R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

tunc visitare, ac testimonium dicere tunc permiserit, non per hoc visus est in eos contensisse absolute, quia ignorabat an contra se forent dicturi testimonium: ignorans autem non consentit valide l. Nec ignorans, C. de donat. 2 LMater decedens Jde nossis. 6ta mento. Ultra illa quae in sequentibus dicemus de testibus receptis in visitatione generali. Ad sextum quaesitum dico,visitatorem secundum destinatum a superiore, circa recusationem in exce-tionem testium positam a Praelato locali, primo deuisse inquirere de causis exceptionis, inimicitiae via delicet,& similium. Et dato quod exceptio testium illorum probata fuerit, adhuc debebat testimonium illorum recipere, nam quando testimonium testis recusati, vel excepti coincidit cum alio teste omni exceptione maiori, tale testimonium testis recusati, coadiuuat,4 ut minimum sacit indicium probationis. Sic praxis obseruat, aenet Pentia in Directorio Inquisitorum, et, lari. Commento 28. I. Aliorum vero: citat P normit Felinum, Campegium.

Quoniam vero ex praedictis videtur colligi appellationem interpositam ab isto Praelato locali fuisse friuolam,imo nullam,quia sine scripto,sine expressione causae,&proinde Prouincialis potet a procedere ex ossicio usque ad sententiam , quam tamen causam superior sere e manibus eripuit: cum casus iste saepius possit contingere in Religionibus , ubi aliqui

Praelati sere causas avocant ab inferioribus,eosque in suo ossicio ordinario interturbant,placuit duo loca iuris adducere pro isto ab usu tollendo. Primus locus sit ex Concilio Tridentino citat. s. 24. cap. 1 o. Vbi postquam omnino prohibet ne Praelati superiores auocent ad se causas egitima instantiaci sic ait de Archiepisco

162쪽

PRIMA PAR s. Asus XVIII. 43

chiepiscopis, similibus superioribus. Discopos in praedictis causis impedire , aut aliquo modo eorum iurisdititionem eis praecipere, aut turba re non praesumant. Et in

hoc calu videtur superior praeripuisl e iurisdictionena Prouincialis, quam habebat ad dandam sententiam, non obstante appellatione friuola,& reiecta vi postea locus manebat Praelato locali appellandi a sententia Piouincialis ad eundem superiorem Secundum quod cito ad hoc intentum , est pulchrum, elegans dictum D.Gregorij Papae positum in cap.Peruenit II.

quaest. r. ves Papa loquens de Praelatis superioribus, qui in officio turbant inferiores , sic ait : Nam si sia unicuique Episcopo iurisdidit non sematur, quid aliadagitur, nisi ut per nos, per quos Ecclεsiasticu custodiri debuit ordo , confundatur ' Quod autem , quando iudex non tenetur recipere appellationem friuolam, qualis haec fuit, possit Praelatus procedere, & reum etiam appellantem friuole, possit excommunicare, tenet ex-- presse Zerola in a. para. praxu, te . Appellare. . o. ubi citat cap. Sodicitudinem, de appessat de cap. c.& 2. vidite non contest. Et citat etiam Franc.& eod.verb.Ze-rola s. Non quaeritur. expresse tenet cum Innocent.&abis, quos citat, dicit quod ad superiorem non deuoluitur iurisdictio, nisi prius probata causa vera, legitima appellationis, iuxta Innocentium in cap. Per tuas,uum. 4 ad sentent.excomm unde dicit ibidem malefacere Metropolitanos absoluentes appellantem an tequam inhibeant ut non procedatur,4 transmittantur acta. Et citat Hostiensem in Summ n tit. De oscio

delegati. f. qualiter finiatur.

163쪽

De 'mitione Religiosi delinquentis extra suam Prouinciam cs regnum. QVidam Religiosus apostata fuit ab ordinae Existens in apostasia deposito habitu Religionis, habitu clericali assumpto, commisit atrox delictum, in quo deprehensus in habitu clericali , ab Episcopo ciuitatis fuit carceri mancipatus, & de delicto conuictus fuit per sententiam Episcopi ad triremes damnatus. Ille a sententia appellauit,dicens se esse Religiosum professum,nec proinde potuisse ab Episcopo puniri Episcopus cognita veritate quod esset Religiosus,illum remisit ad superiorem suum, qui erat in alio Regno,simulque cum illo transmisit ad Praelatum copiam substantialem processus, sententiae latae ab Episcopo de illius damnatione ad triremes. Quaesitum est primo, an Prouincialis istius Religiosi potuerit illum punire pro crimine commisi extra Prouinciam, territorium istius Prouincialis: nam delictum commissum est in alio regno, in alia Pr uincia eiusdem ordinis. Quaesitum est secundo, an dato, quod illum punire possit, susticiat testimonium publicum ipsius Episcopi de culpis a Religioso commissis siprobatis: an vero

debeat Prouincialis facere nouum processum, iO-uam serre sententiam condemnationis.

Quod attinet ad primum quaesitum, vidi in facti contingentia,aliquos dicetes, Prouincialem non posse punire tale Religiosum ob delictum factum extra suam

164쪽

suam Prouinciam, quia crimina commissa in alio tetritorio non pertinent , nisi ad iudicem illius territorij. Ego tunc partem assirmativam tenui,& in illa sententia euam nunc persisto.Pro cuius resolutione dico,casum istum resolui posse ex traditis . citatis a Sylu stro eis furtum , quaest. . licet ibi ponat casum cum alia circlimstantia. tizerit enim, an committens sur- tum ioc loco,in transiens cum re furtiua ad alterum territorium , pos iit ibi iudex territori illum punire, eum sit ibi extraneus, sed cu furto alibi facto ibi comprehenditur: citatis duabus opinionibus, assirmante tegante, retoluit cum Panormitano cap. - pQ-nis. δ Bariolo, quod si iste committens furtum in alio territorio , pollea sortitus sit serum huius territorqinutatione domicilij poterit hoc loco puniri pro delicto commisso olim in alio territorio. Quod a sortiori in hoc casu dicendum est: nam iste Religiosus,de quo agitur, est istius territori de Prouinciae, neque illud territori si mutare potuit per apostas am inuito Praelato:sicut seruus no potest mutare territorium,cum nota

habeat ius liberum eligendi territorium siue domicia hum4 ergo cum non amiserit territorium huius Prouinciae, poterit puniri a iudice istius Prouinciae ob delictum alibi comissum, iuxta illud dictum Panormitani citati a Sylvestro ubi proxime. Secundo co firmatur hoc praxi criminali tum ciuisti tu canonica, per quam rei delinquentes in alieno territorio,remittuntur a iudice territorij,ubi factum est delictum,ad iudicem territorii delinquetis. De quo multa tradit Zerola in praxi Eccles a pari. ve . Reniissio eorum, ubi multa dicit

ad intentum. Et maxime .ad sextum,sere ponens casum in terminis dicit,posse Episcopum repetere suum Clericum detentum ab alio Episcopo videlicet ob

165쪽

culpas idque etiam lituito Clerico. Et citat ad hoc cav.Dilectus.& capsi iudex laicustae appetrat. ibi Innocentium,Baldum,mFelinum. At in hoc casu Prouincialis istitis Religiosi, cum posset alias istum Religiosum repetere ab Epit copo, in cuius dioeresi deliquit, spontanee tuum subditum recepit ab Episcopo iudice tertitori delicti, cum testimonio procellus culparum . ergo poterit subditum suum punire, qui non potuit mutare territorium istius Prouincialis, ut patet cx supradi is Id confirmatur ex Tridentino Concilio sesas. cap. i . de Regular ubi concedit, quod si Religiosus extra Conuentum deliquerit scandalose sicut contigit in hoc casu instante Episcopo,Praelatus Regularis illius Religiosi, illum puniat intra tempus ab Episcopo assignatum. Qiiod idem contigit in isto casu nam Episcopus territorij, in quo factum est delictum, videns delictum fuisse scandalosum, remisit illum .ad suum prouincialem cum copia processus Asententiae, per quae satis clare innuit, se iuxta citatum caput TridEtini supplicare, Lobtestari,ut dictus Pro vincialis praedictum Religiosum delinquentem puniret. Neque obstat,quod delictum commilium sit extra hoc Regnum, tu extra hanc Prouinciam Religionis: hoc enim per accidens est. Nam Concilium Tridentinum citat.c. i . solum dicit: Si Religiose extra claustra ita notorio deliq-rit, ut popuis scandalosit, c. Et non distinguit deterritoriis, sed solum de Religioso extra Conuentum peccante, & de Episcopo ubi delictum

committitur: quando vero lex non distinguit, neque

00 distinguere debemus, I. Non distingimnus, s de recept qui arbitr. Cum ergo iste Religiosus delinquens, extra Conuentum remissus sit ab Episcopo ad tuum Praelitum cum testimonio procelsus delicti, iuxta λι-

166쪽

mam supradictam Concilij Tridentini,non solum poterit Prouincialis ipsius,sed potius tenebitur illum punire: nam Epitcopus per illum processum culparum nailsum videtur instare, ut Prouincialis illum puniat,

iuxta decretum Tridentini.

maius dubium est quod ponitur in secundo quaesito: an scilicet Prouincialis possit istum Religiosum sibi ab Episcopo remissum, punire inspecto solo procelli facto,ac misso ab Episcopo: an vero debeat Prouincialis facere per se nouum processum contriistum Religiosum recipiendo testes, Icc. Quaestionem apud nullum decisam in terminis reperi. Sub censura tamen doctiorum sentio, posse Prouincialem istum

Religiosum punire ex vi solius procellus faeti,S missi ab Episcopo, abique sermatione noui processus a se

confecti Moveor primo,quia Maretilla in suis Declarationibus Cardinalium ad dictum cap. i . Tridentini, citat ad hoc sequentem illorum declarationem. Vt scilicet Regularis delinquens extra claustra, remittatur ab

Episcopo adsisperiorem cum processis, reprobationibusDA Episcopo Lautem Concilium iubet ut cum Religioso delinquente mittatur processus, clare innuit sussicere hunc processum ad puniendum talem Religiosum. Addo quod iste procellus factus ab Episcopo est iam Distus a iudice competente licet enim Episcopus de ordinario non si iudex competens Religiosi absolute;est tamen iudex competes illius secundum quid, id est, si delinquat scandalose extra Conuentum: tunc enim ex commissione Concilij, dicta Declaratione Cardinalium,potest Episcopus Religiosum comprehendere,ac processum contra illum sor- mare. Et confirmatur,quia iste processus factus ab Episcopo, est factus authoritate I apae, ut patet ex citata

167쪽

Declaratione Cardinalium: ergo iam est factus a iudice competente, dc proinde non claudicabit processus ex eo quod factus suerit a iudice incompetente, cum Papa sit iudex competens AEnanium Christianorum.

Adde quod Tradem eap.ra . non ait quod remisso sibi Religioso delinquente ab Episcopo inquirat, sumat ursormationem, vel quid simile, sed ablolute ait,quod instante Episcopo, Praelatus Regularis puniat, videlicet,ex vi lius processus formati ab Episcopo. Secundo principaliter probatur, quia non est res insolita ut iudex serat sententiam per procellum a se non formatum. Est imprimis exemplum in iudice seculari, qui haereticum ibi relaxatum ab Inquisitoribus, damnat ad mortem, solo inspecto processu Inquisitorum absque formatione noui processus, ut tenet praxis, 4efert, ac probat Pentia in director. Inquisit Part. i. aest. 6 Comment. 8s de praeterea iudices arbitri per solam pullioritatem sibi datam a compromittentibus, ferunt sententiam super processu ab aliis consecto. Nam ut iudex valide serat sentςntiam,videntur haec requiri,ac lassicere; primo ut habeat iurisdictionem in reum. Se

cundo, ut reus sit citatus Tertio,vt iudex habeat cer-xam, ac iuridieam informationem unde possit moueri serendam sententiam .Qus omnia in hoc casu concurrunt: nam Prouincialis iste habet inrisdictionem

ordinariam super isto Religioso ut patet, cum sit verus illius Praelatus Secundo, Religiosus iste iam suit

citatus a iudice competente, auditus, videlicet ab Episcopo, qui ut dixi num. r. erat iudex competens adhoe,ex Tridentino Tertio,Praelatus iste Prouincialis habet informationem iuridicam, perquam animum firmet ad veritatem discernendam, qui est processu

iuridicus factus ab Episcopo ergo poterit illum dam.

168쪽

nare Credo tamen quod Piouincialis tenetur illuiti denuo citare, laudite, ut pro se possit nouam defensionem adducere, antequam denud condemnetur.

De visitatione generati. Et an testes in 'sa denum ciantes,sint postea rati candi pro puniendo

aliquo particulari. I quodam Conuentu Religiosorum commilluni

est delictum graue per duos saeculares nocte ingres sos. Fuit etiam praesumptio, quod duo Religiosi sese rint complices, vel coadiutores deIidii Piaelatus feci: inquisitionem generalem de delinquentibus nilat in . quirendo de dictis Religiosis,imo nec nominando Le..culares. Ex hac inquisitione sic facta per multos testea denunciarites constitit duos saeculares commisiis iulud delictum; quod duo Religiosi fuerint sautores, vel consultores in eodem delicto. Et de saecularibus existebat fama, non de Religiosis. Quaeritur, an possit Praelatus stante hoc solo pro cessu, propter illos testes in illa generali inquisitione receptos, absque nouo proceis citate illos Religio sos diffamatos, illisque exhibere capitula, siue articulos culparum, illosque sic auditos punire, sesque eo quod testes priores ratificentur, vel alii denuo testes assumantur. Quae quaestio quotidiana est,& valde necessaria, & quae multos iam torsit. An videlicet testes in visitatione generali denunciantes contra aliquem, sint iterum vocandi,vi latificandi, antequam per illo

169쪽

rum dicta condemnetur ille, de quo denunciarundi Et quoinia in res quotidiana est,ac tam necessaria Praelatis, antequam ad dubium primo positum respondeam, refero hac de re dictum sapientissim N

uarri,qui in tomo suorum operum in Rubr.de iudicinum.

79.ait imprimis multos peccare in praxi Inquisitionis generalis: inde usque ad num. i. ponit aliqua aduertenda pro bene instituenda visitatione generali; quae quia valde conducunt ad intentum, & sunt dicta a tanto viro libuit hic summarie referre., secundo ergo dicit. Inquisitionem generalem non fieri ad damnandum,nec ad decidendum,sed solum ad inueniendum in praeparandum, adeo quod per testes acceptos in illa nemo potest damnari, etiam postea in Inquisitione, nisi repetantur,in citat pro hoc dicto Baldum & Aretinum, per quod dictum ex mente Nauarri satis constat, testes in generali visitatione receptos contra aliquem Religiosum, si damnandus sit,esse

postea ratificandos. Hoc asserit Nauarru num. 83.

Secundum dictum Nauarri, est quod Praelatus Inquisitione generali non potest interrogare de ali

quo Religioso in particulari,nisi de illo sit infamia,vel

indicia per quae sit infamatus,quae est communis opinio,& citat sanctum Thomam,sivnam glosis iuris,in locum ex Adt Apo stolorum c. 23. citatum aD Thom. ideo ait, num 88. quod deberet Praelatus in visitatione generali Monasterij prius protestari nolle se ab illis scire occulta, sed notoria, de famosa, vel distam ara , se ait se suille protestatum in visitatione dum rum Monasteriorum, quae ipse visitauit ex commissi sione sibi facta. Tertium dictum Nauarrin. 91. est quod Inquisi- tutus specialiter virtute infamiae, vel alicuius ei aequi- pollentis,

170쪽

pollentis, debet imprimis luper trifamia testes sulcipere, inquirendo cillaet an vere sit infamatus, pici-bata infamia, tunc poterit inquirere pecialiter de illo,pro quo citat multos quod adeo verum elle ait, ut ibidem dicat , non elle credendum iudici asserenti, praecessiit infamiam, sibique de illa constitille, nisi ex procellu id appareat. Et citat Fulgo i .dc Decium,Scait colligi ex cap. quoniam comm.de robat.

Quartum dictum Nauarri eodem num f. Quinto, est, non else credendum Alciato ibi citato, ac dicenti, quod contra Regulares potes inquiri non praecedetis te infamia Id enim fallum esse, multis ibi probat. Quinto ait Nauarrus num. S .g. Non obstat. Quod si testis bene, vel male, peccans, occultum crimen denunciauerit,in crimen iam publicum factum siti quia ex dicto illius alisiam sciunt communiter, tunc iudex tenetur punire crimen faciendo inqui litionem particularem:iam enim crimen non est secretum.Haec sunt substantialia,a Nauatro ibi dicta circa inquisitionem generalem iaciendam. Et ex mente illius,eiusque dicto primo supra relato in num. 1. constat quod testes recepti in inquisitione generali contra aliquem, sunt postea repetendi, Sc ratificandiademque tenet Nauar-rus incitata Rubr.de iudici sium. 9 i in finς, sic dicens:

Testes recepti siper fama ante propstam Inquisitionem

non citata parte,citata ea repeti debent,6cc. Ex quo videtur responsum ad casum in principio positum:&dicendum quod n6n possit Praelatus hos Religiosos punire ex vi duorum illorum testium in generali inqui,stione te ceptorum , sed quod debet illos iterum repetere,& ratificare. Et quidem quoad saeculares in Ecclesiasticos, cum quibus seruatur solemnitas tua is, sic omnino faciendum est, in quorum causis iuris solem

SEARCH

MENU NAVIGATION