장음표시 사용
191쪽
tum vero istius Religionis citatum in informatione. circa modum iudicandae recusationis Praelato porrectae coram duobus senibus, cum nihil nouum contineat praeter ius commune citatum. Eodem modo debet , ac debuit tunc exponi, sicut dixi proxime in hoc num. s. de recusatione clare iusta,vel clare iniusta, vel friuola Et pro maiori adhuc notitia istius rei quotidie
principio,illam appellationem dici friuolam, quae ponitur sine iusta causa, videlicet quando recusans no est grauatus iniuste: vel quando est vana de inutilis, ita ut non possit sortiri essectum quod licet ibi dicat de appellatione, potest tamen applicari ad recusationem, quod scilicet erit riuola quando recusans sine ullo fundamento timet processum iudicis , vel timet situ Ie, vel inaniter, vel iniuste in proinde tunc iudex per se solum potest reiicere. Potest etiam quaeri, an de essentia recusationis sit, quod ponatur in scripto, vel quod exprimatur causa recusationisὶ Dico primo,non esse de essentia illius,ut recusans id faciat per scriptum mam in citato capite Cumspeciali, ubi traditur forma recusationis,no dicitur quod fiat per scriptum, solum dicitur,quod coram superiore assignet causas suspicionis, quod verbo tenus
fieri potest: cumque ibi textus non requirat scriptu, Iam, neque nos debemus requirere Addo tamen de substati recusationis omnino esse, ut recusans coram iudice recusato assignet causas recusationis. Probo e scaciter, nam cum lex tradit formam substantialem seruandam in aliquo achii, si illa forma non seruetur,
corruit actus ut tradunt communiter Doctores,maxime Suarer lib. stae te Tibus,toto cap. 3I. citam multos:at in citato eap. cum traditur forma recusationis, ri
192쪽
quiritur expressio cauta , illa forma est ellentialis siue
substantialis. Probo ex Suare eod.cap. rum. 3 ubi tradens Regulas ad cognoscendum, an forma tradita a lege pro aliquo actu, ii subitantialis,an accidentalis:ait, quod quando forma praescripta per legem corninet naturalem aequitatem, sine qua actus non potest fieri valide seu quando est de re necessaria, actu fiat, tunc talis forma est substantialis, eius omissio vitiat
actum. Iana vero in recusatione Praelati, expressio hausae continet naturalem aequitatem , ut recusatio oblige .imo talis expressio causa est omnino necessaria ad acceptandam reculationem , nam cum Praelatus iuxta citatum c. cum speciali in supradicta, non teneatur acceptare recusationem friuolam, ciniustam, sed solam recusationem iustam put laoc debite fiat, omnino necestarium est, ut recusans exprimat caulam propter quam recusat, ut sciat iudex an teneatur recusationi referre. Et hoc clare tenet gloss. in cap.Cordibus, supra citato, in e . Interlocutoria, insta ubi ait etiam Papam iubere, ut appellans exprimae causam appellationis, ut sciat iudex an causa iustast,quae illum obliget ad acceptandam appellationem:an Verosciuola sit, quam possit ae debeat reiicere. Hinc vides quam riuole, S: nulliter aliqui coram Praelato aliquando dicunt: Recuso te,vel Des mihi suspectus, ut probabo. Nihil enim iaciunt, Si nihil valet talis protestatio,i recusatio sine expressione causae. Et per haec respondebatur ad recusationem intentatam ab isto
Priore, cuius forma hic non declaratur.
Potest ultimo dubitari de forma appellationis, qua Prior appellauit,an scilicet appellauerit in scripto, expressocii proprie causas ob quas appellabat: ut pnim iam diximus supra incas i 8. per multos textus
193쪽
constat, quod appellatio debet duo continere: primo, ut fiat in scripto,5 secundo,ut cotineat causam appel-llationis: hoc, ut ibi diximus,intelligitur, si appellatur a gravamine,vel ab interlocutoria: nam si appellatur a lentetia diffinitiva, nullum ex illis duobus requiritur. Qua tamen casus quotidianus est, mores mutant leges ego claritatis gratia, de utroque sic iudico. Attento rigore iuris appellatio sacienda est in scripto: iura enim citata dicto casu i 8.maxime capitulum, o di nobis est,ia appellat ius, .ita clare loquitur,ut appelletur in scripto,ut nullae dubitationi locum relinquat. Et probari potest secundo ex traditis a Sanche tom. a. Decal.lib. 6.in simili materia,ubi n. 34.citans I cotrarifus, 16.deside in strum. de glossam in cap.in scriptis communiter receptam, dicit, quod ubi lege,vel partium conuentiobe contractus scriptura indiget,est irritus ea deficiente, quod affert ad probandum , quod si Praelatus alicui concedat licentiam ut intret clausuram Montalium , idque concedat sine scriptis, quantumcumque causa ingrediendi iusta sit, ait peccaturum ingregientem, licentiam esse nullam, quia data suit sine scripto, cum alias Concilium dicens, ut detur in scriptis, α rma Tridentini non seruetur. Cum ergo tot leges loquentes de appellatione,requirant ut fiat in scripto, videtur pertinere ad substantiam appellationis,& substantiam iuris, ut fiat in scripto. ita ut si fiat voce tantum non sit valida. Sed video contra hoc duas exceptiones. Prima est , quando appellatio non fit verbo, sed facto per arreptionem itineris ad superiorem, de qua supra citato casu 12. tunc enim neque appellatur
scripto neque ρusa exprimitur. Secuda exceptio traditur a Sylvest verb A pnellatio. ruitit. .ubi citans Pannormitanum, ait, quod is appellans ab interlocutoria,
194쪽
appellet viva voce, incontinenti, de causam exprimat, valebit appellatio. Huius rei caulam contra tot textus nullam auert, nisi forte usus contrarius ita iam obtinuerit,ut valeat appellatio a gravamine, vel inte locutoria absque scripto. Ego id non consulerem,m xime in re graui, etiam in Regularibus. Quod vero attinet ad secundam conditionem appellationis, ut scilicet semper exprimatur causa cur appelletur,omnino dicendum est, semper esse exprimendam in esse de substantia illius; prohatur eisdem omnino rationibus, quibus num. 6. proxime praecedente ostendimus esse de substantia recusationis, ut in illa exprimatur causa recusandi. Nam cum iudex habeat ius in vir
que iure, ut possit repellere appellationem friuolam, non poterit ut hoc suo iure, nisi appellans exprimae causam ob quam appellat, ut videre possit iudex ait appellatio sit friuola vel iusta.
De quodam teRe fatente eritatem in suo testimonio Her posea nolentes cribere
ob scrupulum. I quodam oppido ubi erat Couentus Montalium,
sama fuit publica noctu duos viros fuisse ingressos clausuram per murum;de hoc infamatus suit in palliculari, Petrus,v.g. Quidam saecularis Ioannes,V.g.ati monuit consessorem Montalium de hoe ingressu dicens Petrum suisse ingressum in postea rumor suit, quod secunda vice praedictus Petrus suillet ingressiis clausura Sparsa fama, Praelatus Regularis illius Con-
195쪽
uentus ad punitionem cularis delinquetis per iuuna iudicem vel ad Monialis culpatae supplicium, secit inquisitionem generalem de persona delicti , nam corpus delicti erat notorium. Uocauit l/raelatus testes etiam arculares, qui te libenter dixerunt velle testificari. In inquisitione generali de nullo iri particulari inquisiuit licet ob paruitatem populi, desalia iudicia praedictus Petrus esset distam alus de ingrestit, ac de eiusdem Petri ingrellia iam consessorem Montalium
praemonuerat Ioannes inter alios testes ad hanc gene- Talem inquisitionem vocatos fuit etiam ille Ioannes, qui consessorem monuerat. Iste recepto iuramento coram Praelato, & secretario, dixit te tali nocte vidisse praedictum Petrum per murum Montalium alcendentem,vel descendentem dictisque aliis sussicientibus ad hoc suum dictum probadum, rogatus a iudice ut sub scriberet suo dicto ac testimonio, substitit parumper, quasi poenitens facti dixit se non polse,nec velle testimonio subscribere, quia nolebat secretum naturale violare in ita abiens non subscripsit; sed mansit scriptum, quod ille dixerat se vidisse propriis oculis. Quaesitum suit: an dici um istius testis Ioannis aliquid valuerit ad faciendam fidem talis ingressus contra Petruma Et videtur quod nullius fuerit momenti: nam ipse retractauit suum dictum per illud, quod se-
citi testis autem potest retractare tuum dictum, maxime si id faciat incontinenti,ut dicitur clare in cap. I. de testibu cogendis is glos in Authentic de testibus , .ctuia vero. Cum ergo iste Ioannes videatur in continenti se retractasse, imo lante subscriptionem testimonij,videtur illius dictum nullum robur habere Secundo, quia de obligatione testis est quod suum testimonia firmet subseriptione, vel par se,vel per alium,
196쪽
petendo alicui,ut pio se subscribat, ut praxis obseruat At Ioannes iste suo testimonio noluit lubscribere ergo erit nullum, eo quod nolens subscribere videtur noluisse testificari. His non obstantibus,ego credo ac ita dixi,dictum testimonium Ioannis, se ille verum testimonium, non obstante,quod subscribere recusauerit. ac proinde potuisse iudicem ex vi illius testimonij concurrentibus aliis quae cum illo facerent lassicientem probati nem, procedere ad imponendam poenam praedicto Peutro antea diffamato.
Probo praecedens proxime dictum ex iis quae tradit Rodrig.in ordine iudiciarao,cap. 72onc I .ubi citans Nauarr. Medi nam tenet, quod testis legitime interrogatus a iudice tenetur veritatem dicere, etiamsi antea parti iurauerit se seruaturum secretum in causam assignat, quia veritatem tacens laedit partem accusantem cuius iustitia pendet ex hoc testimonio. Et
licet ibi videatur hoc solum dicere,quando proceditur via accusationis nihilominus habet etiam locum inarostro calo 4n quo processum est via inquisitionis generalis. casus erat notorius in oppido paruo, Mnimis scandalosus: iraeterea ille Petrus erat iam insamatus, ac denique iste testis non iurauerat Petro seruare secretum, & licet iurasset, iam interrogatus iuridice de reo diffamato, tenebatur veritatem dicere dc alias eius taciturnitas praeiudicaret bono communi,
cui interest videlicta puniantur,maxime quando sunt notoria,& nimis scandalosa quale suit istud. Secundo probatur ex Nauar in m iudici's,num. 87.4 Non obstat etiam ubi tenet quod si testis bene,vel male per
peccatum, detexit secretum coram iudice, poterit iudex punire quia postquam delictum bene , vel male
197쪽
deductum est in publicam iudicis notitiam , ille tenetur ad castigandum per inquisitionem particularem. Ergo cum ille testis iam bene , vel male hoc delictum iudici manifestaverit, poterit iudex ex hac notitia ductus procedere contra delinquentem Addo quod vi detur hunc testem non peccasse dicendo quod vidit de Ioanne licet viderit in iecreto: nam ut dicitur uam iste Petrus erat de hoc delicto infamatus in contra iulum erant aliqua iudicia, de proinde ridet ui quod poterat reuelare iudice iuridice interrogante pro bono tam publico. Tenet hoc ipsum Lest. lib. ais tu LQ19.
xime citato loco:& cofirmat Leis. hoc exemplo. Nam si priuatus quispiam extorsisset crimen alterius per iniuriam, laeduceret illud in publicum, vel in iudiciu iudex deberet contra illum prooedere: ergo pari modo procedere poterit iudex si aliquis priuatus per
iniuriam detegat in iudicio. Idem tenet Valer.Carthusianus in libis dismirari que fori. er. Inquisitio di
ferentia aeones 3 ubi loquens de inquisitione en rati, si agatur de bono communi, crimine notorio, sic ait: Testes tenebuntur dicere,quae scirent,& manifestare Authorem etiam occultum, non diffamatum:& citat Innocent.& Iulium Clarum dicentes ita seruare totum mundum. Per haec ergo patet quod testis, de quo agitur, potuit sine peccato denunciare de isto Petro iam diffamato, Mindiciato,ac proinde, quod debuit sine scrupulo suo testimonio subscribere. Et in particulari, quod dictum istius testis, etiam recusantis subscribere, valeat pro teste:probo,quia ut dicunt Iuristae, consessio delicti facta a reo extra iudicium est semiplena probatio, si probetur per duos testes, ut tenet inter alios Iulius Clarus in praxi crimis. qM . 2I.
198쪽
num. 3I.6 Rodrig. Addit. ad Sumsom. q.cap. isssedari hoc casu, iste testis dixit veritatem coram duobus, videlicet coram iudice,& coram Notario, quam ille non negat eis vcritatem, ut mox dicam,in iudex, de Notarius de hoc testificantur: ergo dictum testis validum est,in facit probationem V stimo facit pro hoc optime cap. Ecce, vigesimo quarto, quaestione tertia, ubi dicitur quod crimina undecumque claruerint, debent
Ad primum argumentum in princ io dicendum
est hunc testem non retractasse testimonium quoad substantiam veritatis, nec dixisse , dixi salsum de hoc solum est retra stare. At significauit a se tunc dictum, licet esset verum, nolle se illud subscribere, qua putabat licet falso de non potuiise dicere Nosse autem subscribere ob hunc scrupulum, non est testimonium
retractare ut patet. Textus autem citatus loquitur solum quando testis prius testificatus salsum, incontinenti retrata at se, & dicit, se in primo testimonio non suille loquutum considerate. Ad secundum argumentum dicendum est primo subscriptionem testis non esse de ementia testimonij,quamuis enim de consuetudine, S: de solemnitate iuris semper testis subscribat,si scit scribere:tamen no inueni apud ullum Doctorem, quod sit de essentia testis,ut testimonium subscribatura teste solum iura requirunt quod testis sit iuratus,&iste iuraui imo lego in criminalistis,quod si de essentia testis ut subscribat, maxime quando proceditur de plano,, constat per iudicis, ac Notarij testimonium, quod iste testis post dictam veritatem, vel ob suum scrupulum, vel ob suam ignorantiam noluit subscribere. Facit quod dictum est casu a praecedente,excloLs de l. ibi citata,quod scilicet scriptura non est inue
199쪽
in ad valorem rei gestae, sed ad rem coli seruandam inmemoria. Et subicriptio, quam iste testis noluit fac re,mansit clare in memoria iudicis, Notarij, qui viderunt illum vere testificantem, licet viderent recusantem subscribere.
Praelata Regularis teneatur tu ure sidii ummim secundum rigorem , vel decreIum
Contigit in quadam Religione, Religiosos unius
Conuentus eommisiste aliqua delicta, inobe dientiam erga quendam P rc elatum visitatorem illius Conueratus millum aut lioritate Coilectoris Apostolici illius regni Ille Praelatus fuit iniuriatus a Religiosis aliquibus illius Conuentus,in statim allium plo Nota rito secit inquisitionem generalem de delinquentibus; ex qua contra aliquos Religiosos resultauit probatio aliquorum delictorum. Et quia ista generalis inquisitio facta sui ab ipsemet iudice Laeso, qui alias poterat videri suspectus: Collector Apostolicus commisit secundo visitationem illius Conuentus,in ratificatio nem primae, visitationis duobus Religiosis grauibus non uis pectis, qui aut horitate Apostolica visitarunt denuo eundem Conuentum. In liac secunda visitatione, pauci Religiosi aliquid de nouo addiderunt ad dictum in prima visitatione. Sed sere omnes se remisse. xunt ad id quod dixerant in prima visitatione: Tuitit asinaulis pctum proprium testimonium quod de.
200쪽
derant in prima visitatione generali, post haec omnia, Collecto Apostol commilit hanc causam iudicandam aliquibus Religiosis cum Auditore eiusdem OL lectoris, contra Religiosos illos, qui culpat inuenti erant. Religiosi culpat hanc posueruiu exceptio
nem, ibi edtionem,dicentes,illam secundam visit tionem ratificativam primae nullam fuisse, nam lex istius regni Portugalli lib. m. sing. io.dans licentiam iudici iniuriato ratione ossicii, ut faciat procrisun Contra se iniuriantem initae lentia, ait quod iudex iniuriatus faciat procellum in eodem die factae iniuria: rat Praelatus iniuriatus de quo agitur, secit processum multos post dies a commilia iniuria. Secundδ,quia citato loco iubet lex,& Rex,ut iudex iniuriatus non per se, sed per alium inquisitorem testes iniuriae sibi factae excipiat. At in prima visitatione Praelatus iniuriatus
per se ipsum omnes testes excepit, 'uasi fuit iudex in causa propria: proinde ex his duobus capitibus, seu defectibus prima inquisitio generalis fuit nulla.
Tertio, eadem lex Portu galliae lib. 3. Ordinsit.62.3. a.
dicit, quod quando facienda fuerit secunda inquisitio, vel processus in desectum prioris processus Belia iudice suspecto, tunc secundus iudex combusto primo
proces u neque per illum interrogando, vadat ad locum,& testes interroget,non patiendo quod se remittant ad dicta priora,sed dicant denuo quaecumque scis uerint,ne sorte videntes testem priorem processum,timeant ne suum dictum in secundo contrarietur a se
dicto in priori. At in isto processu, seu secunda in quia
sitione generali duo revisitatores non combiisserunt
priorem inquisitionem sed illa in mensa ante oculos posita, interrogabant quoscumque testes, qui ut plutimum remittebant se ad dictum in priori inquisitione,
