R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

mum, quod illa noluerint susti agium date, id non ian nullauit electionem factam ab illis quae remante-iIunt,quae erat maior pars communitatis legitime congregatae: illa exeuntes iam fuerant vocatae, iussae a Praelata, secundo darent suffragium fluo vero discessu pren lanciarunt iuri quod habebant ad suffragandum, quae renunciati non nocet electioni ab aliis legitime celebratae. Habetur expresse in cap.cum nobis,de et B. ubi de quibus da vocatis ad electionem, exeuntibus , nec volentibus interesse, ait Papa, non elle curandum, neque per illorum exitum electionem factam a manentibus sui illa impeditam: quia inquit textus' ad elaetionem faciendam accedere 1ioluerunt alienos se fcisse videntur propter quod,&c. Idem colligitur ex cap. A Zod sicut,de elect. Et est communis Doctorum, maxime Abbatis ad dictum cap.ctim nobis,num. 3. Vide omnino Nauatrum lib. i consit titis electaeonsill 3.mim. I.

Ad quartum dico quod appellatio interpolita ab

exeuntibus fuit friuola, non recipienda, imo quod fuit nulla. Probatur,quia sui facta contra ius: nam,ut supra diximus, Praelata iuxta Canones p*tuit facere e cundam electionem: ergo appellatum fuit contra decretum iuris, proinde illicite. Praeterea fuit appellatum ab illis, quae ante ingressum Nouitiae in Conuen-rum, iam illi suffragia denegauerunt,4 proinde non bene affecta videntur appellaile,i non animo zeli. Adde quod nec ipsae appellantes fuerant laesae in se, neque Conuentus manebat laesus in Nouitiae receptione, ut supponitur, de proinde appellatio fuit m-tiola,mistratoria,de proinde non recipienda: unde non potuit liquid impedire Colliguntur haec omnia ex eo icto= ae,il primetro,de detii.& ex capaeonstitistus,de ρο- pel t. dc o di Butrio in cap. Considerauimus,de Eect.

92쪽

Ad quintum dico potuisse Prouincialem in hoc casu stante lust agiorum aequalitate, dare suffragium pro illa, Sicum toto excessu lustragii illius praecipere,ut ad

proselsionem valide admitteretur. Sed quoniam in hoc etiam puncto dubium fuit ex ortum, de viri docti consulti responderunt per scriptum, non polle Prouincialem alicuius Prouinciae dare lustragium in professione Nouitiae sicut dant singula Moniales, ideo quo res clarior fiat, peculiarem de hoc sequentem moueo quaestionem.

De Prouinciali ante si fragium in profis '

sione Nouitiae. Immateria casus proxime praecedentis, vir quidam

doctus perscriptum contuitus dixit, non poste Prouincialem unius Prouinciae in quovis Conuentu eiu iadem Prouinciae, in quo repertus suerit, ferre sustra gium pro Nouiti; cuiuscumque professiones quod si verum esset, minus possἡt dare suffragium promouitiae professione, 'in absentia, eum circa Nouitiam maior videatur difficultas iuxta dicenda. Hanc partem negativam probabat ex Nauarro in consiluit.δε Cut con 6 a primae impressionis. In quo refert, quod quidam Nouitius in Ordine Carmel itarum recurrit ad suum Generalem Romae commoran tem, ferens secum testimonium Conuentus 1 quo fuit expulsus , ex quo constabat quod media pars Conuentus pro illo uerat lassi agata, Maltera media pars

93쪽

Conuentiis illi suffragia denegauerat: citante iacaequalitate suffragiorum postulabat a Generali ut se

professum faceret. Et res pode ibi Nauar.n. 3.ce . Generalem non potuisse illu facere professum;quia iuxta Panor. ibi citatum Generalis non potest creare Mona-clium absque consensu Conuentus: id est absque consensu maioris partis Conuentus. Quibus verbis clare videtur Nauar innuere non potuille Generalem dare

suffragi pro Nouitio. Si enim id posset, facile foret licere in illo casu, stante illa aequalitate suffragiorum:do illi meu suffragium, de cum illius excessu manebit cum maiori parte lustragiorum Conuentus. Qito ipsum videtur ibi clarius dicere Nauar .n. . ubi dici quod recipere ad professionem pertinet ad Conuentum, ad

Praelatum immediatu Conuentus,non vero ad Praelatum mediatum in remotum ipsius Conuentus. Citat ad hoc Nauarr. cap. ad Apostolicam , de Regulari cum ibi notatis. Et vis rationis illius est, quod solus

Praelatus non est persona acceptans sime Conuentu,ut det professionem sed Praelatus cum Conuentu simul sunt persona acceptans: Nouitius vero est persona ac ceptata. Et remittit se Nauar.ad id quod dixerat in cap. statuimus,de Regulari, Aliter arguebat ille Doctor consillius dicens, Ecclesiam ideo unum annum probationis,seu Nouitiatus assignasse Novitiis,ut Fratres Conuentus,in quo Nouitius vivit, sufficiens haberet tempus ad dignoscendos, expertos habendos mores Noviti per annum. Cum vero Prouincialis non trahat moram in quovis Conventu, non poterit Noniiij mores experiri, nec scire an ad Religionem aptus sit,

proinde non bene poterit pro illo ad professionem sustragium ferre. Et huius opinionis suerunt ali duo viti docti cuiusdam grauis Conuentus ob proxime datam

94쪽

tam rationem. In extremam opinionem ali abierunt dicentes non solum Prouincialem dare post suffragium in quovis Conventu, sed etiam Secretarium

ipsius Prouincialis de mandato ipsius Prouincialis , eo quod Secretarius sit ossicialis publicus Prouinciae. , Hoc non obstante ego dixi, de dico posse Prouincialem ferre suum suffragium in professone Nouitiae exilientis in Conuentu sibi subiecto:quod si probauerimus de professione Nouitiae, fortiori probatum erit quod poterit dare suffragium in pro sessione cuiuscumque Noviiij suae Prouinciae. Probo ergo quoad Nouitiam , ex regula in cap. cui licet quod est pirus, licet utique quod est minus, de Regu Sur in s. ubi tolla dat exempla. At Prouincialis potest recipere Nouitiam ad

habitum quod est plusquam pro illa dare suffragium

ad professionem, ut patet: item Prouincialis potest dare suffragium in electione Abbatissis, ut suppono cer

ergo poterit etiam dare suffragium in eo quod est minus, videlicet in pro sessione Nouitiae. Quod vero maius sit dare suffragium in electione Abbatista, quam suffragari pro Nouitia:constat, quia electio Abbatissae est Canonicari secreta, secta per schedulas secretas: quae ambo desunt in suffragio dado pro Nouitia, cuius receptio per suffragia non est electio vera. Et praeterea dignior persona est Abbatiisa, monuentu magis.

necessaria quam sit Novitia. Et confirmatur, quia haec ambo maius,& minus sunt eiusdem ordinis,utrumque

enim est dare suffragium tam pro Abbatissa, quam pro Nouitia. Et utraque persona habet quodammodo ordinem inter se, Abbatissa videlicet ad professam , Scprofessa ad Abbatiisamhin utraque ad bonum Conuentus,cuius Prouincialis est caput,& Praelatus. Et sic hoc

95쪽

hoc loco non habet locum regula iuris citata kN luarro, quod cilicet a separatis non fit illatio: non enim sunt separata lustragari pro Nouitia, lustragari pro Abbatissa, ut diximus, sed sinitia cla fere ivbordinata. 3 Imo taec duo sunt connexa, dare suffragium , vel licentiam ad ingre lium Religionis, S dare lustragi uni ad profitendum:de connexis vcro,seu aequiponentibus idem est iudicium, lex sin. ., ndat. Vnde non potest

nocere expositio regulae ueradictae , cui licet critod est plin, dicens, intelligendum esse quando illa plus, &minus ordinantur ad idem , vel unum ordinatur ad aliud, vel unum inchiditur in alio: haec enim tria repe

riuntur in hoc quod est recipere Nouitiam ad ingressum ordinis, quod est plus in recipere illam ad professionem dando suffragium quod est minus: iro uincialis potest facere illud maius , recipere ad ordinem: ergo poterit illud minus quod est per sufiragium recipere ad professionem.Secundo probatur ex declaratione citatae regulae cui licet, c. tradita a glossa in Cap.visis 6quaest. 1 ubi ait dictam Regulam explicari, vel confirmari per cap.praecipimus I 1.quaest. I. S in hoc

capite praecipitur quod Episcopus di penset,ac habeat

pecuniam Ecclesiae, causam assignat. Nam si Episcopus gubernat animas, quod est plus, etia gubernabit pecuniam Ecclesiae, quod est minus Tunc sic Si Prum cialis dat sustragium in electione Abbatilsat idcxecipit Nouitiam ad habitum,quae sunt plus: etiam re cipiet Nouitiam ad professionem per suum particulare susti agium,quod est minus Tertit, probatur ex ratione naturali: nam si singula Moniales dant fusi ra-igium in prosellione Nouitiae, eo quod sunt membra istius, Conuentus: ratio dictat ut idem possit facere Prouincialis,eo quod sit caput istius Conuentus, cum

96쪽

si Praelatus illius. Facit omnino quod tenet Panorm cap. ad Apostolicam, citaras multos text. dc Doctores,videlicet, quod solus Praelatus per se absque Conuentu potest facere valide professionem Nouitio absque ius- fragiis i eligiosorum. Quod licet non sit roceptum, neque ego approbo, facit tamen satis credibile dictum tanti Doctoris, Iarioli, Maliorum, ut saltem possimus dicere quod poterit Praelatus per suum suffragium conuentiisque suffragia recipere ad prosesiaonem Nouitiam quam ipse recepit ad habitu Ultimo confirmatur , quia in Religione illius Novitiae idem credo fit in aliis) quando Prouincialis vult pro maiori solemnitate, ipse per se facit prosectionem Nouitiae, non Abbatillia,& Nouitia in manibus Prouincialis valide profitetur, admittitque Prouincialis ad ipsam professionem solemnem:cur ergo non poterit paulo ante dare suffragium ad istam professionem, sicut dant caetera Moniales 3

Quod attinet ad id quod in oppositum adducitur

ex Nauarro de Generali Carmelitarum moto primo,

quod Nauarrus non ait dictum Generalem dedisse suillagium pro Nouitio, neque id supponit Nauarrus, sed blum innuit, quod ex ossicio, quatenus solum iudex causae, non dando suffragium, non poterat illum facere prosessui . secus sorte dicturus Nauarrus, si ipse Generat s vellet suum ferre suffragium,iuxta supradi cha a nobis. Quod vero spectat ad dictum Nauarri di centis, ex cap. ad postilisam de Regulari colligi,dare prosectionem Nouitio pertinere ad solum Praelatum

immediatum Conuentus, non ad Praelatum media- .

tum, Prouincialem scilicet, , c. superiores,dico imprimis nullii verbum in citato capitulo contineri,quod

faueat dicto Nauar nisi ioc:Abb. se per se,vel periatum

97쪽

professionem recipiente conastica11 Haec autem verba non probant quod vult Nauarrus: nam licet dicatur

hi quod Abbas per se recipiat pro sessionem illud

per se, non excludit quod Generalis illius Conuentus si sit praesens possit recipere illam professionem inuito Abbate Conuentus,cum Generalis sit verus Prietatus illius Conueimus. Et in mea Prouincia vidi Prouincialem recςptile ad professionem per se quedam No- uitium,non vero Goardianum , qui erat Praelatus immediatus Conuentus, erat ibi prς sens,& nemo professionem accusauit usque hodie. Explico ergo citatum textum, apsum Nauarrum, dum dicunt dare professionem pertinere ad Praelatum immediatum Conuentus cum ipso Conuentu, non vero pertinere ad Praelatum superiorem mediatum, hoc solum velle: quod ut professio sit valida debet consentire Praelatus Conuentus,4 ipse Conuentus per sua suffiagia, hoc Vero non pertinere ad solum Praelatum mediatum, generalem Conuentus, ita videlicet ut ipse solus Praelatus mediatus, Generalis per se solum facere pos-st professum absque suffragiis Conuentus. Alludit

enim textus , Nauarrus ad morem fortalse antiquum, perquam solus Praelatus faciebat proselli, ni absque consensu Conuentus; hoc solum negat Nauarrus posse sacere praelatum mediatum Conuentus; haec sola est mens Nauatri in toto illo consilio si bene attendatur. Non vero negat Nauarrus quin Praelatus mediatus,& Generalis Conuentus possit cum consensu Sessust agiis Conuentus dare per te proseusionem praetente Praelato immediato Conuentus nec proinde negaret posse eundem Praelatum mediatum,

seu Prouincialem dare se stragium ad professionem Nouitij,quado recipiunt ut sustragia a caeteris Religiosis

98쪽

s Conuentus Alia quae obiiciuntur ex Nauarro,

disticuliatem non habent , de ex supradictis facile

soluuntur.

Ad aliam obiectionem , qua dicitur dari annum probationis,ut Religiosi possint experiri imores Noviiij, Prouincialem vero ordinarie absentem non polle illos experiri,dico non habete fundamentum ut enim sussicienter pro Nouitio detur suffragium, non requiritur exacta,ri quotidiana experientia Noviiij. Sustici quod habeatur notitia per bonam informationem Fratrum. Probo multis exemplis Primis,si antequam recipiantur suffragia ad professionem Nouiti triduo antea aliquis Religiosus denuo veniat ad habitandum in illo Conuentu assignatus per Prouincialem,iste vocem habens in Conuentu, valide suffragium seret pro Noviiij proseisione,ut patet; tamen per solum tria duum mores Noviti non cognoscit. Secundo,quando Fratres ex Portugallia vadunt ad capitulum generale Romae,v. g. celebratum,ibi dant suffragium pro Generali, illi Religioso Italo,vel Gallo,quem nunquam viderunt,descuius mores nunquam sunt experti solumque ducuntur per informationem bonam ibi triduo acceptam. Plus vero est suffragari pro Generali,quam pro Nouitio Terti b,efficacius probatur, quia Noui-rius poterit efficere totii annum Nouitiatus validum, si cum habitu ordinis existat extra Conuentum de li- entia Praelati toto anno Nouitiatus,vi tenet Sanchez 'om. a. Decal. lib. D cap. . citans multos, araues Do- ores, etiam recentiores id affirmantesnnter quos est Nauarrus consi. a. de Regulari affirmans quemdam Nouitium valide professum fuisse, qui solum per mensem, medium extitit intra Conuenturn anno Nouitiatus, reliquum vero tepus eiusdem anni Nouitiatus extitille

99쪽

extitisse extra Conuelitum ii domo saeculari extra Conuentum. Ait de No uitio sic toto fere anno existente extra Conuentum, non poterant Religiosi Con i uentus sumere exactam, & quotidianam experientiam de vita ac moribus, nisi per inserinationem. Et hanc etiani poterit habere Prouincialis absens a Conuentu Noviiij fere toto anno, per informationem iuridicam iuratam Religio lorum eiusdem Conuentus,

qua insorinatione ductus possit secure, dum cienter pro Nouitio, vel Nouitia suffragium dare ad proses ionem. Nec vero capitulum saluimus, de Regularibi ad quod se Nauarrus remittit, aliquid continet contra a nobis hic dicta, imo agit de nimis diuersa materia. Quod vero ali dicebant e contra, Secretarium Pro uincialis posse dare sustragium pro Nouitio in quovis Conuentu eiusdem Prouinciae, in quo repertus fueri nullum habet fundamentum apparens. Non enim illud potest dare, eo quod solum sit ossicialis Pio uinciae. hqc enim non susticit, cum non sit Praelatus, vel caput illius Conuentus , neque Conuentu alis habitator in illo in proinde non habet vocem in capitulo illius Conuentus, sicut habet Prouincialis Prae

latus.

Et propter a me hactenus dicta tres ali Doctores graue Olysi pone huic sententiae subscripserunt,

dicentcs in terminis , posse Prouincialem ferre suffragium promouitiae

prosessione in Conuentu

sibi subdito.

100쪽

De quodam Conuentu Monialium, quem Praelatus

illius dimisit regimini Ordinari' secutiris, elapsopi.

IN Ordine Minorum,& in uno Capitulo prouincialicuiusdam Prouinciae, Commissarius Generalis praesidens in Capitulo cum Dissi nitorio decreueriit, quod certus Conuentus Montalium eiusdem Prouinciae ob Certas causas molestas eximeretur ab obedientia , de regimine Praelatorum ordinis, dimittereturque gubernationi Ordinari saecularis. Intimatum est hoc de

cretum Abbatissae Conuentus, quae libenter acceptauit, carchiepiscopo Dioecesiano se subdit, qui Conuentus regimen acceptauit, de ut facilius acceptaret accesserunt epistolae Regis Hispaniae, suadentes etiam Vt acceptaret.Tempore quo intimatum est praedictum decretum ordinis Abbatillae, aliquae graues Moniales appellarunt a dicto mandato, de decreto Commissari, generalis ad Generalem totius ordinis, qui Romae existens appellationem acceptauit, habuit praedictam dimissionem tanqitona nullam, tu callam Eaque appellatione nonobstante, admissione appellatio- nis, Ordinarius saecularis acceptauit praedicti Conuentus administrationem, regimen in spiritualibus, ei temporalibus, ac si foret Praelatus illius. Quo posito, quaesita sunt multa. Primb,an dictus Commissarius generalis cum Dinfinitorio Capituli potuerit abdicare a se prςdictum regimen talis Conactus, illumque dimittere ordinario.

SEARCH

MENU NAVIGATION