R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

quum testimonium datum etiam in processu nullo:&per hanc suam remissionem ad illud, mansurum prius testimonium reualidatum, de quo est principalis quaestio istius casus. Et addo quod aliqui viti satis docti in hac Olylsipone consulti,dixerunt, quod saltem secunda visitatio facta a duobus reuisitatoribus modo supradicto fuit valida, & firma.

CASUS XXV.

D quodam eligioso machinante mortem contra suum Praelatum , sed non secuto essectu. IN quadam Religione, quidam Religiosus machinatus est mortem suo Praelato, non locali, sed superiori, maiori, qui Episcopo correspondet. Ad hoc 'consuluit quandam mulierem , quam putabat veneficam,quae illi dedit duo remedia per prum pelicanda;

dicens unum c5tinere venenum, alterum esse veneficium:quae duo si applicailet,elset alsecuturus intelum.

At mulier atrocitatem criminis horrens,postea dixit in suo testimonio, quod illa remedia non fuerant venenosa,neque illa veneficium intenderit, sed id dixiste aefecisse ut se ab illo liberaret. Ille tamen illa duo media, vel remedia adhibuit animo consequendi effechum, ut creditur,ex indiciis. Diffamato sic Religioso factaque contra illum inquisitione, probata est illi talis machi- iratio per testimoniti quinque foeminaru, quarum nasuit illa a se credita venefica,tres aliae uxoratae, ed honesta vitae,& alia vidua,quae testificatae sunt illum remedia

212쪽

ni edia illa petentem, machinationem intentantem. Ultra illarum teltimonium , probata sunt alia indicia non leuia pro eadem machinatione. Ex quo casu multae sunt quaestiones exortae , quarum resolutio potest iuuare ad alios casus quotidianos. Prima quaestio est. An inulieres possint admitti ad testimonium iuridicum , maxime contra Clericum, vel Religiosum id quando sunt complices, ut hic fuit una. Secunda. An ista machinatio suerit conatus ad crimen , quem leges dicunt esse etiam puniendum Pinaxime cun media applicata non fuerint in se velfenosi, neque venefica, sed solum putative. Tertio. Quae poena danda sit machinanti mortem

contra Praelatum.

Quarto. Quae poena imponatur a iure consulenti

veneficos.

Quinta. An Religioso in crimine grauissimo, quale hoc suit, danda sint nomina testium,in dandus sit Advocatus saecularis, si illum petierit. Antequam ad quaestiones respondeam, pro claritate criminis, praemitto istam machinationem 'has omnes circumstantias inuoluere. Primo Jaomicidi j,ut patet. Secundo,sacrilegij. Tertio,laesae Majestatis. Nam machinari mortem contra Epi Icopum,vel aequi ualentem Praelatum, reputatur laesae Majestas,teste Bajardo, comment.ad Iuliis Clarum,uer. Laesa Majestas,num. I 2.&innuit Iulius Clarus eod. veri .Laesa Majestas. Be nard Dia ins a praxi,crim.eaptar'. Quarto, sui crimen ex illis quae iura vocant crimen exceptum. Quinto, fuit crimen proditionis pervenenum factum in occulto , quod proinde requirit minorem probationem. Consonat quod dicit Vmbertus inpracit. Inq/tyuorum,

213쪽

per Crimina ubi recensens crimina excepta, numerat etiam crimen perduellionis perduellis vero est,

qui est inimicus Reipublicae , vel Principis, teste Ca-lepino, e . Perduellis.

primam quaesionem.

Vod attinet ad primam quaestionem , videtur

a primo quod foemina non possit esse testis in

iudici etiam neque contra saecularem,maxime in criminalibus Habetur express in cap. 2 sillarem, . ..s.

ubi de illa dicitur , quod nec docere potest, nec testis ςsse. Et glossa ibi perb. Ne testis, exprimit in terminis, quod in criminalibus non potest esse testis cotra Clericum. Et in particulari, quod non potuerit esse testis illa quae diedit illa duo remedia putata venefica, constat ob duo impedimenta: tum quia si venefica erant, non poterat esse testis, quia erat infamis: tum quia erat iam socia criminis perdata remedia, complices criminis non sunt testes in iure: tum denique quia iula mulier allegauit turpitudinem suam, id est , suum maleficium putatum dando illa duo remedia: constat ver,ex captanter dilictos,de donat. quod allegans turpitudinem suam sid est peccatum non auditur. Secundo principaliter probatur in genere, nam saecularis non potest accusare Clericum,ut habetur expresse ricta Apostoli a. q. . dc ibidem dicitur, quod neque contra Clericum ferre potest testimonium,qui non est Clericus:vbi glossa ver ordinis . explicat quod praecipuo in criminalibus non possunt saeculares esse testes contra Clericum. Multo ergo minus potuerunt esse testes son- minae saeculares contra Clericum Religiosum. e

214쪽

quenti,ubi dicitur quod saeculares non possunt esse testes contra Clericum.

3 is no obstantibus dico,quod foemina potest esse testis in causa criminali , maxime si crimen sit atrocis. simum vi desint ali testes. Haec deducitur clare ex multis textibus utriusque iuris. Et imprimis probatur clarὰ ex cap. quoniam aliqua, de test. attest ubi Papa iubet recipi testimonium quarumdam mulierum contra quemdam Clericum, de quo dicebatur, quod cuiri illis peccauerit Ubi glossa multa dicit, maxime veri . Mulieres; ubi citat alios textus. Idem habetur in cap. tam literis, eodem tit ubi foemina admittitur testis co tra persona Ecclesiasticam. Et quod in crimitae graui.& excepto, quale suit istud, admittatur testis etiad Qemina malae famae,habetur in capaama esivmnia licet enim ibi solii dicatur de admissione in accusationem. idem iudicium est de testificatione, sicut Doctores dicunt cum textu supra citato ipsi Aporioli .q. 7 Idem

habetur in decreto can.ex eo bi etiam admittuntur in testes mulieres malae famae in crimine excepto , quale

fuit istud. Idem habetur ex cap.s teste .q. 3. g. Lege

Iulia. ubi dicitur quod mulieres malae vitae,& meretrices non possunt esse testes: ergo a contrario sensu δε cum exceptio firmet Regulam, ibi excipiantur an stimonio solum meretrices, quae sunt malae vitae r illae quae tales non fuerint poterunt esse testes Ultra praedictos textus extat praxis recepta, qua passim sceminae recipiantur testes in causis criminalibus. Et ideo

hanc sententiam tenet Antonius Gome tom. 3.variar.

Aesolui.'Ap. I 2. Iulius Clarus in praes crimis quast. et . Et Salaedo in pratii crimin eapa 28. per totum. Et

clarius tenet Rodii R. tom. . Sum cap. Iso num. 3. ver.

testigos quamuis ibi dicat testimonium duarum sce-

215쪽

nainarum coiitestium non sufficere ad plenam probationum,sicut iussiciunt duo viri, praeter lios,quod Qeminae etiam in criminalibus possint eis testes, tenet Farinac. tom.de co=isiti s,co sit. 36 fol. 14 aeol. 2. licet consilium sit alterius Doctoris , approbatur tamen a Farinacios citat ibi unam legem.& Gomeet,& Michatilem Crais. S: Iulium Clar Vltimo accedit Martinus Deirio in suis disquisit. Magiae, Lib. 1.quast. II. ubi expresse ait foeminas in cri minalibus polle admitti in

testes;&idem tenet Deirius eὀdem lib. quaest. AO. magis fauens,licet ibi . Ad condemnationem,dicat testimo. nium duarum sceminarum non lassicere ad condent.. nationem, nisi alia concurrant adminicula, indicia. Et in hoc casu colletna erunt quatuor foeminae,&alia non leuia indicia. Probatur Etiam ratione, quod mulier possit esse testis in cri inalibus : nam alias multa crimina manerent impunita, contra mentem legum 4 contra bonum commune declaratur, ut si, 'verbi gratia, inter solas Moniales delictum atrox se-reta vel etiam inter solas mulieres saeculare crimeneommitteretur, tale crimen impunitum maneret, mulieres non possent esse testes in criminalibus ,quod non est admittendum. Et iterum aduerto ex Deirio proxime citato, nam licet ille dicat citata 3 testimonium duarum mulierum non facere plenam probationeira, nisi concurrant alia adminicula, tamen

vut. o.eiusdem lib. 1.impugnM dictum Binsfeldi dicentis, trium, vel quatuor mulierum testimonium exigi pro testimonio unius viri: remittit sis addi- stum in citata rufa 3. Quoad id vero quod tangit eadem quaestio prima,an illa mulier quae fuit consulta de veneno vel veneficio, proinde socia criminas,possit esse testis Respondeo,

216쪽

spondeo, quod tu stimonium loci criminis recipiendum cst, maxina quando crimen eli atrox, liue exceptam,quale hoc fuit. Iia cxpresse tenet Iulius Clarus in praxi criminali quas. 1 rarum. 8. 2 seqq . licet ibi dicat non elle unum locium plenum citam, imo neque duos ocios facere unum tellem riuuant tamen quasi iudicium. Et in cap.venerabili frater,uets.cngendio. Iubet Papa ut cogantur teltimonium ferroquidam com plices cui Adam coniurationis, quia iurauerant se non publicaturos coniurationem contra' Episcopum, uiubet Papa, ut ab loluantur a iuramento, d postea recipiantur in testes licet complices suerinta Faei prae terea in ioc catu mortis per venenum, ac vene iumintentatae, quod in illo potuerit elle testis mulier socii criminis, de alias infamis, nam ilhild crimen suit atrox, ut patet, Sciuit crimen proditionis, factum iu occulto inscio innocente, sesubditi contra Praelatum ut patet At lex Lusitan lib. s. Ordin.tit. . f. 3 concedit quod

in simili delicto proditionis possint recipi testes alias inhabiles. Denique quod soch criminis sinit recipiendi

in testes , quamuis illorum testimonium iron si pleenum, sed aliquid coadiuuet teliet Pentia Inquisitora stari comment. 6 alias 92. in sine in Appendice ad Ei-mericu in de alij multi vide etiam ilium fui in me, fol. 6Oψ. His positis ad primn argumentum ii ipP9ix urndicet duim est,textum illitis capitis, mullerem, creat Π, non facere legem Ecclesiae, quia noni dict*n ,, Idecretum alicuius Papae, sed est dictuini uousti iibi insertum a Gratiano compilatore secreti racta vero D. Augustini non faciunt legem obligantem in Ecclesia idque praecipue, quia post D. Augustinum extant multi textus canonici, praxis, Doctores citati in

217쪽

Irum. . per quae constat sceminas pollia esse testes Ad confirmationem patet etiam ex dictis foeminam illam potuisse recipi in testem, quamuis esset socia climinis, ut patet praecipue ex capitulo citato quoniam aliquo, detest in ex citatis in nunt. . proxime praecedentes: Mlicet suerit infamis,etiam illius dictum coadiuuat,cum hoc crimen sit atrox, exceptum , in quo proinde possent recipi testes infames, ut patet ex lege Lusitan a

proxime citata lis. s. m. 37. in tenet Reperi. Inquisitorum.υer.testis,f. Infamis non potest esse testis:ubi excipit , ac dicit posse infamem esse testem in criminibus exceptis, quale hoc suit , videlicet sacrilegirintentati, perduellionis,in citat Speculatorem, e Bartolum: idem habetur expresse in cap. Non debet , de test.

at est ti. Ad secundum argumentum,dicendum est omnes illos textus citatos, dicentes non posse saecularem testificari contra Clericum , esse antiquatos per contrarium sum, imo per multos alios textus tum supra citatos, tum contentos in decretalibus, per quo praxis obseruat in causis criminalibus recipi testes sae- culares contra Clericos. Nam Episcopi in suis visi . tationibus orditiariis, ex testimonio saecularium puniunt Clericos culpatos in variis delictis. Et in particulari, quod Praelati Regulares in causis Religiosorum , etiam criminalibus possint recipere testes saeculares,teneti,ue probat expresse Rodrig.lom. 2.qua Zq. 28. 3.iisne alias crimina facta a Religiosis extra Conuentum coram solis saecularibus, manerent impunita, cum solbs saeculares testes habeant quod non est dicendurn cum talia crimina Religiosorum extra Conuentum commissa magis scandalos sint,in proinde inagis punienda.

218쪽

PRIMA PAR s. Asus XXV. 99 A secundam quaestionem.

Vod attinet ad secundum quaesitum , an scili acet ista machinatio facta modo exposito miniarmatione, fuerit culpabilis, iunienda de quod non fuerit culpabilis, nec punienda videtur probari.

quia quando iura dicunt puniendum uile conatum ad crimen ,etiam non secuto effectu,id intelligunt,quando usi sunt aliquo medio instrumento vere apto ad causandum ei detum ac tale instrumentum adlii buerunt effectu per accidens non secuto. At in hoc casu,

media adhibita ad mortis machinationem non erant venenata , nec venefica voluit occidere, ut dicitur in

insormatione:ergo non fuit conatus culpabilis de quo Doctores loquuntur esse puniendum. Exemplum sumi potast ex ordinationibus huius Regni Portugalliae , lib. 1 tit. 33. 1. 3. . ubi loquena de hoc coinnatu, ponit exemplum, si quis venenum exhibuit, Se ex sumpto veneno mors secuta non fuit. Item si quis emisit sagittam,vel scopletum ad occidendum,etiamsi

non occidat, damnetur ut ibi, ubi requirit vetum v nenum, veram sagittam , quorum neutrum in hoc casu interuenit.

Pro solutione, claritatis gratia suppono primo, quod ex duobus mediis a venefica adhibitis,unum clire,sicut illa dixit,non erat venenosum; sed illa dixit es.se, de fore venenosum et reus illiid adhibuit in loco, in quo illa dixit ore apponendum. Aliud remedium venefica inculcatum,& per reum istum operandum. suit late veneficum id est superstitiosum, quale veno

ficae solent adhibere ad similes veneficos effectus,et in te fecit ex se quod venefica dixit sed illa postea poenitens facti, dixit noluisse tale instramentum applicare

219쪽

ad effectum ted per illum non stetit, quin equeret effectus. Praemitto secundo opinionem esse inter Do- chores,an conatus ad crimen, siue affectus ad crimen, cffectu non lecuto, sis puniendus poena ordinaria,ac si estectus sequeretur,quando delinquens ex se fecit omnia ordinaria ad talem finem , per accidens non secutum. Et breuitatis gratia, dico rem elle sub opitiione: alij enim dicunt plectendum esse poena ordinaria alij Vsro mitius loquentes, id negant sed dicunt plectendum elle poena arbitrearia casum resoluit Iulius Clarus in praxi crim. quas .c adiciens quod in delictis atrocissimis squale est hoc conatus ad crimen ,non secuto effecti, quando per delinquentem non stetit, puniri poena ordinaria: e poni exenipla qu: contigerunt in facti contingentia in Italia,circa porrectionem veneni effectu non secuto Sed illis casibus non obstantibus

ipse ait non elle puniendum talem conatum pinna Ordinari , quidquid aliqui Doctores oppositum dicant: ted poena arbitratia , idque dummodo delinquens de-uunerit ad actum proximum maleficio & de hoc est quaestio in nostro casu an iste reus per haec media adhibita de iecinutilia ad mortem , sed talia putata ex sua aestimatione,deuenerit ad actum proximum malefieij, illitisque conatus puniendus sit tanquam culpabilis,&legibus contrarius. Quarto praemitto cum Theologis

maxime D. Thom quodlib. 8 art i s. ex Gersone quem. citat, sequitur Nauar ad cap. si quis autem, m. so Reginald. tona. I. lib. I 3 iv.7o. 8 s. dc aliis, quod peccatum externum, seu actus externus malus sumit totain suam nialitiam ab actu interno,& malitia interialia. Et praeterea, quod id quod aliquis sicit cum conscientia erronea est eiusdem me speciei cum illo peccato filio 'ipse intendebat facere. Exempli gratia; purtauit

220쪽

tauit quis hanc mulierem,ad quam accedit esse coniugatam, cum Ie uera non citet lite talis secit peccatuni adulterii, quod intentabat. Secundo , percussi hunc hominem quem putabam Clericum, cum reuera notheiset , feci peccatum sacrilegi mentalis , licet excommunicationem non incurrerim Nam licet a parte rei

opus quod facio non sit talis specie in se:auimus quo illud facio ponit illud in tali pecie a me intentata, dccogitata, de sic est peccatum illius speciei a me intentatae, dc cogitatae.

Hoc posito, censeo praedictum conatum, etiam cum talibus medias de se nullis, ellia culpabilem , de proinde puni bilem Pendet probatio illius conclusionis ex illo puncto,an poena imposita a lege alicui actui

incurratur per actum nullum ex se factum contra Llam legem: exempla statim hoc declarabunt. Tractant hoc punctum Suare tomis legib.lib. Dcap. 34. O lib. s. cap. . Sc Salache lik3.de satrimes put. 2.anum. 2. dc in particulari Suate citato loco priori, cap. 34.n. a. ponit haec verba Et ratio est, quia lex de se prohibet id- luna actum externum ut procedentem a tali ammo agendi contra legem: hoc totηm ibi inuenitur ergo poena legis comprehendit etiam sic operantem Et infra numta agens de illo qui putabat se vendere rem prohibitam,vel facere venditionem nullam, cum tamen a parte rei non faceret tractans si poenam incurrit contra male vendentes ponit haec verba:Si dicas ex nihilo nihil sit Non obstat,quia actus nullus non est omnino nihil: Nam licet iurarime venditionis,ugsis mustus,es tamen venditio intei, rata ex prauo primo profecta, ideoque merito puniri potest, si defacio punitur per tale legem. Sic ibi SuareZ,i' consonant dicta a S nchua citata di p. z.pro prima opinio ne cum multis pro illa citatis , licet ipse aliam ibi se

SEARCH

MENU NAVIGATION