superabundantia videri adhuc potest Sancti. I tom. Decalogi,bb I cap. I .n. 2. 2. Vbi

cum multis Doctoribus citatis, dicit quod in dubio facti non est centendus excommunicatus, qui aliquid fecit apparens contra legem. At in isto casu saltem est dubium facti videlicet, an hoc factum, sic factum a Monialibus fuerit factum contra legem clausurae. Et nos probauimus non fuisse factum contra legem. imo factum fuisse secundum legem Regulae suae.Tridentini, de Bullam Pij V. Hine sequitur praedicta Moniales sic exeuntestion sui si absoluendas etiam nec ad cautelam iam absolutio ad cautelam non solet dari , nisi quando est

133쪽

grauis suspicio, quando censura fuerit incursa in hoc vero casu non potest esse grauis suspicio quod incur-xerint. Quod etiam probatur ex praxi Tribunalis san Et ossicii, in quo teste Pentia in suo directorio afo 486. Ieqq. non absoluuntur a censura haeretis, qui sunt de illa suspecti, leuiter vel vehementer solum:

sed illi qui sunt de haeresi suspecti per praesumpti

nem violentam. In hoc vero eat non fuit violenta, nec vehemens praesumptio contra has Moniales, imo nec leuis suspicio quod censuram incurrerint ob tot Probationes adductas: ergo non indiguerunt absolutione ad eautelam. Et confirmatur,quia violatio clausurae est exire a clausula ad non clausuram , ut patet:

at istae Moniales exierunt a non clausura, id est domisbus saecularibus,ad clausuram iam approbatam ab eodem suo Episcopo, qui officinas noui Conuentus approbauerat quod si ille licentiam petitam negauit,facit optime,& vltimo pro Monialibus excusandis casus in cap. I. de supplenda negligentia Praelatorum, ubi Papa concedit Religiosis Cisteretensibus, quod Olli Vocauetint Episcopum Dioecesinum,ut accedat ad iulorum Ecclesiam consecrandam, apiscopiis ter rogatus non venerit, tunc prior Conuentus Ecclesiani consecrare poterit,cum alias de iure non posset. Et no-.ta ibi glossa te, . aliam,id Papam commisisse Priori in odium Episcoporum, ne propterea Monasteria patexentur detrimentum in spiritualibus,t in aliis. Quod etiam potest applicari ad nostrum casum, in quo Moniales ob petit ira licentiam ab Episcopo reuertendi, negatam, patiebantur periculum in spiritualibus,& temporalibus ob incommodas domus, a quibus

exiverunt.

Vnum tantum restat argumentum pro maiori claritate.

134쪽

ritate, quod est huiusmodi Constat ex praxi, to ctoribus recentioribus, quod quando Papa coni mittit alicui Episcopo ut dispenset in certa caula v. g. in im pedimento matrimonij, facto pilus examine narrationis actae coram Summo Pontifice, persona quae dispensationem petit, licet talem delegationem factam Episcopo impetrauerit,non manet secuta,nec dispensata,quoad lque Episcopus causa cognita sententiain proserat, concessionem Apostolicam executibili mandet. Nam, ante talem concessionem gratia Pap lis nondum est facta,sed fienda .De quo inter alios vide Sanchea lib. 8 de Matrim dis t. et s. ii . 8 sed nostro casu Papa per Bullam suam delegauit Episcopo

regressum, & transsationem harum Montalium ad an liquum Conuentum: .Episcopus executor ullae nondum sententiam tulerat, nec ullam executioni dederat , imo negauerat licentiam: ergo non videntur Moniales secure secisse transitum antequam Episcopus Bullae executor,& delegatus Papae licentiam concederet,& Bullam executioni mandaret. Ad hoc argumentum dico, disparem valde esse rationem in petente a Papa dispensationem in impedimento matrimonij, in istis Monialibus, quando petierunt a Papa licentiam reuertendi ad nouum Monasterium. Nam

petens a Papa dispensationem impedimenti matrimo- iiij, petit illud pro necessitate omnimoda, quia si talis

dispensatio non interueniat, peccabit mortaliter contranendo:& ideo si contrahat antequam Episcopus e pediat literas Apostolicas, i eccat, iussiter facit, quia nondum habet licentiam ad contrahendum. At quando Moniales istae petierunt nouam licentiam a Papa regrediendi, non petierunt illam pro necessitate,

135쪽

Breue Apostolicum Episcopus suus renuens, moueretur ad talem licentiam concedendam. Quamuis ergo Episcopus nondum Bullam Apostolicam expedie

xit , nec executioni mandaueri I, illae reuertentes nota

fecerunt id absque licentia Papae , iam enim hanc habebant ex Papa Vrbano, qui ut diximus in cap. a. Regula, illas obligat ad regressum ad antiquum Monasterium cessante necessitate ab quam exierant. Et Episcopo indebite negante regrestum poterat Epichei' interpretari licitum esse regressum ob tot ac tantas, idi efficaces rationes pro Monialibus in praecedentibus adductas.

De congregatione quorumdam hominum sub forma Tertiariorum P. nostri Francifici. IN Insula Angrae, duo Sacerdotes se receperurit ad

quandam sacram aediculam, siue oratorium in campo Ibi existentes coeperunt sibi alios aggregare usque ad numerum duodenarium, coeperunt vivere sub titulo Tertiariorum D. Francisci, cum habitu veste distincto, non omnino Religioso, sed honesto in co-Iore fusco,qui Lusitan dicitur tardo non cum cucullo,nec cum mantello Religi obo;sed cum pallio saeculari, qui dicituri serragoiloxeiusdem coloris honesi. Hoc institutum dixerunt se incoepisse de licentia Prouincialis Tertiariorum, qui in Portu gallia vivunt in congregatione ex approbatione Sedis Apostolicae. Quo non obstalite in eadem Insula dederunt obedientiam

136쪽

tiam Praelato Orditiis Minorum de Obseruantia , qui

in illa Inlula vocatur Custos Conventuum oleruantiae , postea dederunt obedientiam Episcopo illius Insulae. Sic contii tuantes recipiunt Novitios cum anno Nouitiatus quo finito admittunt illos ad tria vota solemnia, sicut heri solet ii omnibus aliis Religionibus.His suppositis,exorta sunt multa dubia,quorum resolutio non lotum iuuabit ad praesentem casum, sed alios similes viventium in congregatione siue sintsceminae, siue masculi. Et antequam per conclusiones respondeam suppono quod in ordine Minorum tres sunt classes Tertiariorum. Primus est,quem instituit P.N. Franciscus, qui non emittunt tria vota essetitialia, sed solum se obligant ad seruanda decem mandata Decalogi manentes in domibus suis, siue sint v xorati, siue caelibes.

Et hi proprie non sunt personae Ecclesiasticae exemptae, sicut ait Collector priuilegiorum Mendicatium, Rodrig. mox citandi. Secunda classis est illorum,qui

vivunt in congregatione, Memittunt tria vota essentialia iii manu Praelati iuxta Regulam illis prς scriptam

a Leone X. quorum multi Conuentus, de Prouinciae

sunt in Hispania, iraecipue in Portugallia, Olysii-

pone, Uiennae, Vimierio,&c. Hi autem sunt veri Religiosi, personae Ecclesiasticae exemptae , dc gaudent priuilegiis concessis Fratribus Minorum de Obleruantia. Tertia classis Tertiariorum est eorum, qui vivunt in aliqua heremo, vel aliqua Ecclesia sed noli emittunt vota, nec professionem; sed receperunt habitum Tertiariorum de manu alicuius Religiosi Francis eant, vel illi per se illum assumpserunt. Et hi nullo modo sunt Tertiari vere, sed fictitie. Haec onania traduntur in terminis a Collectore priuilegiorum Men-

137쪽

dic alitium, qui fuit vir doctissimus, in compendio meis. Tertiatii Fratres, statim post g. 23.chseqq αμο

drigue tom. 3.qq. Regul quaes. 7 Larta. Quo supposito, Elicio sequentes conclusiones.

Prima conclusio. Hi Tertiari illicite, Win iudiit omnino feceruns post datam obedientiam Prouinciali Tertiariorum Olyssipone , subiiciendo se secunA Praelato Minorum Obseruantiae in Insula Custodi vocato : imo, post datam obedientiani praedicto Custodi, iniquius secerunt iubiiciendo se Episcopo, constat clare quia subditus unius Praelati non potest se subtrahere ad libitum ab obedientia huius Praelatici id enim imprimis maximam in Ecclesia Dei causaret confusionem, iraeterea speciem haberet furti,& grauaminis notabilis,quod fit illi Praelato a cuius obedientia subtrahitur,& in hoc casu potest habere locum dictum D Gregorij in Epistola ad Venantium Monachum apostatam, in qua dicit illuni per apostasiam, non subtraxisse numω pecuniarios, sed subtraxisse se Deo, Gidini cui se deuouerat. Hinc colligitur non potuille licite Epitco- . eum Angrensem horum obedientiam tertio acceptasDie, si sciebat illos antea duobus Praelatis Regularibus suisse subiectos.

Secunda concluso. Hi Tertiari supposito quod

vivunt hodie in congregatione cum tribus voti s lemnibus,non possunt obedire Episcopo, sed tenentur obedire Generali, Commissario generali ordinia Minorum S illi Prouinciali eruariorum Portu galli qui illos primo recepit, unde non possunt obedire Episcopo. Probatur clare ex Bussa Pij .posita in Bulularios odrig. .l.6 4 in qua Papa praedistus primo facit subditos Genetali. . Cinnmissario generali ordi-

138쪽

nis Minorum omnes TertiaIios viventes in congregala tione cum tribus votis solemnibus:& statim post idem Summus Potiti sex praecipit ei idem Tertiariis in virtute S.obedientiae ut obediant praedictis Praelatis Mi- norum de Obseruantia.Idem praeceperat antea Sixtus IV. cuius verba refert Rodrig.ciI. quass.7 1.art. I conti. 3.

Cum ergo Summi Pontifices iubeant, ut Tertiarii, uentes in congregatione obediant Praelatis Ordinis Minorum, non pollunt isti obedire Episcopi, a cuius iurisdictione Ecclesia illos eximit, dc Praelatis Minciis rum subdit Constat idem ex Papa Leone X. qui statuit Regulam pro Tertiariis viventibus in congregationes cum votis olemnibus, quae habetur in Capuccino sine Compend. . 43. In cuius Regulae cap. s. dicit Pap. quod obedient pr latis localibus Minorumvltra haec vero trium Pontificum decreta,constat iam de possese sonemam ut dicitur in informatione,iam in principio Praelati Minorum possederunt obedientiam fundat rum duorum istius Conuentus:ac proinde ratione sal tem contractus non potuerunt exire ab obedientia disctorum Pras atorum Prouincialis, custodis. Idem tenet Collector priuilegiorum, Rodirig.citat.locis,&Miranda in explicat. Regula Tertiariorum,cap.7 Ex quisbus insertu non potuiis Episcopum acceptare obe dientiam 5c regimen illotum, quos tres Summi Pontifices Praelatis Minorum subiecerunt. Ex quibus Pius V in citata Bulla constituit executorem illius,Cardinalem protectorem ordinis Minorum,eidem iniungens,

de concedens, ut per censuras procedat contra imp

dientes ne dichi Tertiari, obediant praedictis Praelatis

Minorum.

Obiicis.Hi Tertiatij non portant habitum Tertia ,riorum viventium in Potiugallia, potiantium habi-

139쪽

thym cum caputio, siue cucullo,ac amello religioso, imo hi portat habitum in forma fere saeculari, ac pro inde nota videntur comprehendi in illa Bulla Pi RSecurulo obiicis,quod in Portugallia lunt Conuentus Montalium Tertiariarum, quae obediunt Episcopo, ut constat ex Monasterio Saluatoris Eborae constituto,&alio aedificato in oppido do Torrano,quae sunt Tertia riae viventes in cogregatione cum tribus votis olemianibus,& tamen lubduntur Archiepiscopo Eborenti:

sic ergo poterunt isti de quibus est quaestio , obedire Episcopo Angrensi. Non obstat mam licet isti Tertiari, non portent habitum cum capuli innec mantellum religiosum, non ideo desinunt esse subditi Praelatis Minorum. Nam illi tres Summi Pontifices in tribus citatis Bullis, non specificant, neque assighant peculiarem formam habitus talium Tertiariorum, solum exprimunt si vivunt in congregatione cum tribus votis solemnibus idque in particular constat ex Regula facta a Leone X. pro his Tertiariis viventibus in congregatione; nam c. F. o. eiusdem Regulae loquens de vestitu istoriam,au: Depositis caterM vantis huis ficuli or-πa enita,nullum ornamentum corporale portare debent,nisi solum humile,c necessarium ornamentum corporis Nihil aliud loquitur de illorum vestitu S proinde illius

forma relinquitur dispositioni Praelatorum, vel consuetudini Prouinciae. Itaque vestales Tertiari subdantur Praelatis Minorum, tolum requiritur quod vivantila congregatione cum tribus votis solemnibus. Quod si adhuc velis hos Tertiarios, eo quod portent habitum distinctum a Tertia iis ordinariis viventibus incongregatione in portu gallia cum caputioin manteulo religioso, non esse de istorum classe, vel de istorum ordine, habes contra te sortius argumentum;nam inde

conuin

140쪽

conuincitur hos Tertiarios non esse Tertiarios, nec polle manere in illo statu quia non sunt Tertiari ex aliqua classe illarum trium, quas diximus in principionum. I. Non enim sunt ex prima clalle,cum hi nec vivant in congregatione, nec emittant tria vota olemnia: nec sunt ex ecunda clati per te,quia licet vivant in congregatione cum tribus votis non portant habitum cum caputio, mantello, ut citeteri in Portugallia viventes in congregatione. Non sunt tertiae classis, quia hi nullam proselsionem, aut votum emittunt ergo cum nullius classis sint-illis tribus, erit Religio noua, de proinde nullo modo licita, cum iuxta cap. in. de religiosis domibus , nulla noua Religio possit erigi absque particulari licentia Sedis Apostolicae. Et idem

pitulum in si hi Tertiari cara noua ista forma habitus videntur prohiberi: ibi enim non solam Papa prohibet erectionem nouae Religionis absque speciali licentia Papae, sed etiam ne habitum nouae Religionis quis assumat. Ad secundam obiectionem de Monialibus Tertiariis subiectis Episcopo Respondet Rod rigue citat. st. 1. v. i. conci 3 dicens hos Conuentus Montalium Tertiariarum Episcopis subditarum , illis esse subiectos, quia Fratres Minores illarum regimen a principio acceptare noluerunt In cuius probationem facit, quod semper a principio fundationis harum Tertiariarum impetratur licentia Summi Pontificis, tilia Episcopis lubdantur. Et hoc saltem constat de Monasterio Tertiariarum Saluatoris Eborensis, quod olim sui iubiectum Praelatis Minorum Conuentus Eborensis, ut constat,in ego vidi in libro antiquo manuscripto, in quo contineutur aliquae antiquitates il-

SEARCH

MENU NAVIGATION