R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

31 PRIMA PAR s. Asus XVIII.

spensare in Bullis Pontificiis. Fecerunt ergo illi praeo dicti Collectores declarando legem, d non dispen

sando.

Adhuc pro maiore firmitate primi argumenti positi in principio,quod cessante fine legis celsa lex, mo

neo ut videatur Suare citato cap. 9 num. O .lib. 6 de Ie

gibus, ubi dicitur, quod ut dicatur cessare finis,cessante causa, unum ex duobus requiritur vel quia bonum proxime intentum per illum actum desinit esse commodum ad commune bonum vel quia ipsemet actus desinit esse utilis ad commune commodum. Quae duo concurrunt in isto nostro casu: nam res de qua agitur, id est, portapae, in se, & in suo usu desinit esse utilis ad bonum commune, cum illius usus ab Ecclesia se interdictus, cum aliis causis supra allegatis.

De quodam Praetito Conventuali appetiante a suo Prouinciali in istutione sui Conuentuw.QVidam Prouincialis visitauit ex ossicio quendam Conuentum suae Prouinciae praesente, non reclamante Praelato locali illius Finita visitati ne,& resultantibus culpis probatis contra Praelatum localem, illum vocavit eidemque dedit copiam capitulorum culparum, ut pro se responderet, pro sua de sensione diceret quod habebat. Acceptauit capitula Praelatus localis dicens se resposurum: paulo post: receptionem capitulorum ,rediit ad Prouincialem, petiit prorogationem temporis ad respondendum, ultra rempus

152쪽

tempus asJgnatum in exhibitione Capitulorum: hoc concello a Prouinciali, idem Praelatus rediens ad Prouincialem, dixit se appellare ab illo ad superioretii Regularem ipsius Prouincialis; quam appellationem, nec scripto fecit, neque ullam causam appellationis expressit cum tamen Prouincialis instaret ut causam appellationis exprimeret. Paulo post idem Praelatus localis clanculum Conuentum exivit insalutato Pr uinciali praesente,& superiorem illum adluit,ad quenti appellauerat. Eidem vero superiori exposuit, dictum Prouinciale sibi fecisse gravamina, iniustitias. Quo audito, praedictus superior, inaudito Prouinciali, nec visa copia processuum neque informatione ulla, prae te dictum ipsius appellantis , destinauit particularem visitatorem, ut iret ad visitandum praedictum Confluentum;& cognosceret de grauaminibus factis a Prouinciali, ipsi locali Praelato, eiusque defensioni intenderet. Accedens visitator ad praedictum Conuentum; naudito Prouinciali, recepit nouiter testes pro defensionesta lati localis: qui aliquibus Religiosis opposuit

exceptionem testium suspectorum; qui in visitatione Prouincialis suerant testes, ipso Praelato locali vidente, dc non excipiente. Et hi testes ab illo recusati ad testificandum non sunt vocati a visitatore, neque illarum testimonium receptum est Quo posito quaeruntur multa.

Primo, an potuerit appellare iste Praelatus localis a Ptouiciali , postquam illum admisit ad visitationem Conuentus, postquam admini capitula culparuinexhibita a Prouinciali, dicens se responsurum , imo

iam incceperat respondere.

An praedicta appellatio sine scripto,& sne expres.lion e causae suetit valida, an friuola iudicanda.

153쪽

An fuerit apostata exiens a Conuentu, sine licenistia Prouincialis praesentis , eumque respondere iu

An superior potuerit mandare visitatorem particularem pro revisitando Conuentu circa gravamina facta a Prouinciali, idque nec audito, nec citatoPro uinciali, nec prolata sententia circa valorem, aut nullitatem appellationis de iussit inquiri degravaminibus,& iniustitiis lactis a Prouinciali, eo non audito. 3 An Praelatus localis in secunda visitatione pollet

recusare testes, ut suspectos, quos antea non recusauit in visitatione Prouincialis. 6 An vilitator, dato quod probaretur exceptio contra aliquos testes, teneretur nihilominus recipere testimonium horum testium recusatorum. Ad primum quaesitum, credo quod non potuerit

appellare Prouinciali,postquam admisit illum ad visitandum,& recepit capitula culparum obligans e re,

sponsurun ,4 petiit ab codem Prouinciali prorogationem temporis ad respondendum: excepto si post haec omnia noua causa appellandi, vel reculandi orta fuerit, vel aliqua causa appellandi, vel recusandi ante haec omnia nata, existens, sed incognita, post illa omnia denuo ad notitiam venerit appellantis. Prima pars huius responsionis colligitur clare ex cap. ad petitionem, de accus t ubi Papa iussit quendam Legatum visitare unum tinasterium,petente diplum Abbate Monasteris,& praesente ad vilitatione Legati,nec Abbate reclamate. Facta visitatione,& resultantibus culpis contra Abbatem,s egatus obtulit Abbati capitula culparum, ut responderet pro sua defensione Abbas

appellauit ad Papam , dicens Legatum sibi esse suspectum, quo non obstante Legatus Abbatem priuauit

154쪽

ossicio Post priuationem officii Abbas recurrit ad Papam per appellationem Papa illo audito confirmatae

sententiam Legati. Et addit Papa notanter tanquam conducens pro caula iustitiae . 23ιod die in Legatm pra-

sente, nec reclamante Abbate, superstatu A sonasteri coepit inquirere diligemer. Et licet postea Abbas appellauerit,& dixerit praedictum Legatum sibi elie ulpetu um,Papa nec detulit appellationi, nec recusationi. Secundo idem probatur ex Regula, quod emul placuit, amplius displicere non potest, de Reguli iuris in 6. Regula a I. Iam vero huic Praelato locali non semel, sed bis placuit litigare cora isto Prouinciali primo acceptando , ut ille vis aret secundo acceptando ab illo capitula,& articulos culparum ad respondendum:imo tertio acceptauit illum in iudicem , cum post haec ab eodem Prouinciali petiit prorogationem temporis ad respondendum:per hanc enim petitionem illum acco.ptauit,in recognouit in iudicem, ut patet: ergo licet antea haberet causam appellandi, vel recusandi, sibi cognitam, non potuit postea appellare, vel recusare; quia tali causae,vel appellationi renunciauit, eo quod Prouiucialem in iudicem per tres actus acceptauit. Idem confirmatnr a simili ex iure Regio Lusitano, in Ordinatione istius Regni, lib. 3. tis.1 i. g. I. Vbi Rex decernit, non posse aliquem recusare iudicem illum eo ram quo secit ullum actum acceptationis , per quemaei uni videatur in illum cos ensisse. Secunda vero pars responsionis, , simul prima probantur clare ex capitest circa.de elect.in c. ubi Papa decernit quoad obviandum malitiis pponentium contra electos, ille qui contra aliquem electum aliquid opponere voluerit, causas in scripto reddat suae oppositionis, vel appella,

tionis si vero post sic inscriptam appellationem ultra

155쪽

I36 PRIMA PAR s. Asus XVIII.

Voluerit opponere, quod non sit scriptum in causis propositae iam appellationis, talis de nouo non audiatur Nisi aliquidforsitanpostea emes ait Papa' vel

piper antiqui seperueneriiraut ad rea alitiqua in opponemrium notitiam denuo se peruenerint, quae appetiantes appellationis emissa tempore ignorare potuerint,st etiam ignora uerint.Super huiusmodi autem ignoramia,2 s peruenient.

facultate probandi fidem per proprium proianaim corporaliterfaciant iuramentum. Sic ibi Papa Gregor. X. quo nihil clarius potuit desiderari ad intentum huius prianai responsi. Nam,ut dicitur, hic Praelatus localis intra viginti horas, de acceptauit capitula culparum a Prouinciali,& coepit respondere,& petiit ab illo prorogationem temporis ad respondendum, ut proinde mor liter loquendo impossibile videatur, quod illi inmen tem non venerit causa praeterita appellandi, si quae erat, neque illius causae recordatus fuerit toto tempore, quo Prouincialis visitauit sed post haec omnia in appellationem eruperit, pressus fortasse pondere capitulorum exhibitorum, quibus dissidit se posse re-ipondere,, confisus,ut dicitur,vel praesumitur,in sa-uore iudicis ad quem. Ad secundum quί esitum dico rem esse notissimam in iure,quod appellatio quando fit a gravamine qualis ista prohibetur vel fit ab interlocutoria debet fieri in scripto,& in scripto debent exprimi causae appeli tionis, alias appellatio friuola, nulla iudicanda est. Hoc imprimis habetur proxime citato c. ut circa, de rectio ubi Papa ad appellandum dicit, id fieri debere in instrumento publico ac literis appellationis consectis. Idem expressiris habetur cap.Cordi nobis est. Vbi Papa Innocentius IV describens formam seruand m ab appellantibus,dicit:S.incimiis,visi qui in iudicio,veι

extra

156쪽

PRIMA PAR s. Asus XVIII. 3

extra super interlocutoria,velgravamine aliquo ad nos duxerit appessandum,causam appellationis inscriptis assigna deproperet,petat Apostolos,&c. Quo nihil clarius dici potuit. Vbi glosi verb. Ad nos, respondet aliquibus, qui dixerunt hanc formam appellandi in scripto cuna expressione causarum, solum intelligi, quando appellatur ad Papam, propter illud verbum, Ad nos appetilandum duxerit sed tamen ibi glossa maior,cum glosii marginali oppositum innuit, cibidem glossa in verb. in scriptis. Et quoad expressionem cautarum appellaiadi, quod non valeat appellatio si non exprimatur causa appellationis, quando appellatur a grauanaine,

vel interlocutoria, tenet expresse gloil in cap. Accedens,ut lite non contestata,in verti. Appellauit. Et citat

cap.videbitus,de appellat.d cap. Dileti filio,de appetiat. dc alia iura. Ita ut si causa appellationis non exprimatur, ait appellationem non else recipiendam. In cap. vero Vt Aebiim,de appestat citato a tolla, dicit textus haec verba ex rationabili causa putaueris appellaudum cora eodem iudice causa probabili appessationis exposita. Et omnino habetur cap. modad consiliationem,de sement. , iudic. Quo nil clarius dici potuit: iraeterea clare innuit Papa ibidem,quod coram quouis iudice causa appellationis iit exponenda, etiamsi no appellatur ad Papam. Et habetur idem in multis aliis textibus, lassim in Doctoribus, widem colligitur ex

simili, decernente quod quando aliquis iudicem recusare voluerit, statim causam recusationis coram illo declaret quod si causam non declarauerit, iudex non habeatur pro suspecto,& in causa procedat. In hoc autem nostro casu, Praelatus localis neque appellauit

scripto, ut dicitur, neque ullam causam appellationis,

157쪽

vel gravaminis expressit, petetite Prouinciali, ut causam appellationis aisignaret; proinde iuxta citatos textus appellatio fuit nulla,& non recipienda Et confirmatur,quia alias si dicere nudum verbum, Appello, sine expressione causae fusticere ad validandum appellationem, utique posset quilibetri iudicem, ciudicium deludere, ac declinares, quod est contra mentem Iurium citatorum Addo quod alias frustra iura in tot locis concederent iudici, a quo ius,in libertatem repellendi appellationes friuolas, ut concedunt passim iam si appellans non obligatur exprimere causam appellationisi per te in quomodo poterit iudex iudicare appellationem esse friuolam, vel validam, non audita,nec visa causa appellationisZob hanc ergo causam iubent iura exprimi causam appellationis ab appellante, ut videat iudex si friuole, ii malevole,si solo animo dilatandi appellet. Ad tertium quaesitum. Ego non damnarem talem Praelatum localem ut apostatam discedentem a Conuentu sine licentia Prouincialis. Probo primo , quia Praelatus iste localis alias habebat ex ossicio licentiam exeundi a Conuentu absque licentia Prouincialis , ut praxis obseruat. Ac proinde absque licetia Prouincialis poterat a Conuentu exire:maxime cum Prouinci

lis per solam exhibitionem capitulorum, culparum illi non prohibuerit exitum Secundo, quia,cum Praelatus localis videret Prouincialem no acceptasse suam appellationem , potuit secundo appellare facto, id est arrepto itinere ad superiorem Prouincialis, maxime cum bona fide crederet id sibi licere. Quod autem facto sine verbis,ut per arreptionem itineris ad superi rem possit fieri appellatio, constat ex cap. Dilectici de

appellation. δ tenet Nauarr.in lib. a.consiliorum,titulo de sententia,

158쪽

sententia, ct re iudicata, considio ultimo num. 6. ubi citat Decium in casu fere simili. Cum ergo iste Praelatus localis, elset alias Praelatus, nota prohibitus exire, vadens via recta ad superiorem via appellationis se credebat,sibi licitae,non credo illum incurriis censu ram apostasiae, etiam in foro externo, cum haec cens ra non incurratur nisi a contumaci,in faciente mala fide. Ad quartum dico, non potuis se, nec debuiue luperiorem Prouincialis, inaudito Prouinciali, destinare revisitatorem , qui inquireret de excessibus, gravaminibus in iniustitiis quas Praelatus localis dixerat sibi intulisse Prouincialem. Quod probo ex multis, urgentibus causis sequentibus. Primo,quia sic appellansn5 detulit secum copiam processus facti a Prouinciali, nec testimonium suae appellationis,quo non delato non potuit superio Prouincialis aliquid decernere,

maxime contra honorem Prouincialis Colligitur clare ex Concilio Tridentino sess. q. cap. O. de reform.

Vbs Concilium loquens de appellatione facta ab Episcopo ad Archiepiscopum , decernit, ac dicit primo quo petet appellans a Notario copiam processiis. Et confirmatur ex cap. Dile iis fisti, de appellat. Vbi de quodam appellante,eiusque appellatione ait Papa: De qua id est appedaliom)sibi per osscialis literas irinotuerat. Vnde colligit glossia in cap.Cordi nobis,de appellat .in 6.

in Addition citans Innoc. alios, non uiscere ad

hoc qualemcumque scripturam , sed debere eis publicam,& quae fidem faciat,ne appellans possit postea

variare. Quod si dicatur non detulisse scripturam suae appinationis, quia Prouincialis lolaicissam acceptare, 'roinde per arreptionem itineris ad superioren, coram illo denuo appellatse tunc insursunt alia obiectiones

159쪽

iectiones contra istam appellationem iam superior Prouincialis, antequam appellationem reciperet,&nouum visitatorem mitteret , debebat prius audire Prouincialem Colligitur clare ex Tridentino citato

c. 2 o. Ubi agens de appellatione.& de iudice ad quem appellatur,ait debere admonere Episcopum quo appellatur.Et ponit haec verba: Eodem Disopo prim admonito, es si quid ei pro causa instructione videbitur,possit iudici appellationis signiscare. Et in hoc casu superior iudex appellationis, neque pro appellationis causa, nec

pro visitatore mittendo, Prouincialem admonuit,cunatalis visitatio denuo instituta cederet in dedecus Pr uincialis, cum de illo dictum esset secisse gravamina, iniustitias. Secundo id probatur manifeste ex cap. Venerabilibus, de sentent excommun in . Vbi quidam

subditus excommunicatus ab uno Episcopo , appellauit ad Archiepiscopum. Respondet Papa,circa absol tionem subditi Ἀοd conueniendiu es ipse Afraganeus

id est Episcopul)coram Archiepiscopo,quia ipsim interest defendere causam suam. Qu9 nihil clarius dici potuit ad

intentum Debuit ergo iuperior conuenire, seu vocare Prouincialem pro ista appellatione, de pro visitatore mittendo , quia ipsius intererat defendere causam suam.Tertio erat hoc conforme Iuri ciuili,Canonico, imo laturali. Videmus enim quod quando Actor pro ducturus est testes contra reum,prius citatur reus videat iurare testes, qu possit illis exceptiones opponere,&iti aliis remediis defensionis: cur ergo itilloc casu non debuit Prouincialis citari, vel admoneri de visitatore nouo qui de iniustitiis sibi ab appellanterimpositis debebat excipere testimonium omnium fia- .erum unius Conuentus, ut posset Prouincialis suae de selisionis remedia praeueniret

160쪽

PRIMA PAR s. CAsus XVIII. a i

s iraecedentia plus confirmantur,vi ostenditur alia obligatio hic omisia videlicet, quod ad probandam appellationis causam, utraque pars appellas, Mappeulata, debent comparare coram iudice ad quem appetilatur, ut possit utraque se defendere, habetur pastimin Iure canonico,maxime in titulo de appellat. alibi,

ubi passim refertur quod utraque pars appellans per

se, vel per silos procuratores, comparebant coram. Summo Pontifice:si vero aliqua pars comparere nolebat in termino assignato ad prosequendam appellationem, tunc illa absente, de pro contumaci reputata, poterat iudex appellationis procedere. Habetur hoc praecipue in cap.interposita,de appellat toto capite maxime,s. Sane parato. Et expresse habetur in lege Po iugalliae lib. 3. Ordinat.titido 6 8. f. Vbi datur serina appellationis vi decernitur quod utraque pars appel-l ns,, appellata compareat coram iudice appellationis, S quae uis pars habebit copiam rationum contra se allegatarum: .suas probationes adducent contra λppellationem, vel pro illa: idque ratio naturallis dictat;cum enim appellatio nocumentum semper alicui inserat,videlicet iudici a quo appellatur,vel parti con- tr quam appellatur,in ratio aequitatis dictat, ut pars ppellata audiatur, vel citetur pro sui desensione. In hoc autem casu solus Prouincialis suit pars appellata, idque cum nota iniustitiae ab illo commissae, ac proinsuit audiendus secundum tot textus supra citatos, iuxta Concit Trideui.

Ad quintum quaesitum , dico quod Praelatus iste

localis in secunda visitatione potuit ponere exceptiOnei, recusationes illis Religiosis, qui in prima visi-utione generali Prouincialis , testimpnium contra Dim Praelatum loc lem tulerunt: quamuis enim eos

tunc

SEARCH

MENU NAVIGATION